bellvm pvnicvm secvndvm - wordpress.com · ii legiones ii legiones xvm sociorum peditum xiv...

22
BELLVM PVNICVM SECVNDVM 1 Longum capitulum XLVIII libri „Romae Aeternae‟ T. Livii opere et Periochis Bellum Punicum Secundum amplectitur. Hoc textum auxilio est discipulis, qui capitulum XLVIII incipiunt. Divisum est in octo lectiones, quae item in partes tres subdividuntur: indicem capitulorum, quo quisque inscribitur; summarium lectionis; notas quibus syntaxis et vocabula nova et sententiae difficiles explanantur. Ius iurandum Hannibalis (lineae 1-90) Index capitulorum XXI, 1: Quare Romani et Carthaginienses conflixerint. Ius iurandum Hannibalis. XXI, 2 : Quare Hasdrubal Hamilcari successerit. Quid inter imperium fecerit. XXI, 3: Senatus de Hannibale decernit. XXI, 4: Hannibalis virtutes atque vitia. XXI, 5: Quomodo Hannibal Saguntum occupandi causâ pervenerit. Summarium Bellum Punicum Secundum maxime Romanorum memorabile est. Magnum odium utrimque accenderat, nam et Poeni Romanos superbe avareque imperitare et Romani Poenos sine causâ pugnare credebant. Perfecto Africo bello, puer Hannibal patri Hamilcari blanditus est ut duceretur in Hispaniam, sed antea Hamilcar filium iure iurando ad sempiternum Romae odium adegit. Cum tamen Hamilcar moritus esset Hannibale puero, bellum dilatum est. Medius inter mortem patris et imperium filii Hasdrubal, gener Hamilcaris, praefectus est, qui magis pace quam bello rem Carthaginiensem auxit. Hasdrubal foedus cum populo Romano fecit ut neutrum imperium amnem Hiberum transiret et Sagunto medio inter eos libertas servaretur. In senatu duo factiones erant: altera Barcina, cuius opibus Hasdrubal in imperio positus est, Hannibalemque militiae adsuescere volebat; altera principis Hannonis, qui Hannibalem domi tenere malebat ne bellum cum Romanis oriretur. Cui principi optimus quisque assentiebatur, sed minor pars erat. Missus Hannibal in Hispaniam statim virtutibus et exercitum et Hasdrubalem sibi conciliavit, nam habilis pariter ad parendum atque imperandum erat. Vitia autem quoque sibi erant: crudelitas, perfidia, irreligiositas. Ex die quo Hannibal dux declaratus est, foedus cum Romanis frangere Saguntinis bellum inferendo statuit. Neque autem statim Saguntum oppugnavit, quia Romanos confestim ad arma movere nolebat, sed illuc exercitum sub speciem fines capiendi admovit. Primum Cartalam, deinde Vaccaeorum urbes principales expugnavit. Cum rediisset, Carpetani eum adorti sunt et exercitum turbaverunt, sed Hannibal eos Tagum flumen transeuntes aggresus est et vastatis agris in deditionem accepit. Iam omnia trans Hiberum praeter Sanguntum occupata erant.

Upload: others

Post on 24-Jan-2021

5 views

Category:

Documents


0 download

TRANSCRIPT

Page 1: BELLVM PVNICVM SECVNDVM - WordPress.com · II legiones II legiones XVM sociorum peditum XIV sociorum peditum MDCCC equites MDC equites CLX naves longae LX quinqueremes His ita comparatis,

BELLVM PVNICVM SECVNDVM

1

Longum capitulum XLVIII libri „Romae Aeternae‟ T. Livii opere et Periochis Bellum

Punicum Secundum amplectitur. Hoc textum auxilio est discipulis, qui capitulum

XLVIII incipiunt. Divisum est in octo lectiones, quae item in partes tres subdividuntur:

indicem capitulorum, quo quisque inscribitur; summarium lectionis; notas quibus

syntaxis et vocabula nova et sententiae difficiles explanantur.

Ius iurandum Hannibalis (lineae 1-90)

Index capitulorum

XXI, 1: Quare Romani et Carthaginienses conflixerint. Ius iurandum Hannibalis.

XXI, 2 : Quare Hasdrubal Hamilcari successerit. Quid inter imperium fecerit.

XXI, 3: Senatus de Hannibale decernit.

XXI, 4: Hannibalis virtutes atque vitia.

XXI, 5: Quomodo Hannibal Saguntum occupandi causâ pervenerit.

Summarium

Bellum Punicum Secundum maxime Romanorum memorabile est. Magnum odium

utrimque accenderat, nam et Poeni Romanos superbe avareque imperitare et Romani

Poenos sine causâ pugnare credebant.

Perfecto Africo bello, puer Hannibal patri Hamilcari blanditus est ut duceretur in

Hispaniam, sed antea Hamilcar filium iure iurando ad sempiternum Romae odium

adegit.

Cum tamen Hamilcar moritus esset Hannibale puero, bellum dilatum est. Medius inter

mortem patris et imperium filii Hasdrubal, gener Hamilcaris, praefectus est, qui magis

pace quam bello rem Carthaginiensem auxit. Hasdrubal foedus cum populo Romano

fecit ut neutrum imperium amnem Hiberum transiret et Sagunto medio inter eos libertas

servaretur.

In senatu duo factiones erant: altera Barcina, cuius opibus Hasdrubal in imperio positus

est, Hannibalemque militiae adsuescere volebat; altera principis Hannonis, qui

Hannibalem domi tenere malebat ne bellum cum Romanis oriretur. Cui principi optimus

quisque assentiebatur, sed minor pars erat.

Missus Hannibal in Hispaniam statim virtutibus et exercitum et Hasdrubalem sibi

conciliavit, nam habilis pariter ad parendum atque imperandum erat. Vitia autem

quoque sibi erant: crudelitas, perfidia, irreligiositas.

Ex die quo Hannibal dux declaratus est, foedus cum Romanis frangere Saguntinis

bellum inferendo statuit. Neque autem statim Saguntum oppugnavit, quia Romanos

confestim ad arma movere nolebat, sed illuc exercitum sub speciem fines capiendi

admovit. Primum Cartalam, deinde Vaccaeorum urbes principales expugnavit. Cum

rediisset, Carpetani eum adorti sunt et exercitum turbaverunt, sed Hannibal eos Tagum

flumen transeuntes aggresus est et vastatis agris in deditionem accepit. Iam omnia trans

Hiberum praeter Sanguntum occupata erant.

Page 2: BELLVM PVNICVM SECVNDVM - WordPress.com · II legiones II legiones XVM sociorum peditum XIV sociorum peditum MDCCC equites MDC equites CLX naves longae LX quinqueremes His ita comparatis,

ROMA AETERNA

2

Hannibal

Notae

7-8: arma conferre. Hic verbum conferre ob accusativum arma hostilis coniunctionis

sensum linguae militaris habet. Ut conferre significat, primo arma ex variis in eundem

locum feruntur; deinde arma certamen ineunt.

