jacob balde medicinae gloria per satyras xxii (2424...

44
1 JACOB BALDE MEDICINAE GLORIA PER SATYRAS XXII (2424 vers) HYMNUS IN LAUDEM SS. MARTYRUM COSMAE ET DAMIANI ARCHIATRORUM CAELESTIUM. M1_1 v.1 Hospites divos celebrate Boii, 2 inclytum quorum medicina nomen. 3 Mors triumphato pretiosa majus 4 reddidit hoste. 5 Dico felices quibus invidendis 6 sede Bremensis tumuli relicta, 7 fratre cum Cosma sua Damianus 8 credidit ossa. 9 Martyres fluctus maris aestuosi, 10 et rogus circum religata fusus 11 membra testantur, rigidoque cervix 12 ense recisa. 13 Nulla virtutem subigit potestas. 14 Hinc aquae surgant, crepet inde flamma ; 15 semper exultat tamen inter undas 16 major et ignes. 17 Ergo festivis operata votis 18 Caelites dignos colat omnis aetas ; 19 et novo supplex utriusque palmam 20 ornet honore 21 vos quoque illustres animae, virorum 22 fortium pridem numero receptae, 23 dum facit vestri studiosa plebes 24 vota, favete 25 nec sua fraudat metus infidelis 26 spe pias mentes. Monumenta vestrae 27 artis ex auro tabulae loquuntur, 28 pignora vitae, 29 quam domum visu semel expiatis, 30 sanitas intrat, fugiunt dolores, 31 et niger Luctus. Fugit ex aquoso 32 corpore languor. 33 Lanceis migrat laterum retusis 34 dira pleuritis. Tremulo jubentur 35 et vacillanti pede versipelles 36 cedere febres. 37 Paret ad nutum, putribusque mammis 38 cancer erepit. Faciles adiri 39 calculi sidunt ; minuique arena 40 affluit ultro. 41 Mortuae vobis rediviva debent 42 astra pupillae. Nebulosa rursum 43 et sinus caecos oculorum acuto 44 pingitis igni. 45 Efficax per vos redit auris usus, 46 tristibus nimbis caput explicatur ; 47 vimque fatalem cerebro caduci 48 fulminis arcet 49 claudus, et gressu vitiosus ante,

Upload: truongliem

Post on 20-Feb-2019

214 views

Category:

Documents


0 download

TRANSCRIPT

1

JACOB BALDE MEDICINAE GLORIA PER SATYRAS XXII (2424 vers)

HYMNUS IN LAUDEM SS. MARTYRUM COSMAE ET DAMIANI ARCHIATRORUM CAELESTIUM.

M1_1 v.1 Hospites divos celebrate Boii,

2 inclytum quorum medicina nomen.

3 Mors triumphato pretiosa majus

4 reddidit hoste.

5 Dico felices quibus invidendis

6 sede Bremensis tumuli relicta,

7 fratre cum Cosma sua Damianus

8 credidit ossa.

9 Martyres fluctus maris aestuosi,

10 et rogus circum religata fusus

11 membra testantur, rigidoque cervix

12 ense recisa.

13 Nulla virtutem subigit potestas.

14 Hinc aquae surgant, crepet inde flamma ;

15 semper exultat tamen inter undas

16 major et ignes.

17 Ergo festivis operata votis

18 Caelites dignos colat omnis aetas ;

19 et novo supplex utriusque palmam

20 ornet honore

21 vos quoque illustres animae, virorum

22 fortium pridem numero receptae,

23 dum facit vestri studiosa plebes

24 vota, favete

25 nec sua fraudat metus infidelis

26 spe pias mentes. Monumenta vestrae

27 artis ex auro tabulae loquuntur,

28 pignora vitae,

29 quam domum visu semel expiatis,

30 sanitas intrat, fugiunt dolores,

31 et niger Luctus. Fugit ex aquoso

32 corpore languor.

33 Lanceis migrat laterum retusis

34 dira pleuritis. Tremulo jubentur

35 et vacillanti pede versipelles

36 cedere febres.

37 Paret ad nutum, putribusque mammis

38 cancer erepit. Faciles adiri

39 calculi sidunt ; minuique arena

40 affluit ultro.

41 Mortuae vobis rediviva debent

42 astra pupillae. Nebulosa rursum

43 et sinus caecos oculorum acuto

44 pingitis igni.

45 Efficax per vos redit auris usus,

46 tristibus nimbis caput explicatur ;

47 vimque fatalem cerebro caduci

48 fulminis arcet

49 claudus, et gressu vitiosus ante,

2

50 mox levem nervo solidante plantam

51 integer, ritu salientis haedi

52 currere gaudet

53 haut opus vena lapidum, vel herbae

54 flebilis succo simul attigistis

55 pectus afflictum ; simul evaporat

56 morbus in auras

57 sic, precor, nostris, Arabes beati,

58 saepius nosci cupiatis Aris.

59 Sitque, nunc in qua capitis quietem,

60 foederis arca

61 hanc, odorato redeunte vere,

62 casta velabit violis Juventus ;

63 terque perfundet merito quotannis

64 imbre rosarum.

LIBER SATYRARUM.

SATYRA I.

M2_1 v.1 Atque adeo carmen scribi nunc posse putatis,

2 Pierides ; quale aut Lucilius, aut sale multo

3 qui pravos fricuit mores, bacchatus Aquinas ?

4 Scribamus. Si non ut Persius, ut Matho saltem,

5 quos sanare nequit, solitus decorare sepultos

6 lugubri versu, et damnum sancire canendo.

7 Est aliquid, medicum properare epicedia posse.

8 Quisque tamen mallet vivo soteria dici.

9 Damnamus culpas, et culpis utimur illis.

10 Quis facit hoc ? Socer Hipparchini, judicibus qui

11 crebra latrocinia objectat transmissa per aurem

12 impune, et plures interficit ipse medendo ;

13 quam Milo, fraxineoque armatus fuste Procrustes,

14 nec socius Mamurra negat. Sed lentius, ohe !

15 ingrediamur aquas, praetentemusque profundum.

16 Ne subito tumidum Momis perflantibus aequor,

17 immanes Satyras vectans Parnassia puppis

18 in brevia et syrtes, scopulosque avulsa feratur.

19 Difficile hoc aevo est sanctum proponere verum,

20 sicut in aprico se res habet, et sine fuco

21 experiar primo, quid nostra novacula ducta

22 mollius, atque acie vix radens summa comarum,

23 quidve pati possint doctae, quas scalpimus aures.

24 Post, nisi Crispinus vetet, aut Paris histrio, collum

25 cornigeri Rheni et pectus tentabimus Istri.

26 Quid facias ? Seneca et Burrhus, dum recta loquuntur

27 incurrunt odium. Sed morte est foedior ipsa

28 vanus adulator, junctus Veiento Catullo.

