THOMAS MORUS, Utopia
De servis
Pro servis neque bello captos habent, nisi ab ipsis gesto, neque servorum filios; neque
denique quenquam, quem apud alias gentes servientem possent comparare, sed aut si
cuius apud se flagitium in servitium vertitur176, aut quos apud exteras urbes (quod genus
multo frequentius est) admissum facinus destinavit supplicio 177.
Eorum enim multos, interdum aestimatos vili 178, saepius etiam gratis impetratos, auferunt.
Haec servorum genera non in opere solum perpetuo, uerum etiam in vinculis habent; sed
suos durius, quos eo deploratiores 179, ac deteriora meritos exempla 180 censent, quod tam
praeclara educatione ad virtutem egregie instructi; contineri tamen ab scelere non
potuerint.
Aliud servorum genus est, quum alterius populi mediastinus 181 quispiam laboriosus ac
pauper elegerit apud eos sua sponte servire.
Hos honeste tractant ac - nisi quod laboris, utpote consuetis, imponitur plusculum - non
multo minus clementer ac cives habent; volentem discedere (quod non saepe fit) neque
retinent invitum, neque inanem 182 dimittunt.
De legibus
Egrotantes, ut dixi, magno cum adfectu curant, nihilque prorsus 183 omittunt quo sanitati
eos, vel medicinae vel victus observatione, restituant.
Quin insanabili morbo laborantes assidendo, colloquendo, adhibendo demum, quae
possunt levamenta, solantur.
176 flagitium in servitium vertitur - ein Verbrechen wird mit Sklaverei bestraft177 supplicio destinare - zum Tode verurteilt werden178 interdum aestimatos vili - zuweilen gegen ein geringes Entgelt179 deploratus - verworfen180 deteriora meritos exempla - sie verdienen noch härtere Strafen181 mediastinus - Knecht182 inanis, -e - mit leeren Händen183 prorsus - unbedingt
Semester 2013/14 -‐‑ 19 -‐‑
THOMAS MORUS, Utopia
Caeterum si non immedicabilis modo morbus sit, verumetiam 184 perpetuo vexet atque
discrutiet 185, tum sacerdotes ac magistratus hortantur hominem, quandoquidem omnibus
vitae munijs impar 186 alijs molestus ac sibi grauis morti iam suae supervivat, ne secum
statuat pestem diutius ac luem 187 alere, neve quum tormentum 188 ei vita sit, mori dubitet,
quin bona spe fretus acerba illa vita velut carcere atque aculeo 189 vel ipse semet eximat 190 ,
vel ab alijs eripi se191 sua voluntate patiatur; hoc illum, quum non commoda sed supplicium
abrupturus morte sit, prudenter facturum, quoniam vero sacerdotum in ea re consilijs - id
est interpretum dei - sit obsecuturus, etiam pie sancteque facturum.
Haec quibus persuaserint aut inedia 192 sponte vitam finiunt, aut sopiti 193 sine mortis sensu
solvuntur.
Invitum vero neminem tollunt nec officij erga eum quicquam imminuunt; persuasos hoc
pacto defungi 194 honorificum.
Alioqui qui mortem sibi consciverit 195, causa non probata sacerdotibus & senatui; hunc
neque terra neque igne dignantur, sed in paludem aliquam turpiter insepultus abijcitur.
Foemina non ante annum duodevicesimum nubit.
Mas non nisi expletis quatuor etiam amplius.
Ante coniugium mas aut foemina si convincatur furtivae libidinis 196, graviter in eum eamve
animadvertitur; coniugioque illis in totum interdicitur, nisi venia principis noxam remiserit 197 .
sed & pater & mater familias, cuius in domo admissum flagitium est, tanquam suas partes
parum diligenter tutati magnae obiacent infamiae 198; id facinus ideo tam severe vindicant,
184 verumetiam - vielmehr185 discrutiare - martern186 omnibus ... impar - allen Aufgaben des Lebens nicht mehr gewachsen187 lues - Seuche188 tormentum - Qual189 aculeus - eigtl. Pfeilspitze; hier svw. Tortur, Folter190 semet eximere - sich befreien191 eripi se ergänze: e vita192 inedia - Unterlassen der Nahrungsaufnahme193 sopire - einschläfern194 hoc pacto defungi - auf diese Weise ableben195 mortem sibi consciscere - Selbstmord begehen196 convincere furtivae libidinis - des vorehelichen Geschlechtsverkehrs überführen 197 noxam remittere - begnadigen198 infamiae obiacere - übler Nachrede ausgesetzt sein
Semester 2013/14 -‐‑ 20 -‐‑
THOMAS MORUS, Utopia
quod futurum prospiciunt, ut rari in coniugalem amorem coalescerent 199 , in quo 200 aetatem
omnem cum uno videant exigendam & perferendas insuper, quas ea res affert molestias,
nisi a vago concubitu 201 diligenter arceantur.
Porro in deligendis coniugibus ineptissimum 202 ritum (uti nobis visum est) adprimeque
ridiculum illi serio ac severe observant.
