an. xxxv • fasc. 4 martius / aprílis 2019 • imprimé à taxe ...commodíssimus vehéndi modus...
TRANSCRIPT
Scitu dignum
AN. XXXV • Fasc. 4 Martius / Aprílis 2019 • Imprimé à Taxe Réduite
Commentárius nubeculátus latíne scriptus AN. XXXV - Fasc. 4 A1/A2
© S
hutte
rsto
ck
8
4
Segóviae aquaedúctus
www.elimagazines.com
Macrocóllum Meum ánimal et ego
Ambulémus! Legionárii Paulus et eius amíci, in refúgio
6 11Investigátio
© S
hutte
rsto
ck
© S
hutte
rsto
ck
2
Scholae in orbe terrárumVehícula
Vita RománaQuinque miri mores antíqui
InvestigátioAmbulémus!
Quo ludo ludémus?
Macrocóllum Legionárii
Scitu dignumSegóviae aquaedúctus
ProbátioQuod est aliméntum tuum?
CinematéumThe Queen’s Corgi
Meum ánimal et egoPaulus et eius amíci, in refúgio3
12
14
16
10
4
11
6
8
a máximus saltátor clássicusb creátor gregis ballatórumc invéntor stili líberi
Solutiónes sunt página 14.
Visne saltáre?Dies 29 m. Aprílis est singuláris! Nam quotánnis celebrátur Dies internationális saltatiónis. Ubíque terrárum est dies festus. Hac enim commemoratióne patet saltatiónem ad omnes pertinére, omni témpore, ómnibus locis. Saltátio non solum est ars, sed etiam modus sensus expriméndi; eius benefício corpus nostrum liberátur et vivificátur! Hic dies internationális creátus est anno 1982.
Eléctus est dies 29 m. Aprílis propter Iohánnem Geórgium Noverre. Quis est ille?
Quid inest in hoc novíssimo Adulescéntis fascículo? Ut solet, res variae et iucúndae! Lóquimur de vehículis in orbe terrárum, de animálibus relíctis, de nonnúllis Romanórum miris móribus. Neque praetermíttite probatiónem, neque ludos! Bene légite! Laetámini!
Gaius
duo
Salvéte iúvenes!
Libéllus Európae commúnis A1 / A2
celebrátusDies ubíque
Hoc mense discétis:Salvéte amíci! Mihi nomen est Grammática.
PHOTOGRAPHÉMATA: QUOD AD DUPLICATIÓNIS IURA PÉRTINET ÉDITOR PROFITÉTUR SE ESSE PROMPTUM ILLÁRUM IMÁGINUM, QUARUM FONTES REPERÍRE NON LÍCUIT, IURA REPÉNDERE.
- adiectíva- usum témporum- usum casuum
- compleménta locália- comparatíva et superlatíva
Summarium
3
Cinematéum
Canes, qui vocántur Corgi, sunt iucúndi et affábiles. Nota est eórum índoles dulcis et fácilis, sed etiam eo clari sunt, quod Anglórum regína Elisabétha II eos plúrimum amat. Hi canes vivunt in palátio Buckinghaménsi ex amplius septuagínta annis. Nuper de eis confécta est pellícula! Títulus est «The Queen’s Corgi»; res a mense Februário exhibétur in toto orbe terrárum.Pellícula narrat históriam pulli cui nomen est Rex. Modo allátus est in palátium, atque a regína iam magis amátur quam céteri. Osténditur eius vita cum família regia: Rex
luxu frúitur, omnia áccipit quae cupit et máxime amátur. Aliquándo
tamen, palátium relínquit urbem exploratúrus, ac pérditur
in viis Londiniénsibus. Valebítne viam inveníre
domúmque redíre? Multa ei áccidunt ante réditum,
multa etiam discit de se ipso et de vera vita.
com
plem
énta
locá
lia, a
diec
tíva,
com
para
tíva e
t sup
erlat
íva
Ínveni nomen uníus e regínae cánibus. Ecce indícium: hoc vocábulum signíficat «susúrrus».