9: ablativum absolutum causalem invenimus, nam „Romanis indignantibus‟ pro „cum

Romani indignarentur‟ praebetur.

12-17: sententia insequens difficilis est intellectu, quia ex variis subordinatis constat:

Fama est etiam Hannibalem annorum ferme novem, [pueriliter blandientem patri

Hamilcari ut duceretur in Hispaniam], [cum {perfecto Africo bello} exercitum eo

traiecturus sacrificaret], altaribus admotum {tactis sacris} iure iurando adactum (esse)

„se cum primum posset hostem fore populo Romano.’

Verbum primarium huius sententiae est „fama est‟, subordinatum „adactum (esse)‟. Duo

autem sententiae parenthesibus quadris interclusae inter ea intermittuntur, altera

participii praesentis, altera a „cum‟ narrativo inducta; iis iniciuntur ablativi absoluti

uncis delimitati. Sententia virgulis interclusa verba ab Hannibale habita significat.

Prima sententia subordinata nobis certiores facit quid ageret Hannibal modo antequam

iure iurando adactus esset; ipsa sententiam subordinatam habet: ut duceretur in

Hispaniam. Secunda sententia subordinata est temporalis-causalis, cuius subiectum est

participium futuri cum accusativo et adverbio loci: exercitum eo traiecturus, quod

significat: “antequam Hamilcarem exercitum in Hispaniam traiecit sacrificium fecit.”

Inter sacrificium Hannibalem, postquam altaribus admovit („altaribus admotum‟), cum

sacra tangeret („tactis sacris‟) ad ius iurandum adegit.

Page 3: BELLVM PVNICVM SECVNDVM - WordPress.com · II legiones II legiones XVM sociorum peditum XIV sociorum peditum MDCCC equites MDC equites CLX naves longae LX quinqueremes His ita comparatis,

BELLVM PVNICVM SECVNDVM

3

19: Medius Hasdrubal inter patrem ac filium. Adiectivum medius praepositionem inter

comitare solet cum aliquem aliquidve inter duas personas resve positum significare

volumus, nomini interposito concordans.

43-58: Livius quidem virtutes Hannibalis describet, et autem vitia, neque principem

Carthaginiensem Romae hostem esse obliviscamur: has tantas viri virtutes ingentia

vitia aequabant. (lin. 55-56)

54-55: Princeps in proelium ibat, ultimus proelio excedebat. Princeps adiectivum est

ultimo oppositum.

59-61: Cum hac indole virtutum atque vitiorum triennio sub Hasdrubale imperatore

meruit, nulla re quae agenda magno futuro duci esset praetermissa. Cum est

praepositio, quam ablativi hac indole comitant; porro hic merere verbi militare

synonimum capitur; ergo Hannibal cum virtutibus atque vitiis supra descriptis sub

Hasdrubale militavit. Nulla re praetermissa est ablativus absolutus: dum militavit,

nullam rem praetermisit quae magno futuro duci agenda esset.

72: Vere primo in Vaccaeos promotum bellum. Vere est ablativus temporalis (ver,

veris).

89: Et iam omnia trans Hiberum praeter Saguntinos Carthaginiensium erat. Livius

„trans Hiberum‟ scripsit quia res gestas ab loco Romanorum narrat: Romani occupant

regiones quae ad septentriones amnis Hiberi vergunt, iis igitur regiones

Carthaginiensium trans Hiberum sunt.

Saguntum exscissum (lineae 91-179)

Index capitulorum

XXI, 6: Saguntini bellum metuentes legatos Romam mittunt.

XXI, 7: Hannibal obsidionem Sagunti parat. Descriptio moenium. Initium

oppugnationis. Hannibal vulneratus.

XXI, 8: Obsidio pergit. Muri procidunt.

XXI, 9: Poeni expulsi. Hannibal legatos Romanos non accipit.

XXI, 10: Oratio Hannonis in Hannibalem.

XXI, 11: Hannibal oppugnationem in Saguntinos renovat.

Summarium

Sanguntini, qui bellum inminentem metuebant, legatos Romam miserunt qui sociorum

auxilium rogarent. Senatui placuit legatos ad Hannibalem mitti, sed antequam in

Hispaniam venirent „Saguntum oppugnari‟ allatum est. Re de integro relatâ ex Hispaniâ

legatos exspectari placuit.

Hannibal obsidionem paravit infesto exercitu fines ingrediens. Pars moenium quaedam

in planum versa minus tuta videbatur, quamobrem illam oppugnare statuit, inde attamen

ex moeniis emunitissimum erat. Hannibale tragulâ vulnerato, non multum affuit quin

oppugnatio desereretur.

Page 4: BELLVM PVNICVM SECVNDVM - WordPress.com · II legiones II legiones XVM sociorum peditum XIV sociorum peditum MDCCC equites MDC equites CLX naves longae LX quinqueremes His ita comparatis,

ROMA AETERNA

4

Nihilominus obsidio perrexit et muri tandem prociderunt; Saguntini autem Poenos

expulerunt.

Interim legatos Romanos pervenerunt, sed Hannibal eos nuntiis dimisit et factionem

Barcinam praemisit ut praepararent suorum animos, ne quid factio Hannonis gratificari

populo Romano posset.

Legati Romanos responso irritati Carthagini profecti sunt ut senatui Hannibalem

deposcerent. Tum Hanno in senatu Carthaginiensi orationem in Hannibalem habuit et

eum Romanis dedere censuit. Attamen nemo senatûs ei assensit, responsum inde legatis

Romanis fuit „bellum ortum ab Saguntinis non ab Hannibale esse.‟

Dum haec fiebant, Hannibal paravit ut oppugnationem Sagunti renovaret. Qui tametsi

murum refecerunt, tamen atrocior pugnati sunt et longâ obsidione iis inopia crevit.

Notae

95-96: de re publica rettulissent, placuissetque. Sensus verborum referre et placere

senatum adhibitus aliis contextibus differt. Referre significat de aliqua re senatum

consulere. Placere significat senatum suffragiis statuere. In lineis 102-103 aliud eiusdem

generis verbum est: censere, quae significat senatorem iudicare sive iudicium de aliqua

re relatâ dare. Infrà in variis locis invenimus locutionem „senatum alicui dare‟, quod

significat aliquem in senatum admissum audire. Et inferius in lineâ 679 legitur „senatûs

consultum‟: quod in senatu decretum est.

103: non temere movendam rem. temere est adverbium non satis causae significans.

111-123: in obsidionis descriptione multa vocabula militaria invenimus: angulum est

pars muri extrema, quae cum alio coniungitur; vinea est machinamentum ex latere

factum, cuius sub tecto milites ad civitatis obsessae moenia promovent; aries est

machinamentum ad muros destruendos factum, sic vocatum quia pars extrema, qua

pulsatur, arietis capitis formam habet; missile est telum mittendum sive iaculendum;

tragula est iaculum loro nudatum quo in manu remittitur; emunire est moenia firmare.