Mulierem enim - seu virgo seu vidua sit - gravis & honesta matrona proco 203 nudam
exhibet, ac probus aliquis vir vicissim nudum puellae procum sistit.
Hunc morem quum velut ineptum ridentes improbaremus, illi contra caeterarum omnium
gentium insignem demirari stultitiam, qui quum in equuleo comparando 204, ubi de paucis
agitur nummis, tam cauti sint, ut quamvis fere nudum nisi detracta sella tamen,
omnibusque revulsis ephippijs 205 recusent emere, ne sub illis operculis 206 hulcus 207 aliquod
delitesceret 208, in deligenda coniuge, qua ex re aut voluptas aut nausea 209 sit totam per
vitam comitatura, tam negligenter agant, ut reliquo corpore vestibus obvoluto, totam
mulierem vix ab unius palmae spatio (nihil enim praeter vultum visitur) aestiment
adiungantque sibi non absque magno (si quid offendat postea) male cohaerendi
periculo210.
Nam neque omnes tam sapientes sunt, ut solos mores respiciant, & in ipsorum quoque
saepientum coniugijs ad animi virtutes nonnihil additamenti 211 corporis etiam dotes 212
adijciunt. certe tam foeda deformitas latere sub illis potest involucris 213 ut alienare prorsus
animum ab uxore queat, quum corpore iam seiungi non liceat. Qualis deformitas si quo
199 in coniugialem amorem coalescere - sich zu ehelicher Liebe verbinden200 in quo: in der Ehe201 vagus concubitus - freies Konkubinat202 ineptus - unschicklich, unpassend203 procus - Freier204 in equuleo comparando - beim Kauf eines armseligen Pferdes205 omnibus ... ephippis - nach Abnahme aller Pferdedecken206 operculum - Bedeckung207 hulcus - Geschwür208 delitescere - sich verbergen209 nausea - (ekelerregende) Langeweile210 male cohaerendi periculum - die Gefahr, dass (die Ehe) schlecht
zusammenhält211 additamentum - Zugabe212 corporis dotes - körperliche Reize213 involucrum - Hülle
Semester 2013/14 -‐‑ 21 -‐‑
THOMAS MORUS, Utopia
casu contingat post contractas nuptias, suam quisque sortem necesse est ferat; ante vero,
ne quis capiatur insidijs, legibus caveri debet. Idque tanto maiore studio fuit curandum,
quod & soli illarum orbis plagarum 214 singulis sunt contenti coniugibus & matrimonium ibi
haud saepe aliter, quam morte solvitur; nisi adulterium in causa fuerit aut morum non
ferenda molestia.
Nempe alterutri sic offenso 215 facta ab senatu coniugis mutandi venia; alter infamem simul
ac caelibem perpetuo vitam ducit.
Alioquin invitam coniugem 216, cuius nulla sit noxa, repudiare, quod corporis obtigerit
calamitas 217, id vero nullo pacto ferunt; nam & crudele iudicant tum quenquam deseri, cum
maxime eget solatio 218, & senectuti, quum & morbos afferat & morbus ipsa sit, incertam
atque infirmam fidem fore.
Caeterum accidit interdum, ut quum non satis inter se coniugum conveniant mores repertis
utrique alijs 219 quibuscum sperent se suavius esse victuros amborum sponte separati,
nova matrimonia contrahant 220, haud absque senatus autoritate tamen, qui nisi causa per
se atque uxores suas diligenter cognita divortia 221 non admittit.
Immo ne sic quidem facile 222 , quod rem minime utilem sciunt (esse) firmandae coniugum
charitati 223, facilem novarum nuptiarum spem esse propositam.
Temeratores coniugij 224 gravissima servitute plectuntur 225, & si neuter erat caelebs iniuriam
passi (velint modo) repudiatis adulteris 226 coniugio inter se ipsi iunguntur, alioquin 227 quibus
videbitur.
214 plaga - Gegend215 alterutri sic offenso - wenn einer von beiden (Ehegatten) durch ein solches (Vergehen)
gekränkt worden ist216 invitam coniugem -217 corporis contingit calamitas - leidet einen körperlichen Schaden218 solacium / solatium - Trost, Zuspruch219 repertis utrique aliis - wenn beide einen anderen gefunden haben220 nova matrimonia contrahere - eine neue Ehe eingehen221 divortium - Ehescheidung222 immo ... facile - weiß Gott, auch das nicht leichten Herzens223 firmandae ... charitati - zur Festigung der ehelichen Liebe224 temeratores coniugii - Ehebrecher225 plectere eigtl flechten; hier: bestrafen226 repudiatis adulteris - nach Verstoßung der ehebrechenden Partner227 alioquin - ansonsten
Semester 2013/14 -‐‑ 22 -‐‑
THOMAS MORUS, Utopia
Mulierem enim seu virgo seu vidua sit, gravis & honesta matrona proco nudam
exhibet, ac probus aliquis vir vicissim nudum puellae procum sistit.
Semester 2013/14 -‐‑ 23 -‐‑