de compendio sessionis ad probationem maturitatis moderandam

3
Legione in urbe, a. d. III Kalendas Decembres a. D. MMXII Assumptione Sánchez Manzano praeside, profestrix quae est titularis linguae Latinae in Vniversitate Legionensi, necnon moderatrix probationis Latinae maturitatis, quam vocant vestigandae, superiore die 20 mensis Novembris, die nempe Martis, apud aedes lycaei c. n. Iohannes Enzina coetus ad rationem eius probationis moderandam sive concinnandam Legione celebratus fuit. Quem cum septemdecim sodales convenerint conventum suas aperituri de ea moderanda probatione sententias mentesque, eo est perventum ut, rogati a sessionis moderatoribus, alii verbis, alii vero ex participibus litteris opiniones mandaverint singulas, quarum quasi compediaria ratione instructa, brevissimam infra relationem inducimus: 1. Ad textum convertendum quod attinet Sunt apud nos frequentissimi qui credant discipulos maiore fructu humaniore rationeque in linguae Latinae opera danda acturos dummodo varios neque solum Iulium Caesarem inter Romanos auctores aliquo modo cognoscere possent, eo quod anthologia minima quae sit componenda a multis rursus rogatum est. Cui autem illud esse addendum rarissimi alii proponunt, ut minore humilioreque nota conversio ex Latino in Hispanicum sermonem aestimetur. Ultimum illud adnotandum est, universos enim fuisse sodales qui textum quemdam discipulis discipulabusque propositum voce elata necnon distincta a magistro quolibet bis aut ter proclamandum fore, idque antequam dictionaria petita essent, consenserint. 2. Ad Latinas quod pertinet litteras Universos esse sodales sat constat qui putent rationem eam litteras tractandi sive docendi permutandam eo autem pacto ut discipuli non solum commentarios eosque nudos de singulis auctoribus, sed speciatim locos clarissimos ex operibus principalibus excerptos et legere et in scholis aliquo modo atque pro captu eorum commentari possint.

Upload: oscar-ramos-rivera

Post on 28-Oct-2014

42 views

Category:

Documents


4 download

DESCRIPTION

Agitur brevissimo de summario ad conventum probationis illius moderandae causa nuper Legione habitum

TRANSCRIPT

Page 1: De compendio sessionis ad probationem maturitatis moderandam

Legione in urbe, a. d. III Kalendas Decembres a. D. MMXII

Assumptione Sánchez Manzano praeside, profestrix quae est titularis linguae Latinae in

Vniversitate Legionensi, necnon moderatrix probationis Latinae maturitatis, quam vocant

vestigandae, superiore die 20 mensis Novembris, die nempe Martis, apud aedes lycaei c. n.

Iohannes Enzina coetus ad rationem eius probationis moderandam sive concinnandam Legione

celebratus fuit.

Quem cum septemdecim sodales convenerint conventum suas aperituri de ea moderanda

probatione sententias mentesque, eo est perventum ut, rogati a sessionis moderatoribus, alii

verbis, alii vero ex participibus litteris opiniones mandaverint singulas, quarum quasi

compediaria ratione instructa, brevissimam infra relationem inducimus:

1. Ad textum convertendum quod attinet

Sunt apud nos frequentissimi qui credant discipulos maiore fructu humaniore rationeque in

linguae Latinae opera danda acturos dummodo varios neque solum Iulium Caesarem inter

Romanos auctores aliquo modo cognoscere possent, eo quod anthologia minima quae sit

componenda a multis rursus rogatum est.

Cui autem illud esse addendum rarissimi alii proponunt, ut minore humilioreque nota

conversio ex Latino in Hispanicum sermonem aestimetur.

Ultimum illud adnotandum est, universos enim fuisse sodales qui textum quemdam

discipulis discipulabusque propositum voce elata necnon distincta a magistro quolibet bis

aut ter proclamandum fore, idque antequam dictionaria petita essent, consenserint.