120: Ut vero Hannibal. Ut temporale.

121-122: tragulâ graviter ictus cecidit. Hannibal cecidit propter tragulae ictum. ictus est

participium, ergo primo ictus, deinde casus fit.

130: prociderunt: protinus ceciderunt.

147-149: ecce orationis Hannonis exordium:

Iuvenem flagrantem cupidine regni {viamque unam ad id cernentem [si sucinctus armis

legionibusque vivat]}, ad exercitus misistis.

Hannibal ab Hannone duobus adiectivis describitur; primum est flagrantem ablativis

cupidine regni comitatum, id est, Hannibal cupidine regni ardebat; secundum est

participium cernentem cum accusativis viam unam et accusativi praepositione ad, quae

gerundii praetermissi obtinendum pars est. Alioquin accusativus id pro regnum

praebetur. Ergo ex Hannone Hannibal est iuvenis, qui unam viam ad regnum

obtinendum cernit. Sententia condicionalis cum sensu causali participio insequitur,

namque explanat cur Hannibal unam viam cernat: quia succinctus armis legionibusque

vivit.

Page 5: BELLVM PVNICVM SECVNDVM - WordPress.com · II legiones II legiones XVM sociorum peditum XIV sociorum peditum MDCCC equites MDC equites CLX naves longae LX quinqueremes His ita comparatis,

BELLVM PVNICVM SECVNDVM

5

Bellum Carthaginiensibus indictum (lineae 180-271)

Index capitulorum

XXI, 12: Alorcus pacem temptat.

XXI, 13: Oratio Alorci.

XXI, 14: Hannibal in urbem irruit.

XXI, 16: Sagunti excidium Romae nuntiatum est.

XXI, 17: Copiarum divisio inter consules Romanos.

XXI, 18: Q. Fabius senatoribus Carthaginiensibus bellum indicit.

XXI, 21: Hannibal Pyrenaeum transgreditur.

P. XXI: Hannibal Apenninum transit.

Summarium

Tum Alorco Hispano, tradito telo hostibus, pacem quaerenti senatus Saguntinus datus

est. Cui persuasit ut pacem Hannibalis acciperet: aurum et argentum tradere et ab

Sagunto exire, quae cum gravia et acerba, tamen potiora quam trucidari. Simul atque

haec primores audierunt, cum argentum aurumque omne tum semet ipsos in ignem

conicierunt. Continuo Poeni per turris quasatae ruinas in urbem irruerunt et urbe

expugnatâ puberes interfecerunt.

Serius nuntia Sagunti excidii ad Romae senatum perlata.

Sempronius consul Africae factus, Cornelius Hispaniae. Copiae sic divisae:

Ti. Sempronius Longus P. Cornelius Scipio

II legiones II legiones

XVM sociorum peditum XIV sociorum peditum

MDCCC equites MDC equites

CLX naves longae LX quinqueremes

His ita comparatis, legati in Africam missi ad percontandos Carthaginienses „publicone

consilio Hannibal Saguntum oppugnavisset.‟ Senatus respondit „eam percontationem

non respiciendam, sed utrum iure an iniuria Saguntum oppugnatum‟ et eos institit ut

dicerent quod animi parturirent. Tum Q. Fabius quaesivit utrum pacem an bellum

sumerent, et Carthaginienses succlamaverunt „daret utrum vellet.‟ Tandem Q. Fabius

„bellum dare‟ dixit, Carthaginiensesque id ceperunt.

Post Sagunti expugnationem Hannibal Pyrenaeum transgressus est, inde per Galliam ad

Alpes venit et descendit in Italiam ad Ticinum flumen, ubi Romanos fudit P. Cornelium

Scipionem vulnerans.

Page 7: BELLVM PVNICVM SECVNDVM - WordPress.com · II legiones II legiones XVM sociorum peditum XIV sociorum peditum MDCCC equites MDC equites CLX naves longae LX quinqueremes His ita comparatis,

BELLVM PVNICVM SECVNDVM

7

Notae

180: Alorcus Hispanus Hannibalis miles ab Saguntinis amicus habebatur.

192-193: cum binis vestimentis. Significat “cum vestimentis quae nunc induitis”, quae

sunt indumentum (vestis interna) et amictus (vestis externa). Hannibal nolebat

Saguntinos, si exilium caperent, bona ulla auferre praeter vestimenta quae tunc

induebant.

210-211: Hannibal, quamquam antea per Alarcum Saguntinorum vitis parcere pollicitus,

nunc tamen puberes interficere iubet, quia viris semet ipsos et coniuges liberosque in

ignem praecipitantibus diffidit.

233-234: publicone consilio Hannibal Saguntum oppugnasset? Legati Romani

percontantur num Hannibal cum senatûs assensu Saguntum oppugnavisset.

243-245: „foedus icere‟ et facere et concludere significat. Altera pars orationis

„concludere‟ sensum capit: vos non tenent foedera vestra nisi ex auctoritate aut iussu

vestro icta. Id est, Romani foedera concludunt si sibi expediant. Altera pars „facere‟

sensum capit: Hasdrubalis foedus, quod nobis insciis icit. Id est, foedus ab Hasdrubale

factum.

245: nobis insciis ablativus absolutus est. Hasdrubal foedus nobis insciis icit: Hasdrubal

non dixit nobis „foedus icere.‟

247-248: quod diu parturit animus vester, aliquando pariat! Dicite tandem id quod

dictum venistis.

249-250: vobis bellum et pacem portamus: utrum placet, sumite! Sumite bellum aut

pacem!

254-271: In hoc capitulo Oerbergis in notissimis locis moratur, ceteros autem Livii

periochis praebet. Ita Lacûs Trasumenni Cannarumque pugnas lecturi sumus singillatim,

cetera vero breviter, ut iter Hannibalis in Italiam.

Lacus Trasumennus (lineae 272-388)

Index capitulorum

P. XXII: C. Flaminius cos. caesus.

XXII, 4: Copiarum Hannibalis dispositio. C. Flaminius circumfusus et invasus.

XXII, 5: Romani inclusi saluti pugnant.

XXII, 6: Flaminius interfectus.

XXII, 7: Clades Romam allata.

XXII, 8: Hannibal pergit. Q. Fabius Maximus dictator.

