augustinus hipponensispatrimoinechretien.com/bibliothèque/oeuvres...inseparabiliter. mutabile est...

31
Augustinus Hipponensis DE IMMORTALITATE ANIMÆ LIBER UNUS

Upload: others

Post on 18-Feb-2021

3 views

Category:

Documents


0 download

TRANSCRIPT

  • Augustinus Hipponensis

    DE IMMORTALITATE ANIMÆLIBER UNUS

  • SANCTI AURELIIAUGUSTINI,

    HIPPONENSIS EPISCOPI,OPERA OMNIA,

    MULTIS SERMONIBUS INEDITIS AUCTA ET LOCUPLETATA ;EXTRACTA E COLLECTIONESS. ECCLESIÆ PATRUM ;

    ACCURANTIBUSD. A. B. CAILLAU,

    CANONICO HONORARIO CENOMANENSI ET CADURCENSI,PLURIBUSQUE CLERI GALLICANI PRESBYTERIS.

    UNA CUMD. M. N. S. GUILLON,

    EPISCOPO MAROCHIENSI, IN FACULTATE THEOLOGIÆ PARISIENSIELOQUENTIÆ SACRÆ PROFESSORE, AUCTORE LIBRI CUI TITULUS GALLICÆ

    BIBLIOTHÈQUE CHOISIE DES PÈRES GRECS ET LATINSOPUS REGI DICATUM.

    TOMUS PRIMUS.

    pp. 219-243DE IMMORTALITATE ANIMÆ

    PARISIIS,APUD PARENT-DESBARRES, EDITOREM,

    VIA VULGO DICTA DE SEINE, 48.MDCCCXXXVI.

    2

  • DE IMMORTALITATE ANIMÆ.1Continet hic liber congeriem rationum pro animæ

    immortalitate, nec non intercurrentium difficultatumsolutionem.CAPUT I. PRIMA RATIO, QUOD ANIMA SIT IMMORTALIS, QUIA SUBIECTUM EST DISCIPLINÆ QUÆ SEMPER EST.

    I. Si alicubi est disciplina,2 nec esse nisi in eoquod vivit potest, et semper est, neque quidquamin quo quid semper est potest esse non semper ;semper vivit in quo est disciplina. Si nos sumusqui ratiocinamur, id est animus noster, nec recteratiocinari sine disciplina potest, nec sinedisciplina esse animus, nisi in quo disciplina nonest, potest ; est in hominis animo disciplina. Estautem alicubi disciplina : nam est, et quidquid estnusquam esse non potest. Item disciplina nonpotest esse, nisi in eo quod vivit. Nihil enim quodnon vivit, aliquid discit ; nec esse [220] in eo quodnihil discit, disciplina potest. Item semper estdisciplina.3 Nam quod est atque immutabile est,semper sit necesse est. Esse autem disciplinam,nemo negat. Et quisquis fatetur fieri non posse,ut ducta per medium circulum linea non sitomnium, quæ non per medium ducuntur maxima,idque esse alicuius disciplinæ ; immutabilem

    1 Scriptus an. Chr. 387. Vide Retract. lib. I, c. V.2 Vide D. Guillon, tom. XXI, pag. 70-71.3 I Retrat. c. V, n. 2.

    3

  • disciplinam esse non negat. Item nihil in quo quidsemper est, potest esse non semper. Nihil enimquod semper est, patitur sibi subtrahi aliquando idin quo semper est. Iamvero cum ratiocinamur,animus id agit. Non enim id agit, nisi quiintellegit : nec corpus intellegit, nec animusauxiliante corpore intellegit ; quia cum intellegerevult, a corpore avertitur. Quod enim intellegitur,eiusmodi est semper ;4 nihilque corporis eiusmodiest semper : non igitur potest adiuvare animumad intellectum nitentem, cui non impedire satisest. Item nemo sine disciplina recte ratiocinatur.Est enim recta ratiocinatio a certis ad incertorumindagationem nitens cognitio : nihilque certum estin animo quod ignorat. Omne autem quod scitanimus, in sese habet ; nec ullam rem scientiacomplectitur, nisi quæ ad aliquam pertineatdisciplinam. Est enim disciplina quarumcumquererum scientia. Semper igitur animus humanusvivit.

    CAPUT II. ALIA RATIO QUIA SUBIECTUM EST RATIONIS QUÆ NON MUTATUR.

    II. Ratio profecto aut animus est, aut inanimo. Melior autem ratio nostra, quam corpusnostrum : et corpus [221] nostrum nonnullasubstantia est, et melius est esse substantiam,quam nihil : non est igitur ratio nihil. Rursum,quæcumque harmonia corporis est, in subiecto4 Ibidem.

    4

  • corpore sit necesse est inseparabiliter, nec aliudquidquam in illa harmonia esse credatur, quodnon æque necessario sit in subiecto illo corpore,in quo et ipsa harmonia non minusinseparabiliter. Mutabile est autem corpushumanum, et immutabilis ratio. Mutabile est enimomne quod semper eodem modo non est. Etsemper eodem modo est, Duo et quatuor, sex.Item semper eodem modo est quod est, quodquatuor habent duo et duo ; hoc autem nonhabent duo : duo igitur quatuor non sunt. Estautem ista ratio immutabilis : igitur ratio est.Nullo modo autem potest, mutato subiecto, idquod in eo est inseparabiliter non mutari. Non estigitur harmonia corporis animus. Nec mors potestaccidere immutabilibus rebus. Semper ergoanimus vivit, sive ipse ratio sit, sive in eo ratioinseparabiliter.