29 Quorum alter, quamvis (jucunda insania ! ) caecus

30 mirari piscem non visum sustinuit, prae

31 sollicitudine mirandi gaudensque tremensque,

32 ut pedibus vix stare, et gyros carpere quiret.

33 Hamo tanquam esset balaena Britannica capta.

34 Dignus, qui calvo muscarum hominumque tyranno

35 ex parvis faceret majora, ex musca elephantum.

36 Rhombus erat patinae claudendus moenibus. Altam

3

37 Veiento testam, figulo sudante, paravit.

38 Nempe omnes talpae sumus, ut noctis duo frusta haec !

39 Quin aliqui et lynces. Liceat modo visa referre.

40 Sed nocitura graves exhalant nubila vultus,

41 unde Joves tetrici censoria fulmina cudunt.

42 His igitur caussis ego, quandoquidem sapienter

43 omnia. Nec laudare libet, nec carpere fas est ;

44 tutius in medio statui decurrere campo,

45 obtundam stimulo : palpum aversabor et una.

46 Nec durus, nec mollis ero. Pharetratus echinum

47 non minor, et vapidam vulpem promittere nolo.

48 Illius exemplo, qui aegrotis crustula blanda

49 offert, et succos apianis condit amaros,

50 nos melimela uno pariterque absinthia libro

51 miscuimus, mustumque, et vim mordentis aceti.

52 Quo nimbo Europen deceat perfundere totam.

53 Si modo facta hominum quae vidimus atque videmus,

54 ponderibus positis, lance expendamus utraque.

55 Sed nunc sola mihi celebris medicorum agitur res.

SATYRA II. SCOPULI IDIOTARUM NAUFRAGIO INFAMES: MEDICIS VITANDI.

M2_2 v.1 Tempore quo Cosmas et quo Damianus agebant

2 in terris, medicis clari successibus ambo,

3 Mors intra fines arte regnare coacta est ;

4 imperioque truces morbi cessere. Sed ex quo

5 imminui probitas, augeri turpe lucellum,

6 rideri Superi ; cum Numinis ultima cura

7 saepe etiam nulla est, magno Libitina tumultu

8 tristis functorum late pomoeria profert

9 haut opus est umbrarum ergastula quaerere. Monstrant

10 mille cruces. Passim produnt se funera, passim

11 stipantur, tanquam segetes e semine dentis

12 in fundo fatalis agri produxerit horror.

13 Semita funestis insignibus omnis abundat.

14 Protollis quocumque pedem, monumenta doloris

15 territus invenias. Jam pene et marmora clamant.

16 Plura sepulcrales siquidem vertuntur in usus,

17 quam Nero luxurians insanae impenderit Aulae,

18 tertia pars Urbis uni cum cederet aulae.

19 Si gravis aspectu, flagranti crine Cometes

20 imminet , aut foetens mediis reseratur Avernus

21 faucibus, et Stygio texit vapor aethera fumo.

22 Nemo repentinas, polluto sidere, mortes

23 miratur. Fastus, furor, indignatio cessant.

24 Omnes supplicibus lacrimis abscondimus iram.

25 Plana via est. Urbes in coemeteria migrant,

26 et migrent. Quis enim Fatis Parcisque resistat ?

27 Donec nube sedens Nemesis divina flagellum

28 torquet, et incusso populos diverberat angue.

29 Tunc medicis veniam damus, et miserescimus ultro,

30 spe dempta, moriamur, et in media arma ruamus.

31 In tumulos liceat descendere, et agmine facto.

32 Indignanda mali vis est quoties sine causa

33 gens humana perit, dulci allucente sereno.

34 Cum solo errorum conflictu vapulat aeger,

4

35 crassaque per summum scelus ignorantia saevit.

36 Vera queror. Nam saepe dies indulget amicos

37 annus et optato conspirat foedere caelum.

38 Clarescit sanus puris Aquilonibus aer.

39 Compedibus vinctus patrio sedet Auster in antro

40 nec sinit excussis febres diffundere pennis

41 Aeolus, infelix nihilo minus Artemidorus

42 exonerat lectos et Ditis in atria volvit.

43 Unica Summani non sufficit hostia sacro.

44 Traditur inferiis domus integra, stirpe recisa.

45 Dic mihi, Carmenion, quot jam demiseris Orco :

46 centum. Jurato forsan tibi credere possim,

47 altera si centum septenis millibus addas.

48 Quot tua barba pilos numeraverit, aut folia Eurus

49 decutit arboribus, brumam revehente Decembri.

50 Hic tamen in pretio est. Facit experientia tutum.

51 Emeritum Eurybaten pluresque occidere pigrum

52 praefero conanti virides inducere caestus.

53 Hunc delectat adhuc cruor, ut vibicibus instet.

54 Pervulgata locis Italumque paroemia certa est.

55 Tonsores juvenes medicosque aetate senili

56 Florentinus amat. Quis non prudentior optet ?

57 Nolo manus tremulas infra mihi ludere mentum,

58 et dubio jugulum fruticantem radere cultro.

59 Esse tamen poterit sanissima potio, quamvis

60 det tremebunda manus, certique oblita tenoris.

61 Prodigium est olim, si quem curaverit Idmon.

62 Hoc tamen acceptus : cito, quorum credita cura est,

63 expedit, et poenam non tres extendit in annos.

64 Tam facile ac nullo vitam molimine solvit

65 quam facile asparagi viso, vix igne coquuntur.

66 Sicut quondam epulas inter conviva solebat,

67 post quartum calicem, lepido sermone jocari,

68 proximus a primo descendens Caesar Iulo.

69 Austriacus Thermis Carolinis Pansa relictis,

70 se persanandum Saufello credidit Hasso.

71 Nunquid desipuit ? Sic certe. Quippe bimestri

72 vix spatio morbos duplicari sensit acerbos.

73 Viscera tabescunt pulmone scatentia putri

74 et crasso stertunt pavefactae sanguine venae.

75 In pulsu modicus vigor. Ut de lumine laeso

76 nil dicam, poscente quidem collyria, sed quae

77 non lacerent tunicam. Stellas ophthalmicus acer

78 languentes guttis laesisse putatur ineptis.

79 Sic, dum oculi siccare cupit vel sistere fluxum,

80 incustoditam pupillae perdidit uvam ;

81 secreto usus eo, quo Plotius et Crepereius

82 assueti vitiis, quorum excusatio calva est.

83 Cur non aut citri succum, aut chelidonia sumpsit,

84 plorantemque rosam ? Vires Venus indidit illas.

85 Quidam Naturae permittunt omnia : quidam

86 pene nihil, sic excessu peccatur utroque.

87 Sirius exemplum latrans dabit. Aestuat amens

88 febribus Ucalegon, et jam caput omne crematur.

89 Tantum non tabulata ruunt de vertice. Bina

90 tempora dissiliunt, nimio calefacta dolore.

