Transcript
Page 1: Martial Epigrammation Viii

MARTIAL, Epigrammaton liber VIII

LXXVIII

 Quos cuperet Phlegraea suos victoria ludos,Indica quos cuperet pompa, Lyaee, tuos,Fecit Hyperborei celebrator Stella triumphi,O pudor! o pietas! et putat esse parum.Non illi satis est turbato sordidus auroHermus et Hesperio qui sonat orbe Tagus.Omnis habet sua dona dies: nec linea divesCessat, et in populum multa rapina cadit;Nunc veniunt subitis lasciva nomismata nimbis,Nunc dat spectatas tessera larga feras,Nunc implere sinus securos gaudet et absensSortitur dominos, ne laceretur, avis.Quid numerem currus ter denaque praemia palmae,Quae dare non semper consul uterque solet?Omnia sed, Caesar, tanto superantur honore,Quod spectatorem te tua laurus habet.

Top Related