gesta romanorum 129 – de amicitiae verae probatione

2
De amicitiae verae probatione (129) Quidam rex habuit tantum unicum filium, quem multum dilexit; qui filius a patre licentiam accepit, ut mundum visitaret et amicos sibi acquirerert. Qui per septem annos vagabat in mundo et post haec ad patrem rediit. Pater gaudenter eum recepit et ab eo quaesivit, quot amicos acquisivisset. At filius: "Tres; primum amicum plus quam me ipsum diligo, secundum tantum sicut me ipsum, et tertium parum aut nihil." Cui pater: "Bonum est eos probare et temptare, antequam indigeas de eis. Porcum occide et in sacco pone et in domum amici, quem plus diligis quam te, perge de nocte et ei dic, quod a casu hominem occidisti; et si inventum fuerit corpus mecum, morte turpissima ero condemnatus. Rogo modo te, sicut te semper plus quam me ipsum dilexi, succurre mihi in hac maxima necessitate!" Quod et factum est. At ille respondit: "Sicut eum occidisti, iustum est, ut poenae subiaceas. Sed si corpus mecum esset inventum, forte in patibulo ero suspensus. Verumtamen, quia amicus meus fuisti, ideo tecum pergam ad patibulum, et postquam mortuus fueris, tres vel quattuor ulnas panni tibi dabo ad corpus tuum involvendum." Ille hoc audiens ad secundum amicum accessit, et illum ut primum probavit. Ille sicut primus renuit dicens: "Credis me fatuum, quod in tali periculo me ponere vellem? Verumtamen, quia amicus meus fuisti, ideo ad patibulum tecum pergam et in via te consolabor, quantum potero." Ille ad tertium amicum accessit et eum probavit dicens: "Verecundor tibi loqui, quod numquam pro te aliquid feci et ecce nunc a casu hominem interfeci etc." At ille: "Libenter hoc faciam et culpam mihi imponam, et patibulum, si necesse fuerit, pro te ascendam." Hunc expertus est meliorem amicum suum fuisse. 5 10 15 20 condemnō – 1 – to condemn, convict cōnsolor – 1 – to console, comfort fatuus, a, um – foolish gaudenter – adv – joyfully indigeō, -ēre, -uī – lack, be in need of involvō, -ere, -ī, -ūtum – to roll lībenter – adv – freely licentia, -ae – f – freedom, liscence necessitās, -tātis – f – need, necessity pannus, -ī – m – cloth patibulum, -ī – n – gallows porcus, -ī – m – pig quod – conj – because, that quot – adv – how many renuō, -ere, -ī, -tum – to deny, refuse saccus, -ī – m – sack septem – indec num – seven subiaceō, -ēre, -uī – +dat – to be subject to succurrō, -ere, -ī, -cursum – +dat – to come to the aid of suspendō, -ere, -ēnsī, -ēnsum – hang temptō – (1) – to try, tempt turpis, -e – adj – ugly, disgraceful ulna, -ae – f – elbow ūnicus, a, um – adj – only vagō –(1) – to wander verecundus, a, um – adj – modest verumtamen – conj – but even so visitō – (1) – to visit, go to see

Upload: peter-sipes

Post on 28-Oct-2014

779 views

Category:

Documents


6 download

DESCRIPTION

This is a document I prepared for my students that features Gesta Romanorum 129. Some of the notes may seem overly remedial, but consider them to illuminate where my students are rather than my opinion about what I think people need help with.Haec charta a me parata ad discipulorum usum ostendit fabulam 129am Gestorum Romanorum. Forsitan nimium annotata sit charta, sed ad scientiam meorum discipulorum pertinent annotationes neque ad illa quae ad subsidia publica bonaque spectant.

TRANSCRIPT

Page 1: Gesta Romanorum 129 – De amicitiae verae probatione

De amicitiae verae probatione (129)Quidam rex habuit tantum unicum filium, quem multum dilexit; qui filius a patre licentiam

accepit, ut mundum visitaret et amicos sibi acquirerert. Qui per septem annos vagabat in mundo et

post haec ad patrem rediit. Pater gaudenter eum recepit et ab eo quaesivit, quot amicos

acquisivisset. At filius: "Tres; primum amicum plus quam me ipsum diligo, secundum tantum

sicut me ipsum, et tertium parum aut nihil."