91 Non affundit aquam tamen Alcimus. Alcimus inquit :

92 concedenda quies primum. Lux crastina pandet

5

93 morbi congeriem pandet ! Sed triste cadaver.

94 Ingressus noctem, vacuum qua Delia cornu

95 inchoat, et nitidos gaudet proferre juvencos ;

96 debilis Ucalegon occasu lugubre tectum

97 fecit, et obscurum singultibus aethera rupit.

98 Indocto medico non tessera certior ulla

99 exitii. Salve noster Bithynice, salve !

100 quo pereunt homines tanquam ad data classica viso,

101 exclamat tumuli custos ditissimus olim

102 Gloggaviae. Sub quo praeclara stipendia fossor

103 fecerat, ut terrae functos inferret apertae.

104 Saepe quidem mystax, et dactylotheca, togaeque

105 Syrma fluens, humeroque gravato pendula torquis

106 atrocem in morbos formidandumque tyrannum

107 promittunt. Tenta. Disces nil mitius Umbro.

108 Apparet tantum mandatis durus et asper,

109 sed non respondent caperatae cetera fronti.

110 Atticus est, suavisque Nepos, et Laelius, et qui

111 attraxit multum de Maecenate supino.

112 Ut pater imperio in natos vultuque severus

113 castigat parcente manu. Parere recusat

114 febris, et irridet neque enim dignatur abire ;

115 sed cata frigentis se viscera condit in aegri.

116 Sic quondam obsessos genius malus abnegat artus

117 linquere, ridiculis tortoribus usque rebellis.

118 Donec praeconem Romanus mysta profanum

119 suppleat, ac diris conceptis verberet Orcum,

120 tandem indignantem ; jubeatque recedere nigrae

121 in caveam Empusae, et loca feta furentibus Austris.

122 Qui podagrae serram scindentis crura retundet,

123 vicinaeve necis stimulos capitaliaque arma ?

124 Si neque viscosum tumefacto gutture branchum,

125 nec flavum icterico vultu Nasica colorem

126 propulsare valet, suspensamque aure parotin ?

127 Consule me, Canio quoque Marcelloque nepoti

128 non nimium fides animos a funere sumunt.

129 Venturique pavens implebit vota prius, quam

130 desuper e cerebro stillans apoplecticus instet

131 Malleus, ac diro praecordia fulminet ictu ;

132 et fracta cordis vires incude fatiscant.

133 Difficile est relevare, ferit quem sacra Dei vis.

134 Castricus ac Velox, et Erotion, ordine nullo,

135 exhaustas aedes caeca sub morte relinquunt,

136 sic equidem exhaustas ; ut credas, qua data porta,

137 aut pestem, aut Hunnos intrasse ea moenia. Totum

138 pene forum vacuum veteri migrante colono

139 ad furvos manes. Hoc est, purgare cicutam,

140 et, ne se urticae cum luxuriantibus herbis

141 attollant, crescentem eradicare popellum.

142 Artibus his intra bis binos Symmachus annos

143 centum interfecit. Truncasset acinace plures ?

144 Detestabilibus mirmillo noctis in umbra

145 cum triplici telo nullus grassator agit rem.

146 Qui tot delicias Hecatae facit, et turmatim

147 aegros praecipitat ; merito suspectus habetur ;

148 ceu tribus e Parcis uxorius ambiat unam,

149 cur tot enim Matri Libitinae mactat homones ?

150 (Atque Oseos utinam tantum) si non Hymenaeum, et

6

151 Eumenidis gnatarum unam sibi quaerit amicam ?

152 Quando vel propter centum praeputia pactae

153 emit reginae sibi conjugis oscula pastor

154 armipotens, major procus, inferiore paratu.

155 Hic totas acies populatur, et integra raptim

156 funera lenonum ritu, ceu munera mittit.

157 Quisquis inaudito taedarum es percitus oestro,

158 mensque amens eadem durat, Plutonis avari

159 ut gener esse velis ; vivas, votoque fruaris.

160 Et rape, si non dat. Quippe ipsa Proserpina rapta est.

161 Nuptarum genus hoc liceat divellere torvis

162 matribus invitis ; etiam opponentibus angues.

163 Inclametur Hymen, Acheronque assurgat ab imo

164 pronubus. Elysiae Charites jam nobile pingant

165 flammeolum, et dirae praevelent ora puellae.

166 Seu Lachesis, seu tu Clotho, sive Atropos atra,

167 seu tu Tisiphone, seu sponsa Megaera futura es.

168 Quid loquar Euripidis Fata aequatura cothurnum ?

169 Audisti medicos factos aliquando Tragoedos ?

170 Rem veram memoro. Nostris aetatibus aegrum

171 oblectaturus, jactabat non ita pridem

172 Gorgones, Harpyiasque, et ferricrepum Stymphalon,

173 et quidquid scenae medio proponitur hirco.

174 Dum loquitur, vastoque sonans protuberat ore,

175 triste paroxysmus Suevum convolsit Orestem.

176 Vis finem ? Tragicum funus Casselius apte

177 composuit, totumque in tergo exegit Orestem.

178 (Ut melius nec Volsce queas in limine libri)

179 quo nunc ille situ jacet, integiturque sepultus ;

180 i nunc, et solis laurum concede poetis.

181 Insuper et tales medici meruere cupressum.

182 Haec tecum expendens, fueris temerarius, atque

183 humanae oblitus sortis ; ne Fata tot inter

184 improvisa, satis reverens habeare futuri.

185 Si vel tussicula leporis vexatus Arellum

186 aut Dasium, fratres infausto sidere natos,

187 sub tua tecta voces. Cosconi, fidis Arello ?

188 Quo praesente novem perierunt nuper, heri tres.

189 Quin coram septem prius, ut dant jura, rogatis

190 res dispone tuas, et confice testamentum.

191 Tum velut exemptus curis, et abire paratus,

192 insessas fauces timide permitte medenti.

193 Praedico. Non es jactum discriminis extra.

194 Ecce haeret, dubitat, pallet, desperat Arellus.

195 Dispeream, nisi te quinta curavero ficu

196 tosta in temeto, dulcisve embammate musti.

197 Optime Cosconi, si non est laeva tibi mens,

198 muta degenerem Galeni aut eice pullum.

199 Non hunc Phoebus amat. Illo, quam quaeris, in ovo

200 nulla salus. Soli luctus comitantur euntem

201 et densi Manes. Oculis si cernere posses

202 triste satellitium ! Pompa majore videres

203 stipatum latus in plateas gradientis et agros :

204 quam domito Marius Cimbro, Pompeius Jarba,

205 Cum reduces, inter plaudentis jurgia vulgi,

206 Fascibus Ausoniis cincti intravere senatum.

207 Pauci adeo digni flavam contingere Phoebi

208 caesariem, vittamque manu, volucresque sagittas,

7

209 ac Tripodem, et majus cantantis Pythia plectrum.

