certaminis ciceroniani periculum anno 2015 propositum

Upload: oscar-ramos-rivera

Post on 07-Jan-2016

25 views

Category:

Documents


0 download

DESCRIPTION

Periculum Certaminis Ciceroniani anno 2015 propositum.

TRANSCRIPT

  • CERTAMEN CICERONIANVM 2015

    I. Texto (50 puntos):

    M. Tulli Ciceronis Orator ad M. Brutum

    Erit igitur eloquens is qui in foro causisque civilibus ita dicet, ut probet, ut delectet, ut

    flectat. Probare necessitatis est, delectare suavitatis, flectere victoriae: nam id unum ex

    omnibus ad obtinendas causas potest plurimum. Sed quot officia oratoris, tot sunt

    genera dicendi: subtile in probando, modicum in delectando, vehemens in flectendo; in

    quo uno vis omnis oratoris est.

    Magni igitur iudici, summae etiam facultatis esse debebit moderator ille et quasi

    temperator huius tripertitae varietatis; nam et iudicabit quid cuique opus sit et poterit

    quocumque modo postulabit causa dicere. Sed est eloquentiae sicut reliquarum rerum

    fundamentum sapientia. Vt enim in vita sic in oratione nihil est difficilius quam quid

    deceat videre. Prepon appellant hoc Graeci, nos dicamus sane decorum; de quo

    praeclare et multa praecipiuntur et res est cognitione dignissima; huius ignoratione non

    modo in vita sed saepissime et in poematis et in oratione peccatur. Est autem quid

    deceat oratori videndum non in sententiis solum sed etiam in verbis.

    II. Preguntas sobre sintaxis y lxico (15 puntos cada una):

    1) Analizar sintcticamente la oracin subrayada que va desde Erit igitur hasta flectat.

    2) Exponer con ejemplos la pervivencia en espaol o cualquiera de las lenguas oficiales de Espaa de estas palabras del texto: iudicem, probare, decorum.

    III. Preguntas tericas (elija dos. 10 puntos cada una):

    1) Importancia de la prudencia para seleccionar el contenido y la forma de expresin de un discurso.

    2) Cicern como autor de obras de teora oratoria. 3) Qu relaciones encuentra entre el contenido del Orator y los problemas de los

    mensajes actuales en la publicidad, la comunicacin social o la poltica?