    CAPUT III. VIVA SUBSTANTIA ET IMMUTABILIS ANIMUS, NEC SI ALIQUO MODO MUTABILIS, PROPTEREA MORTALIS FIT

    III. Quædam constantiæ virtus est, et omnisconstantia immutabilis est, et omnis virtus potestaliquid agere, nec cum non agit aliquid, virtus nonest. Omnis porro actio movetur, aut movet. Autigitur non omne quod movetur, aut certe nonomne quod movet, mutabile est. At omne quodab alio movetur, nec movet ipsum, aliquidmortale est. Neque mortale quidquam

    5

  • immutabile. Quare de certo iam et sine ulladisiunctione concluditur, non omne quod [222]movet mutari. Nullus autem motus sinesubstantia : et omnis substantia aut vivit, aut nonvivit : atque omne quod non vivit, exanime est ;nec est ulla exanimis actio. Illud igitur quod itamovet ut non mutetur, non potest esse nisi vivasubstantia. Hæc autem omnis per quoslibetgradus corpus movet. Non igitur omne quodcorpus movet, mutabile est. Corpus autem nonnisi secundum tempus movetur : ad hoc enimpertinet tardius et celerius moveri : conficitur essequiddam quod tempore moveat, nec tamenmutetur. Omne autem quod tempore movetcorpus, tametsi ad unum finem tendat, tamen necsimul potest omnia facere, nec potest non plurafacere : neque enim valet quavis ope agatur, autperfecte unum esse, quod in partes secari potest,aut ullum est sine partibus corpus, aut sinemorarum intervallo tempus, aut vero velbrevissima syllaba enuntietur, cuius non tuncfinem audias, cum iam non audis initium. Porroquod sic agitur, et exspectatione opus est utperagi, et memoria ut comprehendi queatquantum potest. Et exspectatio futurarum rerumest, præteritarum vero memoria. At intentio adagendum præsentis est temporis, per quodfuturum in præteritum transit, nec coepti motuscorporis exspectari finis potest sine ulla memoria.Quomodo enim exspectatur ut desinat, quod aut

    6

  • coepisse excidit, aut omnino motum esse ?Rursus intentio peragendi quæ præsens est, sineexspectatione finis qui futurus est, non potestesse : nec est quidquam quod aut nondum est, autiam non est. Potest igitur in agendo quiddamesse, quod ad ea quæ nondum sunt pertineat.Possunt simul in agente plura esse, cum ea pluraquæ aguntur simul esse non possint. Possunt ergoetiam in movente, cum in eo quod movetur nonpossint. At quæcumque in tempore simul essenon possunt, et tamen [223] a futuro inpræteritum transmittuntur, mutabilia sint necesseest.

    IV. Hinc iam colligimus, posse esse quiddamquod cum movet mutabilia, non mutatur. Cumenim non mutatur moventis intentio perducendiad finem quem volet corpus quod movet, illudquecorpus de quo aliquid fit eodem motu permomenta mutetur, atque illa intentio perficiendiquam immutatam manere manifestum est, et ipsamembra artificis, et lignum aut lapidem artificisubiectum moveat, quis dubitet consequens essequod dictum est ? Non igitur si qua mutatiocorporum movente animo fit, quamvis in eam sitintentus, hinc eum necessario mutari, et ob hocetiam mori arbitrandum est. Potest enim in hacintentione simul et memoriam præteritorum etexspectationem futurorum habere, quæ omniasine vita esse non possunt. Quamquam etsi nullusinteritus sine mutatione sit, et nulla mutatio sine

    7

  • motu ; non tamen omnis mutatio interitum,omnisque motus mutationem operatur. Licetenim ipsum corpus nostrum, et motumplerumque qualibet actione, et mutatum certe velætate dicere, tamen nondum interisse, id est nonesse sine vita. Liceat igitur et animum noncontinuo putare privari vita, quamquam eifortasse per motum mutatio nonnulla contingat.

    CAPUT IV. ARS ET RATIO NUMERORUM IMMUTABILIS QUÆ ANIMO NON SINE VITA INHÆRENT.

    V. Si enim manet aliquid immutabile inanimo, quod sine vita esse non possit ; animoetiam vita sempiterna [224] maneat necesse est.Nam hoc prorsus ita se habet, ut si primum est,sit secundum. Est autem primum. Quis enim, utalia omittam, aut rationem numerorummutabilem esse audeat dicere, aut artemquamlibet non ista ratione constare ; aut artemnon esse in artifice, etiam cum eam non exercet ;aut eius esse, nisi in animo ; aut ubi vita non sit,esse posse ; aut quod immutabile est, essealiquando non posse ; aut aliud esse artem, aliudrationem ? Quamvis enim ars una multarum quasiquidam coetus rationum esse dicatur, tamen arsetiam una ratio dici verissime atque intellegipotest. Sed sive hoc, sive illud sit, non minusimmutabilem artem esse conficitur : artem autemnon solum esse in animo artificis, sed etiam

    8

  • nusquam esse nisi in animo manifestum est, idqueinseparabiliter. Nam si ars ab animo separabitur ;aut erit præterquam in animo, aut nusquam erit,aut de animo in animum continuo transibit. At utsedes arti nulla sine vita est, ita nec vita cumratione ulli nisi animæ. 5 Nusquam porro essequod est, vel quod immutabile est non essealiquando non potest. Si vero ars de animo inanimum transit, in illo mansura deserens istum ;nemo artem docet nisi amittendo, aut etiam nonnisi docentis oblivione fit aliquis peritus, sivemorte. Quæ si absurdissima et falsissima sunt,sicuti sunt, immortalis est animus humanus.