210 Paucis concessum est versum recitare Maronis :

211 "Ille ego (sed digitis fumosa altaria tangens)

212 Phillyrides Chiron, Amythaoniusque Melampus."

SATYRA III. MORBORUM INITIA ET CAUSAE: MONSTRIFICORUM MEDICAMINUM INVENTA.

M2_3 v.1 Saturno regnante, dies fulsere sereni

2 erutaque ignotis ex montibus aurifodinae,

3 massa coruscantis fuit atque optabilis aevi.

4 Aurea currebant flavo pede lustra per Orbem.

5 Nusquam visa lues. Tranquillae vivida laeto

6 Naturae facies recubans in gramine risit.

7 Poma fames, et lympha sitis ; blanda otia, curae.

8 Pura dies ibat silvis praebentibus umbram.

9 Nox amor, et vacui terroris imagine saltus.

10 Sidera suadebant placidos labentia somnos.

11 Nescitum ,qualis foret aut quae bellua, morbus.

12 Nullus erat medicus, nullus medicaminis usus.

13 Haec obfuscatis Argentea solibus Aetas

14 protulit in Mundum ; sed jam migrare parata,

15 obtuso medii fulgore utcumque metalli.

16 Ebrius ambrosia nonnunquam Juppiter, ictum

17 mane querebatur nebula caput, ac bene laesum

18 caelesti succo, ridente sorore marita.

19 Nil ultra tamen ausa jocum est ; lepidique dolores

20 sponte remittebant, quoties invisere venit

21 Volcani Liparen et fallere tempus eundo.

22 Ut lustrare solent armamentaria reges,

23 cum nimiis epulis cibus exsurdavit orexin.

24 Haut aliter Saturnius ad fabrilia tendens

25 Montibus in Siculis opera ; et defixus in arte,

26 fulmina gaudebat tot jam spectare polita

27 ac librare manu collaudabatque Cyclopas.

28 Sed postquam invaluit potandi dira libido,

29 largius in grandem phialam Phryge fundere jusso

30 immortale merum, plenum cephalea Tonantem

31 fortior illisit. Furere ergo, et nigra ciere

32 nubila, Junonemque suam fugere atque fugare,

33 mox et adulteriis, quae cornibus, imbribus, alis

34 texerat, indulgere, et se fratremque, virumque,

35 cognatumque torum, totumque impendere fulmen.

36 Huc sitis et nimii deduxit nectaris haustus.

37 Cum Jove mutatis homines quoque moribus, usi

38 exemplo Auctoris magni subeuntis ; et ipsi

39 paulatim vitiis novitate trahentibus unum

40 post alium, ac dulci cor titillantibus esca,

41 permisere rapi, rapuit quo prima cupido ;

42 nondum insana quidem, sed ferri prona deorsum.

43 Irruere autumnis, alienas carpere messes,

44 majores facere alveolos, plus sugere lactis,

45 plus haurire favi, bilemque augere natantem.

46 Inde intemperies aliqua et mutatio venae,

47 et jam dimidii sublapsa crepuscula morbi.

48 Non tamen ullus adhuc, ut membra reduceret aegri

49 corporis ad normam ; formicarum ova comesse,

8

50 aut cum lumbricis argenti pocula vivi

51 sumere visus erat, cineremque ex dente lupino.

52 Ignorabantur cancri fluviatilis exta.

53 Nemo bombycum sanum se stamine, nemo

54 testibus haedorum voluit. Quid nominis Album

55 Graecum, quas vires hircorum sanguis haberet,

56 fel aquilae, cerebrumve ; lien vel tostus echini ;

57 vel canis ustus adeps. Latuit felicius omnes.

58 Incolumes ut adhuc gaudebant simplice victu,

59 sic se curabant usu quoque simplicis herbae.

60 Sed jam nulli operae, pretio, fruticique marino

61 parcitur. Ignotae procul et trans aequora lectae.

62 Radices, magno sumptu votoque petuntur.

63 Cachunde, et China, et Guatacum, barbara dictu

64 germina quis veterum sumpsit ? Quis noverat usquam

65 crescere ? Conteritur, propinaturque corallum.

66 Post asini auriculas, longumque hoc mobile, sanguis

67 elicitur, bibiturque avide nec non aqua pastae

68 anguillae, colubri moechae, et cum spermate ceti

69 lampyridum expressus nitida putredine succus,

70 non mihi si centum linguae ; praecepta medendi

71 enumerare queam, lentoque dolore necandi.

72 Quae Phalarim scripsisse putes, dictasse Perillum.

73 Pulvis Trithemii et bufonum, salque lacertae,

74 mistaque ranarum putrefactis viscera corvis

75 ichneumon Pharius coquitur ; stomachoque ministrant

76 arida Tartareas purgando dolia crustas.

77 Nil haerens inter sacrum saxumque Bathyllus

78 horrebit. Quaerit "Afflicto obsonia praebe."

79 Ut morbum expellat, crocodili stercora linget.

80 Immissasque feras patietur inhaeret hirudo.

81 Non missura cutem, credas in corpus aquosum

82 demissa bolide hunc vermem, velut in mare rubrum,

83 velle urinari. Sic alte infixa proboscis

84 exsugit venas. Hos ergo jure beatos

85 dixeris ac Superis caros, quos absque medentum

86 tristibus inventis, et lenis et alba senectus

87 non sine cygnaeo solamine sponte resolvit.

88 Cantharides loquar aut stridentis vulnera ferri ?

89 Quaeque facit calido ventosa cucurbita tergo ?

90 In minimis referas. Nonnemo sulphure tinctus

91 ejulat, et canis thermarum mergitur undis.

92 Si jubeat medicus, taeda lucebit in illa.

93 Qua stantes ardent, qui fixo gutture fumant.

94 Scilicet haec poscunt olim cauteria sudor

95 Anglicus, et pugnans in Gallica lilia foetor.

96 Omne malum secum produxit ferrea proles,

97 et paria impulso devolvit cardine secla.

98 Ne dubites : rigido nati constantibus annis

99 aere, sui generis praebent documenta nepotes.

100 Quippe aegri ferrum chalybemque vocant, et ab illo

101 fumantem insinuant venis torpentibus undam.

102 Flebile morborum terras circumdedit agmen,

103 carcinus, aurigo, scabies, epicaumata, febres,

104 coeliaca et vomicae, nephritis et enterocelae :

105 lethargusque tenax, spasmusque, ac languida narce,

106 quantula pars ! Quid creta pedum, piceique ridentes ?

107 An non flaventis chiragrae farcimina prostant ?

9

108 Non haemorrhoides fons est, pituita, malorum.

109 A capite arcesso. Simul accubuere rotundis

110 luxus et ingluvies mensis ; haut impare ludo

111 quadrati mappa consurrexere remota

112 et nova nascentes aequarunt fercula morbi.