Summarium

C. Flaminius cos. insidiis ad Trasumennum lacum caesus est. Hannibal copias ita

disposuit ut Flaminii exercitus includeretur:

Page 8: BELLVM PVNICVM SECVNDVM - WordPress.com · II legiones II legiones XVM sociorum peditum XIV sociorum peditum MDCCC equites MDC equites CLX naves longae LX quinqueremes His ita comparatis,

ROMA AETERNA

8

Flaminius Cortonâ profectus primâ luce fauces superat et in campum incedit; ibi Afros

et Hispanos videt, neque equites levemque armaturam quae a tergo et sinistrâ subitò

Romanos obnubilatos invadunt. Qui cum se interclusos neque fugam capere posse

videant, fortiter pugnant. Flaminius hostes sustinet et suis opem fert, donec fortitudine

facieque Insuber eques, qui iam eum anteriore proelio noverat, agnoscit et lanceâ

interfecit; deinde magna exercitûs pars lacu hausta aut trucidata periit, pars effugit.

Nuntium cladis Romam venit, quod praetor M. Pomponius civibus affirmavit; postero

ac deinceps aliquot diebus ad portas multitudo suos aut nuntios de iis opperta est, dum

praetores senatoresque in Curiâ consultabant ut Poenis victoribus resisti posset.

Dum consulitur nova clades nuntiatur: quattuor milia equitum in Umbriâ ab Hannibale

circumventa esse. Populus Q. Fabium Maximum dictatorem et M. Minucium Rufum

magistrum equitum creat, senatus iis negotium dat „ut moenia firment, praesidia

disponant pontesque rescindant.‟ Iam pro urbe dimicandum est.

Notae

274-275: Hannibal, per continuas vigilias in paludibus oculo amisso. Permirum est

Hannibalem eluscatum per continuas vigilias, verum enimvero iam ager oculis erat ex

vernâ intemperie neque eis mederi poterat, quod capitulum II libri XXII „Ab urbe

condita‟ prolixius explanat:

ipse Hannibal, aeger oculis ex vernâ primum intemperie variante calores frigoraque,

elephanto qui unus superfuerat, quo altius ab aquâ exstaret, vectus, vigiliis tamen et

nocturno umore palustrique caelo gravante caput, et quia medendi nec locus nec

tempus erat, altero oculo capitur.

Page 9: BELLVM PVNICVM SECVNDVM - WordPress.com · II legiones II legiones XVM sociorum peditum XIV sociorum peditum MDCCC equites MDC equites CLX naves longae LX quinqueremes His ita comparatis,

BELLVM PVNICVM SECVNDVM

9

307: ut tempus locusque patitur. Ita ut tempus locusque sinit.

313-314: tum sibi quisque dux adhortatorque factus ad rem gerendam. Impetus

Poenorum ex insidiis factus adeo Romanos perculsit ut Flaminii imperia accipi non

possent, ergo una salutis spes erat utcumque pugnare.

323-324: insignemque armis et hostes summâ vi petebant et tuebantur cives. Cum

Flaminius fortissime pugnaret, pariter ab hostibus suisque prospiciebatur, continuòque

hi eum protegebant, illi petebant.

324-330: Inter Bellum Gallicum, de quo iam in capitulo XLVI ex Eutropii Breviario

legimus, Flaminius Insubres ad Adduam vicit et in triumphum duxit. Postea Insubres

arma cum Hannibale coniungerunt et in lacu Transumenno eam cladem ulti sunt:

Insuber eques, nomine Ducario, consulem lanceâ transfixit.

354-357: Quot casûs exercitûs victi fuerant, tot in curas distracti animi eorum erant

quorum propinqui sub C. Flaminio consule meruerant. Tanta exercitûs calamitas fuerat

quanta animi cura eorum quorum propinqui in exercitu caeso militaverant.

366-367: gratulantesque aut consolantes redeuntibus domos circumfusos. Qui a

gratulantibus aut consolantibus (amicis) circumfundebantur dum domos redibant.

Cannae (lineae 389-508)

* Simulacrum Fabii Cunctatoris

Index capitulorum

P. XXII: Q. Fabius Maximus Cunctator.

B. III, 10: L. Aemilius Paulus C. Terentius Varro

consules.

XXII, 44: Consules ad Cannas veniunt.

XXII, 45: Impetus Numidarum. Romani aciem

instruunt.

XXII, 46: Carthaginienses aciem instruunt.

XXII, 47: Pugna equitum cornuum amni

proximorum. Pedites Romani circumfusi.

XXII, 49: L. Aemilius Paulus caesus.

Summarium

Minucius, magister equitum, cum Fabius

Maximus dictator cum Hannibale confligere

nollet, eum tamquam segnem et timidum

criminabatur. Tum iussu populi cum dictatore

imperium aequavit divisoque exercitu proelium

commisit. Minucio iniquo loco confligente in

magno discrimine fuit, sed Fabius Maximus cum

exercitu supervenit et Minucium discrimine

liberavit. Minucius castra cum Fabio denuo iunxit et „patrem‟ salutavit.

Page 10: BELLVM PVNICVM SECVNDVM - WordPress.com · II legiones II legiones XVM sociorum peditum XIV sociorum peditum MDCCC equites MDC equites CLX naves longae LX quinqueremes His ita comparatis,

ROMA AETERNA

10

Hannibal a Fabio inclusus sarmentis ad cornua boum alligatis et incensis praesidium

Romanorum fugavit et sic transgressus est saltum Calliculae.

L. Aemilius Paulus C. Terentius Varro consules Fabio dictatori successerunt, ille

prudens, hic impatiens; ita hic illi contradicente Cannarum cum Hannibale pugnavit.

Romani castra ponunt in utrâque parte amnis Aufidi. Hannibal Numidas contra

aquatores mittit, quibus fugatis ad ipsas prope portas castrorum evecti sunt. Romani

terroris indigantes proelium commisissent, si Aemilio Paulo summa imperii eo die non

fuisset.

Sed postero die Varroni fuit, qui exercitum eduxit. Romanus et Poenus acies

instruxerunt sic:

Sic proelatum est:

1. Utrumque equitum cornu amni proximum concurrit; post acrem pugnam Romani

equites terga vertunt.

Page 11: BELLVM PVNICVM SECVNDVM - WordPress.com · II legiones II legiones XVM sociorum peditum XIV sociorum peditum MDCCC equites MDC equites CLX naves longae LX quinqueremes His ita comparatis,

BELLVM PVNICVM SECVNDVM

11

2. Cooritur certamen peditum. Romani impellunt hostium cuneum, dum pedites Galli et

Hispani cedentes sinum in medio faciunt.

3. Romanis in medium irruentibus Afri circà cornua faciunt et claudunt ab tergo.

Romani Gallos Hispanosque cadunt, sed fessi integram pugnam ineunt adversus Afros

circumfusos.

Consul Aemilius Paulus fundâ graviter ictus cum equitibus restitit donec fessus equum

omisit et equitum pedestre proelium fuit, cum fugere nollent. Cum Cn. Lentulus

tribunus militum eum sedentem in saxo cruentemque vidisset, equum suum obtulit ut

fugeret; consul autem fugere recusavit „cum militibus suis cadere sineret‟ dicens.