    VI. At enim si ars aliquando est, aliquandonon est in animo, quod per oblivionem atqueimperitiam satis notum est ; nihil ad eiusimmortalitatem affert argumenti huius connexio,nisi negetur antecedens hoc modo. Aut est aliquidin animo, quod in præsenti cogitatione non est ;aut non est in erudito animo ars musica, cum desola geometrica cogitat : hoc autem falsum est ;illud igitur verum. Non autem quidquam sehabere animus sentit, [225] nisi quod incogitationem venerit. Potest igitur aliquid esse inanimo, quod esse in se animus ipse non sentiat.Id autem quamdiu sit, nihil interest. Namque sidiutius fuerit in aliis animus occupatus, quam utintentionem suam in ante cogitata facile possitreflectere, oblivio vel imperitia nominatur. Sed5 I Retract. cap. V, n. 2.

    9

  • cum vel nos ipsi nobiscum ratiocinantes, vel abalio bene interrogati de quibusdam liberalibusartibus ea quæ invenimus, non alibi quam inanimo nostro invenimus : neque id est invenire,quod facere aut gignere ; alioquin æterna gigneretanimus inventione temporali (nam æterna sæpeinvenit ; quid enim tam æternum quam circuliratio, vel si quid aliud in huiuscemodi artibus, necnon fuisse aliquando, nec non forecomprehenditur ?) : manifestum etiam est,immortalem esse animum humanum, et omnesveras rationes in secretis eius esse, quamvis eassive ignoratione sive oblivione, aut non habere,aut amisisse videatur.

    CAPUT V. ANIMUS NON MUTATUR UT DESINAT ESSE ANIMUS.

    VII. Nunc autem quatenus accipienda sitanimi mutatio videamus. Si enim subiectum estanimus arte in subiecto existente, nequesubiectum immutari potest quin et id quod insubiecto est immutetur ; qui possumus obtinereimmutabilem esse artem atque rationem, simutabilis animus in quo illa sunt esseconvincitur ? Quæ autem maior quam in contrariasolet esse mutatio ? et quis negat animum, utomittam cætera, stultum alias, alias vero essesapientem ? Prius ergo quot modis accipiatur,quæ [226] dicitur animæ mutatio, videamus ; qui,ut opinor, manifestiores duntaxat clarioresque

    10

  • nobis duo sunt genere, specie vero pluresinveniuntur. Namque aut secundum corporispassiones, aut secundum suas, anima diciturimmutari. Secundum corporis, ut per ætates, permorbos, per dolores, labores, offensiones, pervoluptates. Secundum suas autem, ut cupiendo,lætando, metuendo, ægrescendo, studendo,discendo.

    VIII. Hæ omnes mutationes, si nonnecessario argumento sunt mori animam, nihilquidem metuendæ sunt per se ipsæ separatim :sed ne rationi nostræ adversentur, qua dictum est,mutato subiecto omne quod in subiecto estnecessario mutari, videndum est. Sed nonadversantur. Nam illud secundum hancmutationem subiecti dicitur, per quam omninomutare cogitur nomen. Nam si ex albo ceranigrum colorem ducat alicunde, non minus ceraest ; et si ex quadrata rotundam formam sumat, etex molli durescat, frigescatque ex calida : at ista insubiecto sunt, et cera subiectum. Manet autemcera non magis minusve cera, cum illa mutentur.Potest igitur aliqua mutatio fieri eorum quæ insubiecto sunt, cum ipsum tamen iuxta id quodhoc est ac dicitur, non mutetur. At si eorum quæin subiecto sunt, tanta commutatio fieret, ut illudquod subesse dicebatur, dici iam omnino nonposset ; veluti cum calore ignis cera in aurasdiscedit, eamque mutationem patitur ut recteintellegatur mutatum esse subiectum, quod cera

    11

  • erat, et cera iam non est : nullo modo aliquaratione quidquam eorum, quæ in illo subiectoideo erant quia hoc erat, remanere putaretur.

    IX. Quamobrem si anima subiectum est, utsupra diximus, in quo ratio inseparabiliter, eanecessitate qua quæque in subiecto essemonstrantur, nec nisi viva anima potest esseanima, nec in ea ratio potest esse sine vita, et[227] immortalis est ratio ; immortalis est anima.Prorsus enim nullo pacto non existente subiectosuo immutabilis ratio permaneret. Quod eveniret,si tanta accideret animæ mutatio, ut eam nonanimam faceret, id est mori cogeret. Nulla autemillarum mutationum, quæ sive per corpus, sive peripsam animam fiunt (quamvis utrum aliquæ peripsam fiant, id est quarum ipsa sit causa, nonparva sit quæstio), id agit ut animam non animamfaciat. Iam igitur non solum per se, verum necnostris rationibus formidandæ sunt.

    CAPUT VI. RATIO QUÆ INCOMMUTABILIS EST, SIVE IN ANIMO, SIVE CUM ANIMO SIT, SIVE ANIMUS IN EA, AB IPSO EODEM ANIMO SEPARARINEQUIT.

    X. Ergo incumbendum omnibus ratiocinandiviribus video, ut ratio quid sit, et quoties definiripossit sciatur, ut secundum omnes modos et deanimæ immortalitate constet. Ratio est aspectusanimi, quo per seipsum, non per corpus verumintuetur ; aut ipsa veri contemplatio, non per

    12

  • corpus ; aut ipsum verum quod contemplatur.Primum illud in animo esse nemo ambigit : desecundo et tertio quæri potest ; sed et secundumsine animo esse non potest. De tertio magnaquæstio est, utrum verum illud quod sineinstrumento corporis animus intuetur sit perseipsum, et non sit in animo, aut possit esse sineanimo. Quoquolibet modo autem se habeat, nonid posset contemplari animus per seipsum, nisialiqua coniunctione cum eo. Nam omne quodcontemplamur, sive [228] cogitatione capimus,aut sensu aut intellectu capimus. Sed ea quæsensu capiuntur, extra etiam nos esse sentiuntur,et locis continentur, unde nec percipi quidemposse affirmantur. Ea vero quæ intelleguntur, nonquasi alibi posita intelleguntur, quam ipse quiintellegit animus : simul enim etiam intellegunturnon contineri loco.