Solutiónes sunt página 14.
a Whisperb Royalc Secret
tres
Vehícula
1
2
3
4
5
6
7 8
Scholae in orbe terrárum
4 quattuor
5
© S
hutte
rsto
ck
Solu
tióne
s su
nt p
ágin
a 14
.
1 bírota
2 autocinétum
3 navis
4 plaustrum
5 tramen metropolitánum
6 aeróplanum
7 tramen ferriviárium
8 motobírota
9 laóphorum
Salvéte! Discípuli sumus in urbe
Budapestíno, in Hungária. Magíster noster linguae
Latínae hodie tractávit de modis vehéndi, id est de vehículis. Ecce ea, quae didícimus!
scholam?
_______________________________
pantopólium?
_______________________________
cinematéum?
_______________________________
locum feriárum?
_______________________________
mediam urbem?
_______________________________
Quo vehículo pétere soles…
Vehícula
9 vocábula et locutiónes, quae ad vehícula pértinent
quinquequinque
Investigátio
6
Ambulémus!
VespaVespa est motobirótula Itálica. Creáta
est anno 1946. Eius forma paene
símilis est vespae: unde hoc nomen.
Vespa est unum ex Itáliae insígnibus.
Si pellículam Itálicam spectátis, saltem
unam vidébitis! Est signum libertátis,
levitátis et laetítiae.
Modi vehéndi certe pértinent ad itínera faciénda… at non solum! Nam nonnúlla vehícula facta sunt alicúius urbis insígnia. Ecce vehícula omnium celebérrima!
Double deckers, LondíniiHaec laóphora Ánglica sunt notíssima. Rubra sunt et duo
habent tabuláta. Prima confécta sunt anno 1829; tunc motrum
eis déerat; equis trahebántur. Duóbus tabulátis póterat duplex
hóminum númerus transportári. Ruber autem color eléctus est
ut hómines ea ex longínquo vidérent. Si Londínium íbitis, multa
vidébitis!
Cable carsHaec trámina rude tractáta sunt vehícula urbis
Franciscópolis. Vere peculiária sunt atque exstant
iam ab anno 1873. Muséum eis etiam dicátum est!
Si Franciscópoli versámini, opórtet hoc vehículum
inscéndere ac trans urbem sic ambuláre. Sed nolíte
putáre ea tantum esse oblectaménta periegétis
destináta: urbis íncolae eis saepe utúntur.
sex
compleménta locália, vocábula et locutiónes quae ad vehícula pértinent 7
Ambulémus!
Shinkansen, in IapóniaHoc est tramen celérrimum. Fácile propéllitur
usque 300 chiliómetra horália. Clarum est, quod
semper témpori ádvenit et fidum est. Praecípuae
urbes Iapónicae eo brevi témpore petúntur. Hic
commodíssimus vehéndi modus valde aestimátur,
etiam a periegétis. Si Iapóniam lustráre vis, sume hoc
tramen!
GondolaScapha Venetiána est vetus vehéndi modus. Parva
est et útilis in canálibus. Eárum gubernatóres sunt
clari: longo remo utúntur, vestem gerunt tráditam
atque etiam pétasum stípula factum. Semper
sunt iucúndi et laeti. Nostris tempóribus scapha
Venetiána praesértim pértinet ad periegétas. Si
Venétiam pétitis, huiúsmodi ambulátio est modus
singuláris et románticus urbem lustrándi.
Tuk tuk, in Asia«Tuk tuk» est vehículum in Asia valde commúne.
Invenítur in India, in Bangladésa, in Thailándia. Pars
antérior est motobírota, post quam est parvus currus
tectus. Hoc parvum vehículum est taxiráeda. Parvi
constat et inter commeátum fácile movétur. Est etiam
pulchrum et colorátum. Si urbem celériter transíre vis,
hoc vehículum est tuum!
Scitu dignumUnde óritur vocábulum «tuk tuk»?
a e nómine eius inventóris.
b e motri strépitu.
c e vocábulo «tuk», quod signíficat «vilis pretii».
Solutiónes sunt página 14.