113 Hic miseros medicos facit exitus. Undique saevi

114 persultant hostes. Parte impugnantur ab omni,

115 cumque coquis jam bella gerunt. Certamen iniquum,

116 hinc duo vel tres stant : ingens exercitus illinc,

117 noctes atque dies fervent adipata macelli

118 proelia. Certantes miscet pincerna deunces.

119 Omnes thyrsigeri, sunt omnes archimagiri.

120 Posse diu speres sanum lautumque valere

121 carpophorum, cujus vitae pars maxima, daps est ;

122 Causaque vivendi, bibere ac vomere, et saturari ?

123 Tuccius aestivam glaciem, Rhodopeia frusta,

124 fervidus a lusu post Chia et Massica rodit,

125 sic quoque calloso brumam sentire palato

126 dissimulat. Sed membra rigens stupefacta fateri

127 cogitur, et produnt pestem intestina receptam.

128 Haut igitur miror, si ganeo Numantinus

129 crudum pavonem, quem secum in balnea portat,

130 portet et in tumulum. Pereunt, quia vivere taedet.

131 Utque puer formosus Hylas cum fonte, suaque

132 Narcissus facie ; stulti cum morte jocantur.

SATYRA IV. DE AQUAE POTU AEGRIS PRAESCRIBENDO.

M2_4 v.1 Sunt qui Neptunum Neptuninenque Lyaeo

2 anteferunt, toti Tritones atque Lycurgi.

3 Qualis Fonteius pater extitit Hydrophilorum,

4 et quidam salsis non illaudatus Ulubris.

5 In cratere meo Thetis est permixta Lyaeo.

6 Bucchanane, Stygem poteras evadere, si sic

7 omnia dixisses Scotorum trossule. Malo,

8 malo nives castas ac sobria carmina, quam quae

9 dictavit Leonora tibi, pellexque Neaera,

10 Pasquillusque tuus, qui foedos inter amores

11 ebria nocturnis commiscuit orgia sacris.

12 Ista suo semper Fonteius occinere aegro.

13 Fixum est atque ratum. Morbo quocumque labores,

14 ad fontis mittere cadum ; factusque liquentis

15 potor aquae, suges vitreae libamina mammae,

16 quam tibi praebebit virides resoluta capillos

17 Nais, et invitum bis cocta proluet unda.

18 Hem ! valeo. Recte est. Sed non bene concoquo cenas.

19 Tum nil alter ad haec, nisi rursus aquam. Trepidanti

20 sistitur Unidio simplex Acheloius humor,

21 hic renova ludos, hic Bacchanalia vive.

22 Flebiblis aspectus, medicinaque digna Batavo

23 remige, qui meruit submergi gurgite nigro.

24 Ut quid enim venter pavefactus frigore, membri

25 alterius peccata luit ? Quo jure Laconum ?

26 Si caput indomitum est, podagraeque recalcitrat aestus ;

27 in caput inque pedes flagra opportuna parentur.

28 Quidquid delirat gula, plectuntur stomachi. Nil

10

29 est ignobilius, nihil est projectius illis.

30 Sic Nomentanus Nomentanique sodalis

31 Dindymus aurificis, pictorque Vacerra queruntur.

32 Ex me si quaeras, dicam, quod sentio. Vinum

33 dilutum modice, ut semper mediocria prosunt,

34 culparit nemo. Moderator Aquarius urna

35 infringat nimium cataphracti robur Iacchi.

36 Ne conceptus, ut est fallax luctator, et intra

37 viscera terribilis, caput arietet, atque labantes

38 inclinet plantas ; aut ignibus augeat ignes.

39 Plura rogas ? Non omne merum, nisi cornua sumat,

40 censeo miscendum ventres cruciantibus undis.

41 Omnis adulterii speciem fugiamus et umbram.

42 Anseribusne parem quaerit facere Hydrochoos te ?

43 nec vero in totum crenen, sed pocula damno

44 algoris rapidi ; quoties, mandante Pecetto,

45 perpetuus purusque latex offertur. Anhelat

46 aeger, ut ante oculos surgit praeruptus aquae mons !

47 Tunc vertigo rotat, tunc circumvolvitur aer

48 Balthicus, et Finni reduces instare timentur.

49 Triste est supplicium Germano audire : carebis.

50 Si neque suspendit patrem, matremve cecidit.

51 Germanus sitiens et ferrum poscit et ignem.

52 Nessaeique furit tanquam in thorace veneni.

53 Quot gradibus distant posca horrida, et Arferia et Styx

54 visceraque ac renes lacerans aqua zelotypiae ?

55 Hydrophobus Teuto morbum hunc ex ubere suxit.

56 Ad lymphae nomen pallet, sudat, tremit, alget.

57 Est metus iste cadens in ahenea pectora firmi

58 constantisque viri. Quis jam succenserat Aulo.

59 Aut positum in tali crudelis damnet agone,

60 si inclamet Superos, fugiens medicumque, sitimque

61 et Lauretanae reus aedi devoveat se !

62 Aut ubi vitiferis favet indulgentia Divum

63 collibus, ac sicci madefiunt vota coloni.

SATYRA V. PROROGATAM HOMINUM VITAM, SUMMAM MEDICORUM GLORIAM ESSE.

M2_5 v.1 Ad vestras, medici, supplex prosternitur aras

2 humanum genus, et se delirare fatetur.

3 Vosque per indignos casus ac Fata precatur,

4 perque patrem imberbem barbatae prolis et anguis

5 insanos quocumque modo compescite fluctus.

6 Non petimus nobis in tergum jacta redire

7 secula, et elapsos reddi, quos egimus, annos.

8 Sed neque rugosas pelles, ut callida serpens,

9 exuere ad verni nitidos Hyperionis ortus.

10 Aesones, Aesonidesque velint candentibus atri

11 ex cygnis fieri, mutato vellere corvi

12 rursus et in juvenem pulsa transire senecta.

13 Quod Medea tamen poterat spondere marito,

14 ac socero praestare suo. Sed filia solis

15 hoc habeat juris sola ; atque ut opinor, habebit.

16 Oramus, Domini vitae, (tolerabile votum est)

17 ne dulces animas, et vixdum in corpora fusas,

18 ante aliquot gustus lustrorum usumque virilem,

11

19 per fas atque nefas cavea exturbare velitis.

20 Induerat primum praetextam Sosibianus,

21 Baeticus exuerat. Vel sic extinctus uterque

22 mittitur in saccum pullo coopertus amictu.