    XI. Quare ista coniunctio intuentis animi, eteius veri quod intuetur, aut ita est ut subiectum sitanimus, verum autem illud in subiecto ; aut contrasubiectum verum, et in subiecto animus ; aututrumque substantia. Horum autem trium siprimum est, tam est immortalis animus quamratio, secundum superiorem disputationem, quodinesse illa nisi vivo non potest. Eadem necessitasin secundo est. Nam si verum illud quod ratiodicitur, nihil habet commutabile sicut apparet ;nihil commutari potest quod in eo tamquam insubiecto est. Remanet igitur omnis pugna de

    13

  • tertio. Nam si animus substantia est, et substantiarationi coniungitur ; non absurde quis putaveritfieri posse, ut manente illa hic esse desinat. Sedmanifestum est quamdiu animus a ratione nonseparatur eique cohæret, necessario eum manereatque vivere. Separari autem qua tandem vipotest ? Num corporea, cuius et potentiainfirmior, et origo inferior, et ordo separatior ?Nullo modo. Animali ergo ? Sed etiam in quomodo ? An alter animus potentior quisquis est,contemplari rationem non potest, nisi alteruminde separaverit ? At neque ratio cuiquamcontemplanti defuerit, si omnes contemplentur :et cum nihil sit ipsa ratione potentius, qua nihilest incommutabilius ; nullo pacto erit animusnondum rationi coniunctus, eo qui est coniunctuspotentior. Restat ut aut ipsa ratio a se ipsumseparet, aut ipse animus ab ea voluntate separetur.Sed nihil est in illa natura invidentiæ, quominusfruendam se animo præbeat. Deinde quo [229]magis est, eo quidquid sibi coniungitur facit ut sit,cui rei contrarius est interitus. Voluntate autemanimum separari a ratione non nimis absurde quisdiceret,6 si ulla ab invicem separatio posset essererum quas non continet locus. Quod quidem diciadversus omnia superiora potest, quibus aliascontradictiones opposuimus. Quid ergo ? Iamneconcludendum est, animum esse immortalem ? anetiamsi separari non potest, exstingui potest ? At6 I retract. cap. V, n. 2.

    14

  • si illa rationis vis ipsa sua coniunctione afficitanimum ; neque enim non afficere potest ; itaprofecto afficit ut ei esse tribuat. Est enimmaxime ipsa ratio, ubi summa etiamincommutabilitas intellegitur. Ita quæcumque exse afficit, cogit esse quodammodo. Non ergoexstingui animus potest, nisi a ratione separatus ;separari autem non potest, ut supra ratiocinatisumus : non potest igitur interire.

    NEC, SI PER SUBSTANTIAM AD DEFECTUM TENDIT ANIMUS, OB ID INTERIT.

    XII. At enim aversio ipsa a ratione per quamstultitia contingit animo, sine defectu eius fierinon potest : si enim magis est ad rationemconversus eique inhærens, ideo quod inhæretincommutabili rei quæ est veritas, quæ et maximeet primitus est ; cum ab ea est aversus, idipsumesse minus habet, quod est deficere. Omnisautem defectus tendit ad nihilum ; et interitumnullum magis proprie oportet accipi, quam cumid, quod aliquid erat, nihil fit. [230] Quare tenderead nihilum, est ad interitum tendere. Qui cur noncadat in animum, vix est dicere, in quem defectuscadit. Dantur hic cætera : sed negatur esseconsequens interire id quod tendit ad nihilum, idest ad nihilum pervenire. Quod in corporequoque animadverti potest. Nam quoniamquodlibet corpus pars est mundi sensibilis, et ideoquanto maius est locique plus occupat, tanto

    15

  • magis propinquat universo : quantoque id magisfacit, tanto magis est. Magis enim est totum quampars. Quare etiam minus sit, cum minuitur,necesse est. Defectum ergo patitur cum minuitur.Porro autem minuitur, cum ex eo aliquidpræcisione detrahitur. Ex quo conficitur ut talidetractione tendat ad nihilum. At nulla præcisioperducit ad nihilum. Omnis enim pars quæremanet, corpus est, et quidquid hoc est,quantolibet spatio locum occupat. Neque idposset, nisi haberet partes in quas identidemcæderetur. Potest igitur infinite cædendo infiniteminui, et ideo defectum pati atque ad nihilumtendere, quamvis pervenire nunquam queat.Quod item de ipso spatio et quolibet intervallodici atque intellegi potest. Nam et de his etiamterminatis, dimidiam, verbi gratia, partemdetrahendo, et ex eo quod restat, semperdimidiam, minuitur intervallum, atque ad finemprogreditur, ad quem tamen nullo perveniturmodo. Quo minus hoc de animo formidandumest. Est enim profecto corpore melior et vivacior,a quo huic vita tribuitur. [231]

    CAPUT VIII. UT CORPORI NON POTEST AUFERRI QUO CORPUS EST : ITA NEC ANIMO QUO ANIMUS EST.