Deinde hostes eos oppresserunt et consulem telis interfecerunt, sed tribunus in tumultu

fugit.

Notae

432-435: Aemilius Paulus consul prudentior erat quam collega Terentius Varro,

quamobrem tenuit exercitum ne propter Numidarum terroris indignitatem confligeret; si

Terentio Varroni summa imperii eo die fuisset, Romani proelium iniissent.

469-481: Livius describit cati Hannibalis strategema qua Afri pedites Romanos

incluserunt.

478-479: quorum terga ceciderant. Quos fugientes ceciderant.

Page 12: BELLVM PVNICVM SECVNDVM - WordPress.com · II legiones II legiones XVM sociorum peditum XIV sociorum peditum MDCCC equites MDC equites CLX naves longae LX quinqueremes His ita comparatis,

ROMA AETERNA

12

Hannibal abusor victoriae (lineae 509-614)

Index capitulorum

XXII, 49: Amissio militum Romanorum.

XXII, 50: Pugna Cannensis maxima clades.

XXII, 51: Hannibal pergere recusat.

XXII, 52: Deditio castrorum.

XXII, 53: P. Scipio Ap. Claudius imperatores.

XXII, 54: Varro copias perfugas Canusium traducit. Desperatio populi Romani.

XXII, 55: Senatus convocatus.

XXII, 56: Litterae consulis Varronis.

XXII, 57: Consilium senatûs.

XXIII, 1: Hannibal Neapolim petit.

XXIII, 2: Hannibal Capuam flectit iter.

XXIII, 7: Legati Campani pacem petunt.

XXIII,10: Hannibal a Campanis benigne exceptus.

Summarium

Haec est pars exercitûs amissa post cladem: ex 19000 militum perfugatorum, 7000 in

minora castra, 10000 in maiora, 2000 in vicum Cannas ab equitibus Poenis circumventi.

Aemilius Paulus cos. occidit, alter (Varro) cum 50 equitibus perfugit. 45500 pedites,

2700 equites caesi, in his ambo consulum quaestores et 29 tribuni militum, consulares

praetoriique, 80 praeterea senatores. Capta 3000 militum et 1500 equites.

Pugna Cannensis fuit Allensi nobilitate par, sed strage gravior et foedior, cum totus

exercitus ad Alliam fugit, ad Cannas autem vix quinquaginta consulem superantem

secuti sunt.

Proelio defuncto, Maharbal Hannibali suasit ne cessaret, cum tempus maturum esset ad

Romam petendam et expugnandam, sed Hannibal quietem sibi et fessis militibus dedit

ut consilium pensaret. Tum Maharbal: “Vincere scis, Hannibal, victoriâ uti nescis!”

Spoliis lectis, Hannibal ducit ad castra minora oppugnanda, nec pugnâ opus fuit, cum

milites fessi facile se dederent, paucumque temporis post magnâ militum parte perfugâ

maiora castra tradita.

Busa, mulier Apula, perfugos iuvit, in quibus erant tribuni militum Q. Fabius Maximus,

L. Publicius Bibulus, P. Cornelius Scipio, Ap. Claudius Pulcher. Summa imperii ad P.

Scipionem et Ap. Claudium omnium consensu delata est.

Eodem tempore 4500 quites peditesque Venusiam ad Varronem perveniunt et consul

copias colligit Canusiumque traducit. Interea Romam affertur „deletas omnes copias‟,

quod civibus pavori fuit, cum iam nec ulla castra nec ducem nec militem esse crederent.

Page 13: BELLVM PVNICVM SECVNDVM - WordPress.com · II legiones II legiones XVM sociorum peditum XIV sociorum peditum MDCCC equites MDC equites CLX naves longae LX quinqueremes His ita comparatis,

BELLVM PVNICVM SECVNDVM

13

P. Furius Philus M. Pomponius praetores, cum exercitûs deletos omnes crederent,

senatum vocant ut de urbis custodiâ consulant. Tum eos consul Varro certiores facit

„Canusii esse reliquias cladis, ad 10000 militum, colligentem‟ et „Poenum sedêre ad

Cannas.‟ Patres extemplo censuerunt classem praetoris M. Claudii Canusium mittendum

esse et Varroni praeceperunt ut, cum praetori exercitum tradidisset, Romam veniret.

Hannibal post proelium Cannense in Samnium profectus est Magonem iubens urbes

eius regionis deficientes ab Romanis accipere, deinde in Campaniam oppugnaturus

Neapolim, sed moenibus absterritus Capuam iter flexit civibusque benigne recepto

promisit „Capuam caput Italiae futuram esse.‟

Notae

Hôc in capitulo de aliquot magistratibus legimus. Recenseamus quos adhuc vidimus:

Consul alter populo Romano praepositus est.

Praetor iudiciis praeest et urbi pro consule imperat.

Aedilis vias, aedificia publica ac ludos curat.

Quaestor aerario praeest et in bello ducem adiuvat.

Censor censui praeest et senatores de senatu ob mores indignos movent.

Interrex inter interregnum imperat.

Dictator est dux cui regia potestas datur.

Magister equitum est secundus a dictatore.

Decemviri sunt decem viri qui pro duobus consulibus summam potestatem aliquid

temporis habuerunt.

Triumviri sunt tres viri quibus negotium publicum mandatur. (cap. LI)

Proconsul anno post consulatum provinciam administrat vel exercitui imperat.

Propraetor anno postquam praetor fuit provinciam administrat vel exercitui imperat.

Institutiones extra magistratum:

Senator est unus ex DC viris senatûs, qui summam potestatem in re publica Romanâ

tenebant.

Tribunus plebis deni quotannis creatur qui annuam habet potestatem.

Tribunus militum seni singulis legionibus praefectus est.

532-533: ut prius venisse quam venturum sciant. Ut adventum tuum me praecedente

significem.

538-539: Vincere scis, Hannibal, victoriâ uti nescis! Haec verba, quae Livius in buccâ

Maharbalis ponit, causa Poenorum cladis ad extremum bellum esse dicitur.

Page 14: BELLVM PVNICVM SECVNDVM - WordPress.com · II legiones II legiones XVM sociorum peditum XIV sociorum peditum MDCCC equites MDC equites CLX naves longae LX quinqueremes His ita comparatis,

ROMA AETERNA

14

Nova spes Romanorum (lineae 615-745)

Index capitulorum

XXIII, 11: Mago nuntius victoriae.

XXIII, 12: Mago opem petit Hannibali. Oratio Hannonis de nimiâ laetitiâ.

XXIII, 13: Oratio Hannonis iterum parvi facta. Senatus Hannibali opes mittit.

P. XXIII: Nova spes Romanorum: Scipiones victores in Hispaniâ, Marcellus Poenos ad

Nolam vincit.