23 Ah ! quantum distant velamina prima secundis !

24 Non poteras Agrippa patri retinere gemellos ?

25 Saltem unum ? Sed te melior potuisset Ofellus,

26 ni tunc Rhenensi percussum tempora thyrso

27 Indorum domitor tardasset maximus Evan.

28 Ebrius in villa somnum proflabat inertem.

29 Ne stupor iste novus large potantis Ofelli.

30 Dicere cum Flacco poterat : "Sicut meus est mos".

31 Arripiebat enim, quemcumque occasio calvo

32 praebuerat crinita scyphum. Nec pauca cadebant

33 illi inter calices cretatae in sede popinae,

34 ambubaiarum medium cingente corona

35 hic epulabatur, cantabat. Sobrius autem

36 unice erat dignus quaeri ; morboque caduco

37 oppositus, multos jam tumbam et funus olentes

38 fortiter occurrens ipsis revocabat ab Umbris.

39 Haut similis tibi, Cicerri, quem stramen opertas

40 ante fores positum, fragmentaque sandapilarum

41 ob tristes casus non uno nomine damnant ;

42 plurimaque accusat stridens apud Aeacon umbra.

43 Sis licet hydropotes, evitatisque tabernis

44 calcato nunquam violaveris ora racemo ;

45 praeterea intendas nervos, adituque frequenti

46 affectuque patris languentia corpora lustres ;

47 non tamen aspirat Fortuna noverca labori.

48 Ut frustra invitis conamur plurima divis !

49 ut raro in terris donorum sparsio tectae

50 virtuti commensa datur ! Sceleratus et excors

51 saepe fugat morbos pollentius, et balatrones

52 tanto splendidius populi celebrantur in ore.

53 Vir bonus ac prudens inglorius exigit aevum.

54 Et propter fastos cumulatis mortibus atros

55 explaudenda crepat fugienti fabula vulgo.

SATYRA VI.HERBIS, NON VERBIS PELLI MORBOS. SOBRIETATE ATQUE EUTRAPELIA MEDICOS COMMENDABILES REDDI.

M2_6 v.1 Est aliquid, quod non damno, sed inutile solum

2 credo praesidium. Glyptus sermone Pelasgo

3 utitur, assiduus recitator, et omnia verbis

4 oblinit Hippocratis, saepe et resonantis Homeri.

5 His fretus circum pulvinar debilis Acci

6 ambulat, et tumidas buccis elatrat Athenas.

7 Atqui non ructus peregrinae aut murmura linguae

8 sorbere, aut Smyrnae quas fudit caeculus offas ;

9 sed fieri sanus pacta mercede volebat.

10 Ille male affectus nil tintinnabula curat

11 Dorica, et inflatos Argivis vocibus utres,

12 tange rumens ulcus, letalemque exprime tabum ;

13 et mihi major eris Senensi Savonarola.

14 Nonne vides sudare Lares, lacrimare Penates ?

15 Et gnati et genitrix, et caelebs filia plorant.

16 Tu Graiam insipiens occentas Iphigeniam,

17 aut aliqua ex cerebro jacularis rheumata Coo.

12

18 Redde suum potius patriae, bone Graecule, civem ;

19 redde patrem natis, thalamo uxorique maritum.

20 Istud enim conjux, istud Respublica poscit.

21 Quo tua garrulitas ? Ciceroni verba relinque,

22 altaque facunda manantia Rostra saliva.

23 In plano te stare velim, ac pugnare minaces

24 in morbos. Tuus, o Glypte, est Catilina catarrhus,

25 fallax et tectus nebulo. Caput ille Latinum

26 obsidet ac fauces. Tuus est Antonius hostis

27 infestans frictu renes et calculus urens :

28 atro damnandus, quamvis sit candidus ipse.

29 Si sapis ac sentis ; tua, Marce, est Fulvia febris,

30 Fulvia pleuritis ; non linguam sed latus omne et

31 corpus acu pungens. Hic te non ore, sed arte

32 Magnum oratorem, Ciceronis simia magni

33 Glypte proba. Pelle urbe, foro, totoque Senatu

34 corporis infandas, nocitura catharmata, pestes.

35 Occulta pejus quid seditione Catarrhi ?

36 Proditor hic quot jam Summano tradidit arces ?

37 Ergo intestino ne sis clementior hosti.

38 Merge, vel exsicca. Chirurgi stringe securim.

39 Lictoresque tui procedant pharmacopolae.

40 Hecticus insignem medicum, non rhetora quaerit.

41 Illum ego laudabo, qui me in squalore jacentem

42 eriget, obstipus licet ac taciturnus, et alter

43 Sigalion ; seu qui freno compescuit ora,

44 in bove formidans animam mordere parentis.

45 Krembsius occurrens aliquis mihi vellicat aurem.

46 Perquam rarus erat sermo, neque lacteus illi,

47 quin potius grate morosus, et intervalla

48 distinguens languente joco : sic, ut tamen idem

49 odisset siccum. Promptus, quotiesque vocasses

50 aeger in auxilium ; veniebat non sine rugis

51 mollibus, interdumque renidens, ut pluvius Sol.

52 Pulsu explorato, pauca interfatus obibat

53 huc illuc conclave ; ac, post quam, quid faciendum,

54 et tussim et barbam fluitantem consuluisset,

55 poscebat philyram, calamos, atrumque liquorem ;

56 fundebatque chaos. Solito mox laetior, imis

57 extractum fibris morbum, quicumque latebat,

58 trans caligantem projecit in aequora Thulen.

59 Ergo uter est praestabilior ? Gaurus minus aptis

60 moribus ac mutus, sed felix ? An male notus

61 funeribus solis, at multi Chaerilus oris.

62 Volvit enim eloquium rapido torrentius Oeno.

63 Idem mergit humo sepelitque frequentius Oeno.

64 In jus nuper eum statuebat Sulla vocare.

65 Balneolo inclusus, tum ferro sectus et ustus

66 jam liquefactam animam pene exsudabat in undas.

67 Jussus ad haec, quamvis offerret dona, sitire

68 mensibus aestivis, quantum non dipsade laesus.

69 Atque hoc inter aquas. Miseranda prooemia mortis :

70 vix Agamemnonio generi, vix nota Mycenis.

71 Auditus dixisse fuit Mesalla facetus.

72 Quam sequor ac teneo, non secta licentior ulla est

73 utiliorque mea. Nam quo discrimine scindunt

74 se patiens et agens, medicus se scindit et aeger.

75 Conventum pridem ex aequo est : patiatur ut alter.

13

76 Alter agat. Quaenam ergo tibi dicenda videtur

77 conditio tolerabilior, vel iniquior harum ?

78 Crede mihi experto, Fanni : tu quomodocumque

79 si quem interficeres ; mucronem stringeret ultor,

80 et caderes. Nobis licet hoc impune sub umbra.

81 Insuper et merces, nonnumquam et praemia dantur.

82 Punit, ais, delicta satis rumorque pudorque,

83 eque cadaveribus putridis infamia nascens.