    XIII. Quod si non id quod est in molecorporis, sed id quod in specie facit corpus esse,quæ sententia invictiore ratione approbatur : tanto

    16

  • enim magis est corpus, quanto speciosius estatque pulchrius ; tantoque minus est, quantofoedius ac deformius ; quæ defectio nonpræcisione molis, de qua iam satis actum est, sedspeciei putatione contingit. Quærendum de hac rediligenter ac discutiendum est, ne quis affirmetanimum tali defectu interire ; ut quoniam speciealiqua sua privatur dum stultus est, credatur intantum augeri posse hanc privationem, ut omnimodo specie spoliet animum, et ea labe adnihilum redigat cogatque interire. Quamobrem sipotuerimus impetrare ut ostendatur, ne corporiquidem hoc posse accidere, ut etiam ea specieprivetur qua corpus est ; iure fortasseobtinebimus multo minus auferri posse animoquo animus est. Siquidem nemo se bene inspexit,qui non omni corpori qualemlibet animumpræponendum esse fateatur.

    XIV. Sit igitur nostræ ratiocinationisexordium, quod nulla res se facit aut gignit,alioquin erat antequam esset : quod si falsum est,illud est verum. Item quod factum ortumve nonest, et tamen est, sempiternum sit necesse est.Quam naturam et excellentiam quisquis ullicorpori dat, errat vehementer quidem. Sed quidpugnamus ? multo enim magis eam dare animocogimur. Ita si [232] corpus ullum estsempiternum, nullus animus non sempiternus est.Quoniam quilibet animus cuilibet corporipræferendus est, et omnia sempiterna non

    17

  • sempiternis. At si quod vere dicitur, factum estcorpus ; aliquo faciente factum est, nec eoinferiore. Neque enim esset potens ad dandum eiquod faceret, quidquid illud est quod est, id quodfaciebat. Sed ne pari quidem : oportet enimfacientem melius aliquid habere ad faciendum,quam est id quod facit. Nam de gignente nonabsurde dicitur, hoc eum esse, quod est illud quodab eo gignitur. Universum igitur corpus ab aliquavi et natura potentiore atque meliore factum est,non utique corporea. Nam si corpus a corporefactum est, non potuit universum fieri.Verissimum est enim quod in exordioratiocinationis huius posuimus, nullam rem a seposse fieri. Hæc autem vis et natura incorporeaeffectrix corporis universi præsente potentia tenetuniversum. Non enim fecit, atque discessiteffectumque deseruit. Ea quippe substantia quæcorpus non est, neque, ut ita dicam, localitermovetur, ut ab ea substantia quæ locum obtinet,separari queat ; et illa effectoria vis vacare nonpotest, quin id quod ab ea factum est, tueatur, etspecie carere non sinat, qua est inquantumcumque est. Quod enim per se non est,si destituatur ab eo per quod est, profecto nonerit : et non possumus dicere id accepisse corpuscum factum est, ut seipso iam contentum esseposset, etiamsi a conditore desereretur.

    XV. Quamquam si ita est, magis id habetanimus quem corpori præstare manifestum est.

    18

  • Atque ita de proximo immortalis probatur, sipotest esse per seipsum. Quidquid enim tale est,incorruptibile sit necesse est, ac per hoc interirenon possit, quia nihil se deserit. Sed corporismutabilitas in promptu est, quod ipsius universicorporis universus motus satis indicat. Undediligenter inspicientibus quantum talis naturainspici potest, ordinata mutabilitate id quodmutabile est imitari reperitur. Quod autem per seest, ne motu quidem opus habet ullo, omni copiasibi seipso existente ; quia motus omnis ad aliudest, cuius indiget quod movetur. Adest igiturspecies universo corpori, meliore naturasufficiente atque obtinente quæ fecit : quare illamutabilitas non adimit corpori corpus esse, sedde specie in speciem transire facit motuordinatissimo. Non enim quæpiam eius pars adnihilum redigi sinitur, cum totum capessat vis illaeffectoria nec laborante nec deside potentia, dansut sit omne quod per illam est, in quantum est :quamobrem nemo tam devius a ratione debetesse, cui aut non sit certum corpore animum essemeliorem, aut qui hoc concesso arbitretur corporinon accidere ut corpus non sit, animo accidere utanimus non sit. Quod si non accidit, nequeanimus esse nisi vivat, potest, nunquam profectoanimus moritur.

    CAPUT IX. ANIMUS VITA EST, SIC VITA CARERE NON POTEST.

    19

  • XVI. Quod si quisquam non eum interitumdicit formidandum animo, quo efficitur ut nihil sitquod aliquid fuit, sed eum quo dicimus ea mortuaquæ vita carent ; attendat quod nulla res seipsacaret. Est autem animus vita quædam : undeomne quod animatum est, vivere ; omne auteminanime quod animari potest, mortuum, id estvita privatum intellegitur. Non ergo potestanimus mori. Nam si carere poterit vita, nonanimus sed [234] animatum aliquid est. Quod siabsurdum est, multo minus hoc genus interitustimendum est animo, quod vitæ certe non esttimendum. Nam prorsus si tunc moritur animus,cum eum deserit vita illa ; ipsa vita quæ huncdeserit multo melius intellegitur animus, ut iamnon sit animus quidquid a vita deseritur, sed eaipsa vita quæ deserit. Quidquid enim vitadesertum mortuum dicitur, id ab anima desertumintellegitur : hæc autem vita, quæ deserit ea quæmoriuntur, quia ipsa est animus, et seipsam nondeserit ; non moritur animus.

    CAPUT X. ANIMUS NON EST TEMPERATIO CORPORIS.