2. Ad Latinas quod pertinet litteras

Universos esse sodales sat constat qui putent rationem eam litteras tractandi sive docendi

permutandam eo autem pacto ut discipuli non solum commentarios eosque nudos de

singulis auctoribus, sed speciatim locos clarissimos ex operibus principalibus excerptos et

legere et in scholis aliquo modo atque pro captu eorum commentari possint.

Page 2: De compendio sessionis ad probationem maturitatis moderandam

Ad quem enim finem assequendum, non alienum esse videtur ut selecti eidemque speciosi

tantum neque universi discipulis proponantur Latini auctores, cuius in numerum eos qui

Ovidium quoque includendum credant haud raro invenires.

Quod ad rationem de auctoribus singulis deque litterarum generibus rogandis attinet, maiore

acumine atque claritate in titulis sive paragraphis proponendis moderatores a nobis acturi

rogantur. Alio iam transeamus…

3. Ad regulas eas, quibus vocabula Hispana e Latino orta sermone explicari debent, maiore

credunt aliqui praemio aestimationeque esse habendas.

4. Iam ad proverbia venianus necnon Latinas oratiunculas: quae nonnullorum sententia,

multam cum sive magistri sive discipuli decursu academici anni operam eis dare soliti sint,

minore merito quam deceat evadere videantur. Adde autem aliud idque maioris momenti,

quod fere omnes sunt magistri magistraeve qui earum indicem sive globum sententiarum

certum definitumque constituendum velint.

5. Novissimum illud referendum credimus, exstare scilicet quemdam inter nos magistrum

nonnulla ad cultum et humanitatem apud nos, qui Castellani et Legionenses sumus hodierni,

temporibus antiquis pertinentia in probationis corpus includenda volentem.

Quibus absolutis rebus atque consiliis necnon inceptis anno praeterito factis a Societate

Hispana Studiorum Classicorum apud nos Legionenses apertis relatis evulgatis commentatisque,

ad statum rerum hodiernarum, qua enim animi contentione omnes nos nuntios recentissimos de

disciplinis nostris prorsus exagitandis atque tractandis receperimus, ventum est: quibus de rebus

praeses Assumptio nostra scripta varia emissa admonitationesque moderatoribus datas carptim

perlucideque narravit.

Quo facto ad finem pervenimus conventus.

Legione, a.d. III Kalendas Decembres anno Domini MMXII

Page 3: De compendio sessionis ad probationem maturitatis moderandam

Información general:

La prueba de este año no experimentará cambio alguno con respecto a la anterior.

Nuestras propuestas y acuerdos:

o Sobre el texto

Confección de una antología de autores diversos.

Hay quien pide disminuir en un punto la nota de traducción.

El texto conviene que sea leído en voz alta varias veces, antes de que los

alumnos comiencen a traducirlo.

o Sobre literatura latina

Insatisfacción generalizada por el excesivo número de autores y géneros, la

forma meramente memorística y mecánica de abordalos, y la ausencia de textos

representativos de estos autores, sobre los que intentar un mínimo acercamiento

a su conocimiento significativo.

Mejor proponer pasajes selectos, que deben ser leídos, comentados y en su caso

aprendidos de memoria, para su recitación.

Ovidio es un autor que debe ser incluido.

Sobre el enunciado de las preguntas de literatura, se pide que se ajusten a los

epígrafes que figuran en los documentos oficiales, y sean lo más exactos y

concretos posible.

Sobre la pregunta de evolución fonética, hay quien pide que se valore con más

nota.

Sobre los proverbios y latinismos, se pide la creación de un corpus cerrado, de

cien elementos, aproximadamente.

Finalmente hubo también una petición aislada de inclusión de temas culturales

relacionados con la herencia clásica en Castilla y León, que fue rechazada por

otros compañeros.

Tras revisar la situación de nuestros estudios ante la nueva legislación inminente, y las

iniciativas y actuaciones llevadas a cabo por la SEEC tanto local como nacional en ese sentido,

se pasó a informar de algunos próximos eventos de la Sociedad para este curso, y se despidió la

reunión.

León, 20 de noviembre de 2012

Resumen de la reunión de PAU Latín