84 Mi Fanni, nullum metuas a funere probrum.

85 Ede, quis ille diem mihi, cujus nomine dicet ?

86 Ad quem praetorem, quove a lictore citabor ?

87 Res mea confecta est. Morbo, non arte peritur,

88 ars non peccavit : sed Adamus et Eva, neposque

89 posthumus, et quotquot nuper tumulavimus una.

90 Quid medicum vexas insontem vane Sophista ?

91 Debita Naturae damnati solvimus omnes

92 solvemusque. Cinis sumus, in cineremque redimus.

93 Glebaque rubra manet primi mensura parentis.

94 His me consolor, quoties spes ultima fallit,

95 et Parcae abludunt. Erravi saepe necando ;

96 dicere seu mavis, errando saepe necavi.

97 Errores tamen alta meos tegit ac tumulat scrobs.

98 Nullum propterea tutus formido tribunum.

99 Omnia qui cernit, nostras sol prodere noxas

100 et monstrare nequit. Nam terrae abscondimus alvo.

101 Euge pater patriae ! Dii te ! Sed tela repono.

102 Vivat Cocceius. Nam qua peccavit, eadem

103 libertate reum se judice teste fatetur.

104 Talis ab occisis proprioque absolvitur hoste.

105 Vivat et Aufidius, Longarenique. Propinquus

106 Corbulo. Tres istos adversis imputo Fatis :

107 quidquid agunt, infelices. Laudaverat olim

108 discendi cupidos Carmona ; nec impedit aetas

109 quominus insertae jubar indolis emicet, atque

110 per Larissaeum currat prudentia campum.

111 Successu sed enim studium fraudatur amicum.

112 Vibidius Dresdanus erat mirabile plasma,

113 sic pactus secum ; quoties eluserit arcu

114 conatus Mors vafra meos, et dempserit aegro

115 fatalem capiti tondens Proserpina crinem,

116 uno me quoque convolsum privabo pilo ; qui

117 exhibeat numerum morientum testis et index.

118 Intra non multas, tanquam unctus dropace, totum

119 sensit Olympiadas se nudo vertice calvum.

120 Idque inter cyathos subridens prodidit ultro.

121 Digna haec calvities et dignus candor amari

122 prae fuco. Cornute, tuo cervice tenus quem

123 caesaries nimbosa tegit. Sed densius ambit

124 Theta nigrum, et longus tumulorum insignit elenchus,

125 te medicante. Pluit larvis, et grandinat albis

126 ossibus : intrarunt fossam cum moenibus urbes.

127 Atqui nemo magis sua niceteria jactat.

SATYRA VII. AURI CONTEMPTU, FAMILIARI AD PAUPERES AEQUE AC DIVITES...

M2_7 v.1 Quid censes Virro ? Laudemne meretur Iollas

14

2 Cimber, erysipelas suetus depellere gypso ?

3 Laudetur potius Centronius Acronianus.

4 Non crebro, non iste diu, nec avarius aegros

5 torserat. Auditum mox amandaverat illuc,

6 quo saturi mittuntur, ubi cava sella Patrocli.

7 Si juvisset eum sic. Nubibus exoneratis,

8 censuit indemnem nil porro. Salva fuit res.

9 Sin minus, excusans, quod nostrum est fecimus ; i nunc

10 i sane jam nunc. Aliam quercum excute, dixit.

11 Donandam neque enim glandem fert nostra, nisi unam.

12 Hic saltem ingenuus ; nec fallere quaerit, ut aera

13 emungat. Notum est, lento cur Albius aegram

14 visat ad Hispullam passu, propiorque coacto.

15 Ut pretium augescat venienti. Linquere servos

16 uxoremque domi atque incepta negotia, sumptus

17 reddit majores. Duplicatque salaria longum

18 in tenebris iter, aut nimio fervore diei ?

19 En, vix venit ; et auruncum bis terve remulcens

20 involitante manu, partes detorquet in omnes.

21 Continuo circum cistas vaga lumina ferre,

22 clavibus aspectis, lucrique capessere flatum.

23 Ac nisi flava Tagi stillet praesentis arena,

24 clepsydra nulla placet : fugientes imputat horas,

25 consumique mora queritur sibi tempus inane.

26 Hispulla ! hoc audis, et nondum panditur arca ?

27 O miseram ! tua, si nescis, carissima pleno

28 in vidulo est anima et turgentis folle crumenae.

29 Accipe consilium, atque ipsam te crede Thaliam

30 Cumanam ex centum portis audire loquentem.

31 Vel da, vel migra, quoniam lytrum Albius urget,

32 raraque non visis vendit praesagia nummis.

33 Unde haec deducat, quaeris ? Babylonia dictat

34 Uranie. Solet is retrorsum in Fata, diemque

35 Natalem infantis, stellasque inquirere primas,

36 quae cinxere caput vix hanc in lucis amicae

37 usuram ex utero, Junone favente, profusum.

38 Omnia circumaget rapido tibi sidera motu.

39 Virgo Diana, Venus meretrix, Gradivus et Arcas,

40 fur milesque ferunt momenta ; suoque gravare

41 dicuntur partus aspectu, aut reddere laetos.

42 Scis jam, quo tendam. Nisi mox ostenderis aurum,

43 plumbeus invadet faciem color, ictaque leti

44 frigore pallebis. Lessum ac suprema minatur.

45 Nam tibi nascenti Saturnus tussiit algens.

46 Si tamen illustri parasitum lance bearis,

47 te Jovis ac Phoebi radios, genialiaque astra,

48 clementemque scias habiturum protinus ortum.

49 Numne aliter miles, cui sunt venalia vita,

50 fama, pudor, capulus ; mercedem sanguinis ambit ?

51 Caelius, aspirat si quando faventior aura,

52 Ostia delatus ventis ad divitis aegri,

53 laxat avaritiae plenissima vela per Hermum.

54 Quos fecit sanos, ita mox deglubit ; ut optent

55 in veteres morbos, intacta pelle, redire.

56 Seius ab Hungaricis habitum se mitius inquit

57 febribus, Hungarico quam captatore. Papaver

58 et lac in somnum tanti commixta steterunt.

59 Quod referam, risumne magis mereatur, an iram,

15

60 an fletum ? Certe madido res digna cachinno est.

61 Urinam Trebius gratis non inspicit ullam.

62 Hinc bonus, inquit, odor lucri quoque provenit. Eis,

63 Magne nepos renova desuetum Vespasiani

64 fenus, vesicis sub vectigalia missis.

65 Hic tamen accedit. Bassum piget ire sub antrum

66 pauperis, et tuguri congestum stramine tectum,

67 curreret ad Pario subnixa palatia saxo,

68 auratasque fores. Cedo, si tenuis tibi res sit,

69 num venit Archigenes primo clamore vocatus ?