    XVII. Nisi forte vitam temperationemaliquam corporis, ut nonnulli opinati sunt,debemus credere. Quibus profecto nunquam hocvisum esset, si ea quæ vere sunt etincommutabilia permanent, eodem animo acorporum consuetudine alienato atque purgato

    20

  • videre valuissent. Quis enim bene se inspiciens,non expertus est tanto se aliquid intellexissesincerius, quanto removere atque subducereintentionem mentis a corporis sensibus potuit ?Quod si temperatio corporis esset animus, nonutique id posset accidere. Non enim ea res quænaturam propriam non haberet, neque substantiaesset, sed in subiecto corpore tamquam color etforma inseparabiliter inesset, ullo modo se abeodem corpore ad intellegibilia percipiendaconaretur avertere, et in quantum id posset, intantum illa posset intueri, eaque visione melior etpræstantior fieri. Nullo quippe modo forma velcolor, vel ipsa etiam corporis [235] temperatio,quæ certa commixtio est earum quatuornaturarum quibus idem corpus subsistit, averterese ab eo potest, in quo subiecto estinseparabiliter. Ad hæc, ea quæ intellegit animuscum se avertit a corpore, non sunt profectocorporea ; et tamen sunt, maximeque sunt, nameodem modo semper sese habent. Nam nihilabsurdius dici potest quam ea esse quæ oculisvidemus, ea non esse quæ intellegentia cernimus ;cum dubitare dementis sit, intellegentiamincomparabiliter oculis anteferri. Hæc autem quæintelleguntur eodem modo sese habentia, cum eaintuetur animus, satis ostendit se illis esseconiunctum, miro quodam eodemque incorporalimodo, scilicet non localiter. Namque aut in illosunt, aut ipse in illis. Et utrumlibet horum sit, aut

    21

  • in subiecto alterum in altero est, aut utrumquesubstantia est. Sed si illud primum est, non est insubiecto corpore animus, ut color et forma : quiavel ipse substantia est, vel alteri substantiæ quæcorpus non est, in subiecto inest. Si autem hocsecundum verum est, non est in subiecto corporetamquam color animus, quia substantia est.Temperatio autem corporis in subiecto corporeest tamquam color : non est ergo temperatiocorporis animus, sed vita est animus : et se nullares deserit ; et id moritur quod vita deserit : nonigitur animus mori potest.

    CAPUT XI. ANIMUS NEC PER FALSITATEM PERIT VERITATI CONTRARIAM, ETSI ANIMI EST CAUSA VERITAS.

    XVIII. Rursus igitur si quid metuendum est,id est metuendum ne deficiendo animus intereat,id est dum [236] ipsa existendi specie privatur. Dequa re quamquam satis esse dictum arbitrer, etquam hoc fieri non possit certa rationemonstratum sit ; tamen etiam hoc attendendumest, non esse aliam causam huius formidinis, nisiquia fatendum est in defectu quodam esseanimum stultum, et in essentia certiore atquepleniore sapientem. Sed si, quod nemini dubiumest, tunc est animus sapientissimus, cumveritatem, quæ semper eodem modo est, intuetur,eique immobilis inhæret divino amore coniunctuset illa omnium quæ quoquomodo sunt summe

    22

  • maximeque est : aut ab illa est animus in quantumest, aut per seipsum est. Sed si per seipsum est,quoniam ipse sibi causa existendi est, et nunquamse deserit ; nunquam interit, ut supra etiamdisputavimus. Si vero ex illa, diligenter opus estquærere quæ res ei possit esse contraria, quæanimo auferat animum esse quod illa præbet.Quid est igitur ? An forte falsitas, quia illaveritas ? Sed manifestum est, atque in promptusitum, quantum nocere animo falsitas possit.Num enim amplius potest quam fallere ? at nisiqui vivit, fallitur nemo. Non igitur falsitasinterimere animum potest. Quod si hæc nonpotest quæ contraria veritati est, auferre animoanimum esse, quod ei veritas dedit (ita enim estinvictissima veritas) ; quid aliud invenietur, quodauferat animo id quod est animus ? Nihilprofecto : nam nihil est contrario valentius ad idauferendum, quod fit ab eius contrario. [237]

    CAPUT XII. VERITATI, A QUA EST ANIMUS QUODEST, QUATENUS IPSA EST, NIHIL CONTRARIUM.

    XIX. At si veritati contrarium ita quæramus,non in quantum veritas est, sed in quantumsumme maximeque est, quamquam in tantum estidipsum in quantum est veritas ; siquidemveritatem eam dicimus qua vera sunt omnia inquantumcumque sunt, in tantum autem sunt inquantum vera sunt ; tamen nullo modo iddefugerim, quod mihi evidentius suffragatur.

    23

  • Nam si nulla essentia in quantum essentia est,aliquid habet contrarium, multo minus habetcontrarium prima illa essentia, quæ dicitur veritas,in quantum essentia est. Primum autem verumest. Omnis enim essentia non ob aliud essentiaest, nisi quia est. Esse autem non habetcontrarium, nisi non esse : unde nihil est essentiæcontrarium. Nullo modo igitur res ulla esse potestcontraria illi substantiæ, quæ maxime ac primitusest. Ex qua si habet animus idipsum quod est(non enim aliunde hoc habere potest, qui ex senon habet, nisi ab illa re quæ illo ipso est animopræstantior), nulla res est qua id amittat, quianulla res ei rei est contraria qua id habet ; etpropterea esse non desinit. Sapientiam vero, quiaconversione habet ad id ex quo est, aversioneillam potest amittere. Conversioni namqueaversio contraria est. Illud vero quod ex eo habetcui nulla res est contraria, non est unde possitamittere. Non igitur potest interire. [238]

    CAPUT XIII. ANIMUS NEC IN CORPUS CONVERTITUR.