© S
hutte
rsto
ck
septem
octo8
Macrocóllum
LegionáriiLegionárii erant flos mílitum in exércitu Románo. Gerébant lóricam, túnicam et galeam. Armáti erant gladio et se protegébant scuto. In legióne erant decem cohórtes. Omnis legio habébat propria insígnia, quórum máximum erat áquila, etiam signum et vexíllum. Áquilam sollémniter gerébat aquílifer; legio, quae áquilam suam in proelio perdébat, summum dédecus patiebátur.
novem 9
Legionárii©
Shu
tters
tock
10
Quod est
Festum quod máxime amo est…a [ dies natális.b [ festum Natalícium.c [ festum scholae.
aliméntum tuum?
Respónsa
Hac probatióne rem ínveni, quae tibi máximam dat energíam!
Si plerúmque respondísti A: tu es soláris et sociábilis. Libénter habes cómites, rides et laetáris. Aliméntum tuum sunt amíci!
Si plerúmque respondísti B: tu es tranquíllus et quiétus. Amas domum et familiárium consuetúdinem. Aliméntum tuum est família!
Si plerúmque respondísti C: tu es cautus et doctus. Libénter legis, novas res ínvenis et discis.Aliméntum tuum est schola!
Ántequam cúbitum eo…a [ collóquium habeo cum amícis.b [ cum fámilia cólloquor aut pellículam una spectámus.c [ librum lego.
2
Anni tempus, quod amo, est…a [ aestas.b [ hiems.c [ autúmnus et ver.
Vehículum, quo máxime utor, est…a [ laóphorum.b [ autocinétum.c [ tramen.
5
4
Color meus est…a [ flavus.b [ ruber.c [ víridis.
3
1
decem
PROBÁTIO
Laboravistíne iam gratuíto?
______________________
Si ita est, quid fecísti?
______________________
Si non est ita, quid fácere velis?
______________________
11
Meum ánimal et ego
canes: eis cibum do, cum eis ámbulo et ludo. Si tristes mihi vidéntur, tum eos multum múlceo!
In schola saepe loquor de hoc refúgio, atque hoc anno, una cum mea classe, instítui cibórum collectiónem. Multa accépimus, quae in refúgium apportávimus cum scientiárum magístro.
Valde gaudeo, quod gratuíto labóro: hoc est óptimum experiméntum. Animália nobis sunt tamquam familiáres, quos opórtet amáre et respícere. Cum post hunc labórem domum redeo, semper sum
deféssus, certe, sed etiam valde laetus: nam cum animália video
conténta et ludéntia, gaudio sum plenus!
adiectíva, usus casuum
© S
hutte
rsto
ck
Paulus et eius amíci, in refúgio
Salvéte omnes! Ego sum Paulus. Gratuíto labóro in animálium refúgio, prope Romam.
Ibi accípimus animália sive laesa sive relícta, et ea iuvámus. Cum advéniunt, veterinárius ea sanat, ac nos conámur ea quam óptime curáre. Illuc eo bis in septimána, Lunae die et Ióvis die. Munus meum pértinet ad
úndecim
12
Vita Romána©
Shu
tters
tock
duódecim
Ipsi invenérunt id quod vocátur «take away»
Caupónae, unde cibos suos auférre licet, antíquitus iam exstábant. Erant parvae tabérnae iuxta viam sitae, e quibus emptóres cibum
Habébant id quod vocátur «energy drink»
Quo modo post certámen aut post diem diffícilem Románi se refícere valébant? Potulén-tis energíam augéntibus! Habébant enim huiúsmodi potiónes, in quibus erat cinis. Gladiatóres eis uti solébant.
coctum domum reportábant. Etiam erant ambulántes venditóres, qui panem, res frictas et alios cibos proponébant.
Quinque miri mores antíqui
1
2
13trédecim
Multa festa habébant Quot sunt in calendário Románo dies feriáti?
Amplius 182! Hoc est plus quam dimídius annus. Inter hos dies festívos praebebántur
varia spectácula et certámina, praesértim cursus curruum.