Cui pater: "Bonum est eos probare et temptare, antequam indigeas de eis. Porcum occide et in

sacco pone et in domum amici, quem plus diligis quam te, perge de nocte et ei dic, quod a casu

hominem occidisti; et si inventum fuerit corpus mecum, morte turpissima ero condemnatus. Rogo

modo te, sicut te semper plus quam me ipsum dilexi, succurre mihi in hac maxima necessitate!"

Quod et factum est.

At ille respondit: "Sicut eum occidisti, iustum est, ut poenae subiaceas. Sed si corpus mecum

esset inventum, forte in patibulo ero suspensus. Verumtamen, quia amicus meus fuisti, ideo tecum

pergam ad patibulum, et postquam mortuus fueris, tres vel quattuor ulnas panni tibi dabo ad

corpus tuum involvendum."

Ille hoc audiens ad secundum amicum accessit, et illum ut primum probavit. Ille sicut primus

renuit dicens: "Credis me fatuum, quod in tali periculo me ponere vellem? Verumtamen, quia

amicus meus fuisti, ideo ad patibulum tecum pergam et in via te consolabor, quantum potero."

Ille ad tertium amicum accessit et eum probavit dicens: "Verecundor tibi loqui, quod

numquam pro te aliquid feci et ecce nunc a casu hominem interfeci etc." At ille: "Libenter hoc

faciam et culpam mihi imponam, et patibulum, si necesse fuerit, pro te ascendam."

Hunc expertus est meliorem amicum suum fuisse.

5

10

15

20

condemnō – 1 – to condemn, convictcōnsolor – 1 – to console, comfortfatuus, a, um – foolishgaudenter – adv – joyfullyindigeō, -ēre, -uī – lack, be in need ofinvolvō, -ere, -ī, -ūtum – to rolllībenter – adv – freelylicentia, -ae – f – freedom, liscencenecessitās, -tātis – f – need, necessitypannus, -ī – m – clothpatibulum, -ī – n – gallowsporcus, -ī – m – pigquod – conj – because, thatquot – adv – how manyrenuō, -ere, -ī, -tum – to deny, refuse

saccus, -ī – m – sackseptem – indec num – sevensubiaceō, -ēre, -uī – +dat – to be subject to succurrō, -ere, -ī, -cursum – +dat – to come to the

aid ofsuspendō, -ere, -ēnsī, -ēnsum – hangtemptō – (1) – to try, temptturpis, -e – adj – ugly, disgracefululna, -ae – f – elbowūnicus, a, um – adj – onlyvagō –(1) – to wanderverecundus, a, um – adj – modestverumtamen – conj – but even sovisitō – (1) – to visit, go to see

Page 2: Gesta Romanorum 129 – De amicitiae verae probatione

NotesThis is one of the Gesta Romanorum. They are a collection of anonymous medieval moral tales.

This particular text has been taken from thelatinlibrary.com. All words on the Dickinson top 1,000 have been left off.1. quī fīlius – same person as fīlium ūnicum2. sibi – reflexive pronoun, dative4. acquisivisset – pluperfect subjunctive due to indirect question, refers to an event before the main

verb, quaesīvit6. cui pater – supply an inquit7. dē nocte – “at night”, the preposition is a medieval innovationquod – this word works just like the “that” that indtroduces indirect statement, which it does here17. cōnsolabor – this looks like a passive verb, but is not; it is deponent, so translate as if it had an

active meaning (because it does)20. mihi impōnam – datives with compounds can sometimes be best understood as a prepositional

phrase; in this case mihi = in mē21. expertus est – hunc is the direct object of expertus est (another deponent verb), which can be

translated as “having tested”meliorem amicum suum fuisse – indirect statement, in apposition with hunc