    XX. Hic forte oboriatur nonnulla quæstio,utrum sicut non interit animus, ita nec indeteriorem commutetur essentiam. Videri enimcuipiam potest, neque iniuria, id effectum esseratiocinatione hac, ut animus ad nihilum nonpossit pervenire, converti autem in corpusforsitan possit. Si enim quod erat ante animus,

    24

  • corpus fuerit effectum, non utique omnino nonerit. Sed hoc fieri non potest, nisi aut ipse id velit,aut ab alio cogatur. Nec continuo tamen animus,sive ipse id appetierit, sive coactus fuerit, poteritcorpus esse. Illud enim sequitur ut, si sit, velit autcogatur. At illud non sequitur ut, si velit autcogatur, sit. Nunquam autem volet : nam omniseius appetitus ad corpus, aut ut id possideat, est,aut ut vivificet, aut ut quodammodo fabricetur,aut quolibet pacto ei consulat. Nihil autem horumfieri potest, si non sit corpore melior. At si eritcorpus, melior corpore profecto non erit. Nonigitur corpus esse volet. Neque ullum rei huiuscertius argumentum est, quam cum seipsum hincinterrogat animus. Ita enim facile comperitappetitum se non habere, nisi agendi aliquid, autsciendi, aut sentiendi, aut tantummodo vivendi inquantum sua illi potestas est.

    XXI. Si autem cogitur corpus esse, a quotandem cogitur ? A quolibet, certe a potentiore.Non ergo ab ipso corpore cogi potest. Nulloenim modo ullo animo ullum corpus potentius.Potentior autem animus non cogit in aliquid, nisiquod suæ potestati subditum est. Nec ullo modoanimus potestati alterius animi, nisi suiscupiditatibus subditur. Cogit ergo ille animus nonamplius quam quantum eius quem cogitcupiditates sinunt. Dictum est autem cupiditatemnon posse animum habere, ut corpus sit. Illudetiam manifestum est ad nullam suæ cupiditatis

    25

  • expletionem pervenire, dum amittit omnemcupiditatem : et amittit dum corpus fit. Non igiturpotest ab eo cogi ut fiat, qui cogendi ius nisi persubditi cupiditates non habet. Deinde quisquisanimus alterum animum habet in potestate, magiseum necesse est velit in potestate habere quamcorpus, et ei velit bonitate consulere, vel malitiaimperitare. Non ergo volet ut corpus sit.

    XXII. Postremo iste animus cogens autanimal est, aut caret corpore. Sed si caret corpore,in hoc mundo non est. Et si ita est, summe bonusest, nec potest velle alteri tam turpemcommutationem. Si autem animal est, aut animalest etiam ille quem cogit, aut non est. Sed si nonest, ad nihil cogi ab alio potest. Non enim habetpotentiorem qui in summo est. Si autem incorpore est, ab eo rursus qui in corpore est percorpus cogitur, ad quodcumque cogitur. Quisautem dubitet nullo modo per corpus fieri tantamcommutationem animo ? Fieret enim si esset illocorpus potentius : quamvis quidquid illud est, adquod per corpus cogitur, prorsus non per corpus,sed per cupiditates suas cogitur, de quibus satisdictum est. Quod autem rationali anima meliusest, omnibus consentientibus, Deus est. Quiprofecto consulit animæ, et ideo non ab eo cogianima potest, ut convertatur in corpus. [240]

    CAPUT XIV. NEC SOMNO, NEC HUIUSMODI CORPORIS AFFECTIONE ANIMÆ VIM MINUI.

    26

  • XXIII. Si igitur nec propria voluntate, necalio cogente id animus patitur ; unde id patipotest ? An quia invitos nos plerumque opprimitsomnus, metuendum est ne quo tali defectuanimus convertatur in corpus ? Quasi veroquoniam somno membra nostra marcescunt,idcirco animus fiat ulla ex parte debilior.Sensibilia tantum non sentit, quia quidquid illudest quod somnum facit, e corpore est atque incorpore operatur. Corporeos enim sensus sopit etclaudit quodammodo, ita sane ut talicommutationi corporis cedat anima cumvoluptate : quia secundum naturam est taliscommutatio quæ reficit corpus a laboribus : nontamen hæc adimit animo vel sentiendi vim velintellegendi. Nam et imagines sensibilium præstohabet, tanta expressione similitudinis, ut eo ipsotempore discerni nequeant ab his rebus quarumimagines sunt et si quid intellegit, æque dormientiac vigilanti verum est. Nam verbi gratia si persomnium disputare sibi visus fuerit, verasquerationes secutus in disputando didicerit aliquid ;etiam expergefacto eædem incommutabilesmanent, quamvis falsa reperiantur cætera, velutilocus ubi disputatio, et persona cum quadisputatio fuisse visa erat, et verba ipsa, quod adsonum attinet, quibus disputari videbatur, et aliahuiuscemodi ; quæ etiam cum ipsis sensibussentiuntur agunturque a vigilantibus, prætereunttamen, nec ulla ex parte sempiternam præsentiam

    27

  • [241] verarum rationum assequuntur. Ex quocolligitur, tali commutatione corporis, qualissomnus est, usum eiusdem corporis animæ, nonvim propriam, posse minui.

    CAPUT XV. RURSUM ANIMAM NON POSSE IN CORPUS MUTARI.