Dentes purgábant Románi corpus et valetúdinem
diligénter curábant. Ut ait provérbium Latínum: «Mens sana in córpore sano»! Ea de causa dentes etiam sibi purgábant. Habébant ergo dentifrícium. Qua re conféctum? Púlvere cornus!
adiectíva, usus témporum
Diesfestus!
3
4
5
Tonsórem libénter adíbant Románi non solum valetúdinem, sed etiam
pulchritúdinem curábant. Ítaque libénter ibant ad tonsórem, qui barbam radébat et capíllos crispábat, tingébat, odorábat. Quanta vánitas, nonne?
14
SolutiónesP. 2: b. P. 3: a. P. 4-5: respónsum líberum. P. 6-7: c. P. 14: A navis, bírota, aeróplanum, plaustrum, tramen, autocinétum, laóphorum, motobírota; B: 1. verum, 2. falsum, 3. verum, 4. verum, 5. falsum (feminárum), 6. verum.
Ínveni vehiculórum nómina in crucivérbio.
A
• birota
• plaustrum
• autocinetum
• navis
• tramen
• motobirota
• laophorum
• aeroplanum
Solutiónes sunt hic infra.
B Verum an falsum?©
Shu
tters
tock
quattuórdecim
Legistíne Adulescéntem? Tum lude nobíscum!
lu d é m u s?
Qu
o ludo
1 Multi Románi cibum coctum emébant quod ipsi culínam non habébant.
2 Vinum Románis erat potio energíam áfferens.
3 Nigri dentes apud eos erant dédecus.
4 Primi Románi capillórum elegántiam contemnébant.
5 Matronália erant virórum feriae, inítio mense Martio.
6 Saturnália, mense Decémbri, erant sicut carnelevárium nostrum.
V F
N A V I S B I R O T A
X A E R O P L A N U M
P L A U S T R U M E T
E T I A M T R A M E N
A U T O C I N E T U M
E T L A O P H O R U M
M O T O B I R O T A !
www.elimagazines.com
English
Français
Lingua latina
Italiano
Deutsch
Español
HECCRBQ ZPSR
Periódica linguística ELI
Disce iucúnde!
gradu
s init
iális
primus
gradus
secúndus gradus
tértius gradus quartus gradus
gradus initiáli
s primus gradus
prim
us gr
adus
secúndus gradus
tértius gradus
quartus gradus
primus gradus
gradus initiális
tértius gradus
secúndus gradus
quartus gradus
prim
us gr
adus
secún
dus g
radus tértiu
s gradus quartus gra
dus
gradu
s init
iális
primus
gradus secúndus gr
adus
tértius gradus
tértius gradusquartus gradus
quintus gradus
Adu
lésc
ens n
. 2 -
201
9 - P
oste
Ital
iane
S.P
.A. -
Spe
d. in
abb
. pos
t. - D
.L. 3
53/2
003
(Con
v. in
L. 2
7/02
/200
4 n.
46)
Art
. 1, c
omm
a 1,
DC
B A
ncon
a
Tass
a R
iscos
sa/T
axe
Perç
ue
Scit
u d
ignum
Hic
aqua
edúc
tus
num
erát
ur i
nte
r má
xim
a mo
num
énta
pae
nín
sula
e Ib
éric
ae. Ó
ptim
e et
iam
est
serv
átus
. Exém
plum
est
Rom
anór
um s
ollé
rtia
e. E
xst
rúct
us e
st, u
t vi
détu
r, i
nte
r re
gnum
Ve
spas
iáni
et T
raiá
ni, i
d es
t su
b fi
nem
pri
mi s
áecu
li a
ut i
nít
io s
ecún
di s
áecu
li. E
st i
nsí
gne
urbi
s Se
góvi
ae e
t in
est
in e
ius
sigí
llo. A
nno
1985 i
nsc
rípt
um e
st i
n p
atri
mónio
UNE
SCO. H
oc
magn
ífic
um m
onum
éntu
m es
t vi
su d
ignum
!
Segó
viae
aqu
aedú
ctus