P. XXIV: Romani recuperationem incipiunt. Philippo regi bellum indictum.

P. XXV: Capua obsessa. Expugnatio Syracusarum. Scipiones caesi.

P. XXVI: Capua capta. Nova Carthago a P. Scipione Africano expugnata.

P. XXVII: M. Claudius Marcellus T. Quinctius Crispinus ab Hannibale circumventi.

Scipio Hasdrubalem vincit. Hasdrubal caesus.

Summarium

Mago ab Hannibale Carthaginem missus senatui refert res gestas: sex imperatores

victos, supra ducenta milia hostium occisa, supra quinquaginta milia capta, duo

consules (Flaminium et Paulum) occisos, unum (P. Scipionem) saucium, unum

(Varronem) effugatum; Bruttios Apulosque, partem Samnitium ac Lucanorum defectos

ad Poenos.

Victoriis relatis, Mago ab senatu supplementum, frumentum pecuniamque petit. Hanno

autem victoriis uti ad pacem aequiorem petendam censet neque tam laetas esse res

gestas, cum Romani nondum mentionem pacis fecissent; tamen senatus Carthaginiensis

Hannoni aures non praebet et opes Hannibali mittit.

Cn. et P. Scipiones in Hispaniâ vincunt Hasdrubalem, Hannibalis fratrem, et Hispaniam

suam faciunt. Tib. Sempronius Gracchus cos. Campanos cadit. Claudius Marcellus

praetor Hannibalis exercitum ad Nolam fundit et vincit. Hannibal societatem cum

Philippo, Macedoniae rege, iungit.

Tib. Sempronius Gracchus proconsul Poenos ad Beneventum vincit operâ servorum,

quos liberat. Claudius Marcellus cos. in Siciliâ, defectâ ad Poenos, Syracusas obsidet.

Incipit Bellum Macedonicum I contra Philippum regem.

Philippus V, rex Macedoniae

Page 15: BELLVM PVNICVM SECVNDVM - WordPress.com · II legiones II legiones XVM sociorum peditum XIV sociorum peditum MDCCC equites MDC equites CLX naves longae LX quinqueremes His ita comparatis,

BELLVM PVNICVM SECVNDVM

15

P. Cornelius Scipio Africanus ante annos aedilis factus est. Capua obsessa a Q. Fulvio et

Ap. Claudio coss. Claudius Marcellus Syracusas expugnat. P. et Cn. Scipiones in

Hispaniâ caesi anno octavo.

Hannibal ad Capenam speculatum venit. Capua capta est a Q. Fulvio et Appio Claudio

proconsulibus; senatus Capuae ante capite punitus est quam Fulvius litteras a senatu

Romano missas, quibus iubebatur parcere, legerat. Imperium Hispaniarum Scipioni

Africano mandatur, isque Novam Carthaginem expugnat.

P. Cornelius Scipio Africanus

Marcellus et Crispinus coss. e castris progressi ab Hannibale circumventi sunt, quorum

alter occisus est, alter fugit. Scipio in Hispaniâ ad Baeculam Hasdrubalem vincit.

Hasdrubal cum exercitu Alpes transcendit ut fratrem adiuvaret, sed antequam se

Hannibali iunxit, a M. Livio et Claudio Nerone consulibus victus occidit.

Hasdrubal Barca, Hannibalis frater

Notae

636-637: et tot acies victoris etiam copias parte aliqua minuisse: etiam copiae victoris

tot proeliorum aliquantò minuuntur.

639-640: tam bene meritis de nomine Punico militibus: militibus meritissimis de populo

Carthaginiensi.

Page 16: BELLVM PVNICVM SECVNDVM - WordPress.com · II legiones II legiones XVM sociorum peditum XIV sociorum peditum MDCCC equites MDC equites CLX naves longae LX quinqueremes His ita comparatis,

ROMA AETERNA

16

643-647: Hannonis orationis contra Hannibalem ante bellum Himilco meminit ut ei

illuderet et fautor Romanorum haberetur.

648-677: Hanno oratione ait res Poenis non tam laetas esse quam videri.

Clades Hannibalis (lineae 746-865)

Index capitulorum

P. XXVIII: Poeni in Hispaniâ victi.

P. XXIX: Syphax Scipionis amicitiam renuntiat.

P. XXX: Scipio Africanus victor. Mors Magonis.

XXX, 19: Legati Carthaginienses ad Hannibalem veniunt.

XXX, 20: Reditus Hannibalis.

P. XXX: Hannibal pacem temptat.

XXX, 35: Hannibal ad Zamam victus.

XXX, 36: Legati ad Scipionem missi pacem petunt.

XXX, 37: Condiciones pacis a Romanis dictae.

XXX, 38: Indutiae.

XXX, 40: Legati Romani Carthaginiensesque Romam veniunt.

XXX, 43: Classis Carthaginiensis incensa.

XXX, 44: Scipio cognomine „Africanus‟ nobilitatus.

Summarium

P. Scipio Africanus in Hispaniâ cum Poenis debellat; postea in Africam transvectus

foedus iungit cum Syphace, rege Massylorum, et Masinissâ, rege Numidarum. Scipio

consul creatus.

Masinissa, rex Numidarum

Page 17: BELLVM PVNICVM SECVNDVM - WordPress.com · II legiones II legiones XVM sociorum peditum XIV sociorum peditum MDCCC equites MDC equites CLX naves longae LX quinqueremes His ita comparatis,

BELLVM PVNICVM SECVNDVM

17

Syphax, acceptâ in matrimonium filiâ Hasdrubalis Gigonis, amicitiam cum Scipione

renuntiat. Scipio ab Hasdrubale et Syphace depulsus ab obsidione Uticae.

Scipio Syphacem et Hasdrubalem pluribus proeliis adiuvante Masinissâ vincit. C.

Laelius et Masinissa Syphacem capiunt. Masinissa adamat uxorem Syphacis et uxorem

ducit, qua de causâ cum a Scipione castigaretur, uxori venenum misit, quod illa hausit,

ne capta Romam duceretur.

Mago, in agro Insubrum vulneratus, mortuus est dum in Africam revertitur.

Post tot victorias Scipionis in Africâ, Hannibalem per legatos in Africam senatus

revocat. Qui questus est „se non a populo Romano, sed ab senatu Carthaginiensi victum

esse‟, nam credebat Hannonem magis exsultaturum reditu quam ipsum Scipionem; et

litora Italiae respiciens non cruentum ab Cannensi victoriâ militem Romam duxisse

conquestus est.

Post haec Hannibal pacem cum Scipione temptavit, sed cum de condicionibus non

convenisset, ad Zamam victus est. Inter tumultum elapsus perfugit et accitus in curiâ

fassus est „unicam iam spem salutis in pace impetrandâ esse.‟

Tum legati triginta ad Scipionem missi sunt ad pacem petendam. Scipio consilium

convocat et, cum obsidio Carthaginis ardua videretur, ad pacem animi versi sunt.