    XXIV. Postremo si quamvis locum occupanticorpori anima tamen non localiter iungitur,summis illis æternisque rationibus, quæincommutabiliter manent, nec utique lococontinentur, prior afficitur anima quam corpus ;nec prior tantum, sed etiam magis. Tanto enimprior, quanto propinquior ; et eadem causa tantoetiam magis, quanto etiam corpore melior. Necista propinquitas loco, sed naturæ ordine dicta sit.Hoc autem ordine intellegitur a summa essentiaspeciem corpori per animam tribui, qua est inquantumcumque est. Per animam ergo corpussubsistit, et eo ipso est quo animatur, siveuniversaliter, ut mundus ; sive particulariter, utunumquodque animal intra mundum. Quapropterconsequens erat ut anima per animam corpusfieret, nec omnino aliter posset. Quod quia nonfit, manente quippe anima in eo quo anima est,corpus per illam subsistit, dantem speciem, nonadimentem ; commutari in corpus anima nonpotest. Si enim non tradit speciem quam sumit asummo bono, non per illam fit corpus : et si nonper illam fit, aut non fit omnino, aut tam

    28

  • propinque speciem sumit quam anima : sed et fitcorpus, et si tam propinque sumeret speciem, idesset quod anima : nam hoc interest ; eoqueanima melior, quo sumit [242] propinquius. Tampropinque autem etiam corpus sumeret, si nonper animam sumeret. Etenim nullo interpositotam propinque utique sumeret. Nec invenituraliquid quod sit inter summam vitam, quæsapientia et veritas est incommutabilis, et id quodultimum vivificatur, id est corpus, nisi vivificansanima. Quod si tradit speciem anima corpori, utsit corpus in quantum est, non utique speciemtradendo adimit. Adimit autem in corpus animamtransmutando. Non igitur anima sive per seipsamcorpus fit, quia non nisi anima manente corpusper eam fit ; sive per aliam, quia non nisitraditione speciei fit corpus per animam, etademptione speciei anima in corpusconverteretur, si converteretur.

    CAPUT XVI. NE IN ANIMAM QUIDEM IRRATIONALEM RATIONALIS ANIMA CONVERTITUR. ANIMA TOTA EST IN TOTO CORPORE ET SINGULIS PARTIBUS.

    XXV. Hoc et de irrationali anima vel vita,quod nec in eam rationalis anima convertitur, dicipotest. Et ipsa enim nisi inferiore ordine rationalisubiceretur, æque sumeret speciem et talis esset.Tradunt ergo speciem a summa pulchritudineacceptam potentiora infirmioribus naturali ordine.

    29

  • Et utique cum tradunt, non adimunt. Eoque suntquæ infirmiora sunt, in quantum sunt, quodspecies eis, qua sint a potentioribus traditur : quæquidem potentiora etiam meliora sunt. Quod hisnaturis datum est, quæ non mole maiore pluspossunt minoribus molibus, sed sine tumore ullolocalis magnitudinis eadem [243] speciepotentiora sunt qua meliora. In quo genere estanima corpore melior et potentior. Quaproptercum per illam, ut dictum est, corpus subsistat,ipsa in corpus nullo modo verti potest. Corpusenim nullum fit, nisi accipiendo per animamspeciem. At anima ut corpus fieret, nonaccipiendo speciem, sed amittendo, fieri posset :et propterea fieri non potest ; nisi forte locoanima continetur, et localiter corpori iungitur.Nam si ita est, potest eam fortasse maior moles,quamquam speciosiorem, in suam deterioremvertere speciem, ut ær maior ignem minorem. Sednon est ita. Moles quippe omnis quæ occupatlocum, non est in singulis suis partibus tota, sedin omnibus. Quare alia pars eius alibi est, et alibialia. Anima vero non modo universæ molicorporis sui, sed etiam unicuique particulæ illiustota simul adest. Partis enim corporis passionemtota sentit, nec in toto tamen corpore. Cum enimquid dolet in pede, advertit oculus, loquiturlingua, admovetur manus. Quod non fieret, nisi idquod animæ in eis partibus est, et in pedesentiret ; nec sentire quod ibi factum est absens

    30

  • posset. Non enim nuntio aliquo credibile est fierinon sentiente quod nuntiat : quia passio quæ fitnon per continuationem molis currit, ut cæterasanimæ partes quæ alibi sunt latere non sinat ; sedillud tota sentit anima quod in particula fit pedis,et ibi tantum sentit ubi fit. Tota igitur singulispartibus simul adest, quæ tota simul sentit insingulis. Nec tamen hoc modo adest tota, utcandor vel alia huiusmodi qualitas in unaquaqueparte corporis tota est. Nam quod in alia partecorpus patitur candoris immutatione, potest adcandorem qui est in alia parte non pertinere.Quapropter secundum partes molis a se distantes,et ipse a se distare convincitur. Non autem itaesse in anima per sensum de quo dictum est,probatur.

    31

    Caput I. Prima ratio, quod anima sit immortalis, quia subiectum est disciplinæ quæ semper est.Caput II. Alia ratio quia subiectum est rationis quæ non mutatur.Caput III. Viva substantia et immutabilis animus, nec si aliquo modo mutabilis, propterea mortalis fitCaput IV. Ars et ratio numerorum immutabilis quæ animo non sine vita inhærent.Caput V. Animus non mutatur ut desinat esse animus.Caput VI. ratio quæ incommutabilis est, sive in animo, sive cum animo sit, sive animus in ea, ab ipso eodem animo separari nequit.Nec, si per substantiam ad defectum tendit animus, ob id interit.Caput VIII. Ut corpori non potest auferri quo corpus est : ita nec animo quo animus est.Caput IX. Animus vita est, sic vita carere non potest.Caput X. Animus non est temperatio corporis.Caput XI. Animus nec per falsitatem perit veritati contrariam, etsi animi est causa veritas.Caput XII. Veritati, a qua est animus quod est, quatenus ipsa est, nihil contrarium.Caput XIII. Animus nec in corpus convertitur.Caput XIV. Nec somno, nec huiusmodi corporis affectione animæ vim minui.Caput XV. Rursum animam non posse in corpus mutari.Caput XVI. Ne in animam quidem irrationalem rationalis anima convertitur. Anima tota est in toto corpore et singulis partibus.