Hae fuerunt condiciones pacis:

Carthaginienses urbes atque agros quae ante bellum tenuissent, tenerent;

perfugas fugitivosque et captivos omnes redderent Romanis;

naves rostratas praeter decem triremes traderent;

elephantos quos haberent domitos traderent neque domarent alios;

bellum neve in Africâ neve extra Africam iniussu populi Romani gererent;

Page 18: BELLVM PVNICVM SECVNDVM - WordPress.com · II legiones II legiones XVM sociorum peditum XIV sociorum peditum MDCCC equites MDC equites CLX naves longae LX quinqueremes His ita comparatis,

ROMA AETERNA

18

Masinissae res redderent foedusque cum eo facerent;

M talentum argenti discripta pensionibus aequis in annos L solverent;

obsides centum darent.

Postquam legati ad Scipionem redierunt, indutiae datae sunt Carthaginiensibus in tres

menses. Postea legati Romani Carthaginiensesque Romam venerunt ut senatûs

consultum audirent: „ut pacem Scipio faceret sub condicionibus quibus ei videretur.‟

Scipio igitur pacem fecit sub condicionibus suprà dictis. Quibus factis naves

Carthaginienses provectas in altum incendi iussit. Tradunt „incendium navium tam

lugubre fuisse Poenis quam si ipsa Carthago arderet.‟

Bellum Punicum Secundum duodeviginti annos ductum est. P. Scipio in triumphum

Romam invectus et cognomine „Africanus‟ nobilitatus.

Notae

791-793: Nemo tam maestus patriam exsilii causâ reliquit quam Hannibal hostium

terram.

835-836: Has condiciones legati cum domum referre iussi in contione ederent. Cum

legati, domum referre iussi, has condiciones in contione ederent.

836-837: Hannibal de pace multis verbis disseruit, ‘quam nec iniqua et necessaria

esset.’ Hannibal dixit „pacem esse nihilo iniquam et valde necessariam.‟

847: quibus legibus.

Chronologia † = occisus

anno

a.C.

consules, dictatores, mag.equitum res gestae

219 M. Livius cos.

L. Aemilius Paulus cos.

Hannibal Saguntum oppugnat.

218 P. Cornelius Scipio cos.

Ti. Sempronius Longus cos.

Saguntum expugnatum.

Legati Romani Carthaginem missi.

P. Cornelius Scipio ad Ticinum victus.

217 C. Flaminius cos. II †

suff. M. Atilius Regulus cos. II

Cn. Servilius Geminus cos.

Q. Fabius Maximus dict. II

M. Minucius Rufus mag. eq.

M. Minucius Rufus dict.

Q. Fabius Maximus dict. III

L. Veturius Philo dict.

M. Pomponius Matho mag. eq.

C. Flaminius ad Trasumennum occisus.

Centenius propraetor in Umbriâ circumventus.

Minucius dict. a Fabio dict. liberatus.

Hannibal Campaniam vastat.

Hannibal a Fabio clausus praesidia fugat.

Page 19: BELLVM PVNICVM SECVNDVM - WordPress.com · II legiones II legiones XVM sociorum peditum XIV sociorum peditum MDCCC equites MDC equites CLX naves longae LX quinqueremes His ita comparatis,

BELLVM PVNICVM SECVNDVM

19

216 L. Aemilius Paulus cos. II †

C. Terentius Varro cos.

M. Iunius Pera dict.

Ti. Sempronius Gracchus mag. eq.

M. Fabius Buteo dict.

Pugna Cannensis.

Caesi L. Aemilius, Cn. Servilius, M. Minucius.

Varro Venusiam, milites castrorum Canusium

perfugiunt.

Brutti, Apuli, Samnites, Campani ad Poenos

deficiunt.

215 Ti. Sempronius Gracchus cos.

L. Postumius Albinus cos. III

suff. M. Claudius Marcellus cos. II

suff. Q. Fabius Maximus cos. III

Scipiones Hasdrubalem in Hispaniâ vincunt.

Ti. Sempronius Gracchus Campanos cadit.

Marcellus ad Nolam Hannibalem vincit.

Societas inter Philippum V, Macedoniae regem,

et Hannibalem.

214 M. Claudius Marcellus cos. III

Q. Fabius Maximus cos. IV

Marcellus Syracusas obsidet.

Incipit Bellum Macedonicum I.

213 Ti. Sempronius Gracchus cos. II

Q. Fabius Maximus filius cos.

C. Claudius Centho dict.

Q. Fulvius Flaccus mag. eq.

212 Q. Fulvius Flaccus cos. III

Ap. Claudius Pulcher cos.

Capua obsessa a Fulvio et Claudio coss.

211 P. Sulpicius Galba cos.

Cn. Fulvius Centumalus cos.

Marcellus Syracusas expugnat.

Scipiones caesi in Hispaniâ.

Hannibal ducit prope Romam neque oppugnat.

Capua capta a Fulvio et Claudio procoss.

210 M. Claudius Marcellus cos. IV

M. Valerius Laevinus cos. II

Q. Fulvius Flaccus dict.

P. Licinius Crassus mag. eq.

Imperium Hispaniarum Scipioni Africano

mandatum

209 Q. Fabius Maximus cos. V

Q. Fulvius Flaccus cos. IV

Scipio Africanus Novam Carthaginem

expugnat.

208 M. Claudius Marcellus cos. V †

T. Quinctius Crispinus cos.

T. Manlius Torquatus dict.

C. Servilius Geminus mag. eq.

Consules ab Hannibale circumventi; Claudius

Marcellus occidit, Quinctius Crispinus fugit.

Scipio ad Baeculam Hasdrubalem vincit.

207 C. Claudius Nero cos.

M. Livius cos. II

M. Livius dict.

Q. Caecilius Metellus mag. eq.

Hasdrubal in Italiam venit ut se Hannibali

iungat, sed consules ad Metaurum eum cadunt.

Page 20: BELLVM PVNICVM SECVNDVM - WordPress.com · II legiones II legiones XVM sociorum peditum XIV sociorum peditum MDCCC equites MDC equites CLX naves longae LX quinqueremes His ita comparatis,

ROMA AETERNA

20

206 Q. Caecilius Metellus cos.

L. Veturius Philo cos.

Scipio Africanus in Hispaniâ cum Poenis

debellat.

Scipio Africanus foedus iungit cum Syphace,

rege Massylorum, et Masinissâ, rege

Numidarum.

205 P. Cornelius Scipio Africanus cos.

P. Licinius Crassus cos.

204 Q. Caecilius Metellus dict.

L. Veturius Philo mag. eq.

M. Cornelius Cethegus cos.

P. Sempronius Tuditanus cos.

Syphax ad Poenos deficit.

Syphax et Hasdrubal Scipionem ab obsidione

Uticae depellunt.

203 Cn. Servilius Caepio cos.

C. Servilius Geminus cos.

P. Sulpicius Galba dict.

M. Servilius Pulex Geminus m. eq.

Scipio, Masinissâ adiuvante, pluribus proeliis

Syphacem et Hasdrubalem vincit.

C. Laelius et Masinissa Syphacem capiunt.

Mago in agro Insubrum vulneratur et paucum

temporis post moritur.

Hannibal senatûs iussu redit in Africam.

202 Ti. Claudius Nero cos.

M. Servilius Pulex Geminus cos.

Scipio Hannibalem ad Zamam vincit.

Scipio condiciones pacis statuit.

201 C. Servilius Geminus dict.

P. Aelius Paetus mag. eq.

Cn. Cornelius Lentulus cos.

P. Aelius Paetus cos.

Triumphus Scipionis.

Praecipuae pugnae Belli Punici Secundi

Page 21: BELLVM PVNICVM SECVNDVM - WordPress.com · II legiones II legiones XVM sociorum peditum XIV sociorum peditum MDCCC equites MDC equites CLX naves longae LX quinqueremes His ita comparatis,

BELLVM PVNICVM SECVNDVM

21

Personae et gentes

Latus Carthaginiensium:

Afri, Poeni Africani.

Alorcus, Hispanus ab Hannibale ad Saguntinos missus ut iniquam pacem afferret.

Baliares, incolae insulae ad Hispaniam.

Gisgo, Hasdrubalis pater.

Hamilcar Barca, dux Carthaginiensium, pater Hannibalis.

Hannibal, Hamilcaris Barcae filius, Hasdrubali successit dux Carthaginiensium.

Hanno, Hannibalis et factionis Barcinae adversarius Carthaginiensis.

Hasdrubal, Hamilcaris Barcae gener, ei successit dux Carthaginiensium. In Hispaniâ

interfectus a. 221.

Hasdrubal, ad Cannas dux equitum Gallorum et Hispanorum.

Hasdrubal, Hannibalis frater, dux Carthaginiensium, in Hispania victus a Scipionibus,

cum exercitu Alpes trangressus ad Metaurum victus occidit.

Hasdrubal, Gisgonis filius, dux Carthaginiensium, a Scipione in Africâ victus.

Himilco, vir Carthaginiensis factionis Barcinae, fautor Hannibalis.

Hispani, incolae Hispaniae.

Insubres, gens Gallorum trans Padum, de iis triumphavit M. Claudius Marcellus

spoliaque opima III rettulit a. 222, C. Flaminium consulem occiderunt ad Trasumennum

a. 217.

Mago, Hannibalis frater, dux Carthaginiensium.

Maharbal, praefectus equitum Carthaginiensium, ad Cannas dux equitum Numidarum.

Numidae, incolae Numidiae, regionis Africae.

Philippus V, rex Macedoniae, cum Hannibale societate se iunxit, a Romanis victus a.

197.

Syphax, rex Numidiae, a P. Scipione Africano captus.

Latus Romanorum:

Aemilius Paulus, L., cos. anno 219, post Saguntum captum legatus Carthaginem missus

a. 218, cos. II a. 216 ad Cannas occidit.

Baebius, Q., post Saguntum captum legatus Carthaginem missus a. 218.

Centenius, C., praetor a. 217 cum IV milibus equitum in Umbriâ ab Hannibalem

circumvectus

Claudius Pulcher, Ap., tr. mil. ad Cannas a. 216, cos. a. 212, procos. Capuam cepit.

Crispinus, T. Quinctius, cos. a. 208 ab Hannibale circumventus effugit.

Fabius Maximus, Q., filius Q. Fabii Maximi Cunctatoris, tr. mil. ad Cannas a. 216, cos.

a. 213.

Page 22: BELLVM PVNICVM SECVNDVM - WordPress.com · II legiones II legiones XVM sociorum peditum XIV sociorum peditum MDCCC equites MDC equites CLX naves longae LX quinqueremes His ita comparatis,

ROMA AETERNA

22

Fabius Maximus Cunctator, Q., cos. a. 233, 228, 215, 214, 209, post Saguntum captum

legatus Carthaginem missus a. 218 bellum indixit, dictator a. 217 Hannibalem frustratus.

Flaminius, C., cos. a. 223 Insubres vicit, censor a. 220 viam et circum fecit, cos. II a.

217 ad Trasumennum occidit.

Fulvius Flaccus, Q., cos. a. 212 Capuam recepit.

Furius Philus, P., cos. a. 223, praetor a. 216 senatum post cladem Cannensem vocavit.

Laelius, C., P. Scipionis legatus Syphacem in Africâ cepit, cos. a. 190.

Lentulus, Cn. Cornelius, tr. mil. ad Cannas, cos. a. 201.

Licinius, C., cos. a. 236, post Saguntum captum legatus Carthaginem missus a. 218.

Livius, M., cos. a. 219, post Saguntum captum legatus Carthaginem missus a. 218, cos.

II a. 207 Hasdrubalem vicit.

Marcellus, M. Claudius, cos. a. 222 Insubres vicit, cos. III a. 214 Hannibalem ad Nolam

vicit, Syracusas cepit, cos. V a. 208 ab Hannibale circumventus occidit.

Masinissa, rex Numidarum a. 202-148, socius Romanorum.

Minucius Rufus, M., magister equitum a. 217 discrimine ab Q. Fabio Maximo dictatore

liberatus, ad Cannas occisus.

Nero, C. Claudius, cos. a. 207 Hasdrubalem ad Metaurum vicit.

Pomponius, M., praetor a. 217 cladem C. Flaminii pronuntiavit, a. 216 senatum post

cladem Cannensem vocavit.

Publicius Bibulus, L., tr. mil. ad Cannas a. 216.

Saguntini, cives Sagunti oppidi Romanorum socii ab Hannibale capti.

Scipio, Cn. Cornelius, frater consulis P. Cornelii Scipionis cos. a. 222 Insubres vicit, in

Hispaniâ Poenos vicit, sed occisus est a. 211.

Scipio, P. Cornelius, cos. anno excidii Sagunti (218) provinciaque Hispania commissa

ad Ticinum victus ab Hannibale, in Hispaniâ Poenos vicit, sed occisus est a. 211.

Scipio Africanus, P. Cornelius, filius P. Cornelii Scipionis tr. mil. ad Cannas a. 216, ad

Baeculam Hasdrubalem vicit a. 208, cos. a. 205, Hannibalem in Africâ devicit.

Sempronius Longus, Ti., cos. a. 218 provinciaque Africa cum Siciliâ commissa ad

Trebiam ab Hannibale victus.

Servilius Geminus, Cn., cos. a. 217, ad Cannas occisus.

Terentius Varro, C., cos. a. 216 ad Cannas victus Venusiam perfugit.

Ioannes Paulus Ferdinandi Fluminis sive Murgensis

hoc textum auxiliare de capitulo XLVIII

methodi LLPSI composuit

Hoc opus consignatum est sub Creative Commons diplomate