70 Non tanti ducit pertusam visere laenam,

71 ni prius ostenso cunctantem munere palpes.

72 Si non et ceram suffixerit auribus, ut ne

73 exposcentis opem clamores audiat Iri.

74 Vitabit casulas humiles limenque salignum,

75 intra quod residens Mopsus porrigine foetet

76 porcorum, atque sua. Tamen a putoribus illud

77 prae thuris lachrima monstrata pecunia purget.

78 Haec crocus, haec thus est ; haec omnia cinnama vincit.

79 Nasum habet in loculis : suffitum sentit ab auro.

80 Cur adeat Proculum ? Proculus pauperrimus ipso

81 igne caret. Cui lata pedum domus est spatium sex,

82 nulla ales, nisi verna, sedens in parte camini

83 ducentis vitium serpente ciconia pasta ;

84 quae medicum rostro supra crepitante salutet,

85 venturum ad Graecas, cuculo numerante, Calendas.

86 Majores sperat cenas ab edentibus aptum,

87 quam pultes : ubi nigra Ceres et mucida caepis

88 additur ac vetuli vervecis dimidium crus

89 ponitur in mensa, cujus pes tertius impar.

90 Scimus et hoc. Decianus erat macer ac tenuis re

91 et facie. Haec, veri vix unica syllaba vultus,

92 res, fortasse duae. Sed cetera civis honestus.

93 Carpsit eum Capitolinus formidine mortis,

94 speque fovens vana, magno delusit hiatu.

95 O pollinctores ! empta est injuria leti

96 vendita fraus pretio. Quid diceret umbrarum pars

97 maxima, si ex tumulis ad nos remeare liceret ?

98 Nil adeo tutum est. Ex facto collige, quidnam

99 cogitet Euphorbus. Dic, qua ratione Thrasyllum

100 juverit ; heredum officium qui praecoce luctu

101 occupat - accipiter moriturum praevenit uncis

102 unguibus ; et partem sese transcribit in assis.

103 Cautus, ne pereat merces, pereunte Thrasyllo.

104 Desperare jubet, qui sic timet ; et convasat,

105 dum simulat. Fertur fecisse hoc simia Romae,

106 ante oculos languentis heri. Sed simia ! Romae !

107 Carior eventu ! Phoebi dignissima gryphi

108 substitui ! Solo risu sanare perita !

109 Sit tanti, proceres, rubrum rapuisse galerum.

110 Ut varia est hominum sollertia ! Tollite mappas,

111 o pueri, venit Hermogenes, clamabat Aviti

112 conjux, ex oculis telas auferte nitentes.

113 Lini raptor adest. Jam gyrat milvius arcum ;

114 cassellae, ut memorant, non nemo hoc moris habebat.

115 Febribus inspectis, strophia ac sudaria mundae

116 sindonis, ut temere jacuere, abscondere sacco,

117 si furtum servus puer, aut ancilla notasset ;

16

118 festive eludens, faustum praesentio, dixit,

119 omen, et anticipo sostrum. Candentia malles

120 carbasa, cessuri gratissima pignora morbi,

121 me permissuro, mutari in funebre velum ?

122 Quo tua, ni mortem sistam, Thelesina tegatur.

123 Vivat, et hoc panno redimat venale cadaver.

124 Dic Styche, dic Syre : quid jam possis hiscere contra ?

125 Saepe jocus felix pretiosa piacula purgat.

126 Acribus ingeniis nunquam defit vafer astus.

127 Dant semper flammas, quales lita sulphure taeda ;

128 ex silice attrito cum fomes concipit ignem.

129 In promptu ratio est. Deprensum haerere, vel angi,

130 turpe foret, nempe in fulva non solus Agylleus

131 consilium praesens reperit gladiator arena.

132 Hoc habet et medicus, qualis fuit Heliodorus

133 ac Novius. Quamquam hic cellas intrare capaces

134 maluit, et clausi dissolvere vincla Lyaei.

135 Doliolis nemo purgandis aptior, ac si

136 tabe laborarent, humana ut corpora ; et astro

137 desuper in faeces Lunae seu Martis agente,

138 plena supervacuis relevanda humoribus essent.

139 Mirum ! quam saepe atque avide, ceu non bene habentis

140 in trulla dulcem venam tentarit Iacchi.

141 Sed melius semper medico hoc abeunte valebat.

SATYRA VIII. ILLUSTRIORUM MEDICORUM CATALOGUS I...

M2_8 v.1 Curandum est medicis, ut fama et nomine praestent.

2 Pondus in his. Utrimque juvat cognoscere, quod sit

3 judicium vulgi ; quas spes praeceperit aeger.

4 Hinc pendet quandoque salus. Rem sic cape. Venam

5 si Picentini contrectat Acilius ; horret

6 languidior factus, pestemque instare tremiscit ;

7 tanquam improviso perstrictus ab angue viator,

8 visat eum, venamque premat Dexippus eamdem ;

9 continuo melius te credet habere, levatus

10 in cubitum. Numne ergo manus divina, vigorque

11 tangenti caelestis inest, ignotaque virtus ?

12 Nequicquam. Diversa tamen phantasmata menti

13 inducunt variis affectibus et timor, et spes.

14 Non etenim quamvis, sed tectam pelle caprina

15 forte occurrentis palmam tetigisse Luperci,

16 omen erat faustum Latio praegnantibus olim.

17 Vis censum ac titulos Arnaldi Villanovani ?

18 Sane age, et egregia praesta virtute virum te.

19 Esto prius factis Arnaldus Villanovanus.

20 Illum Pontifices, illum de cardine rerum

21 consulti Patres, quos duplex purpura vestit,

22 nomine Romani commendavere Senatus.

23 Tybris adhuc hodie, quoties memorabile nomen

24 influit : exsiliens, glaucoque indutus amictu,

25 laetitiae testes flavas attollit arenas.

26 Et Vaticanum montem quae personat Echo,

27 respondet. Villasque Novas exspectat et ambit.

28 Jamne vides igitur, quibus ad Capitolia famae

29 passibus, et culmen summi properetur honoris ?

17

30 His ascenderunt Durantes Scacchus, in ipso

31 nomine divini referens certamina ludi,

32 his Santorellus, Solenander, Ceckius, Occo,

33 Mouffetusque sagax et Trincavellius oras

34 per Venetas celeber, qua tunditur Adria ponti

35 fluctibus alternis ; et inhorrescentia, phocae,

36 signiferum Marci metuunt armenta Leonem.

37 Quid te Vallesi memorem, Prosperque Calane ?

38 Felix Sacchetus, felix Rotarius, et qui

39 in diversa licet sparsum contagia vulgi

40 letiferum virus potuit, Saporta, domare.

41 An non crescentis truncando germina taxi,

42 feralem fructum prohibens succedere tectis,

43 laude genus lauroque suum Laurentius auxit ?

44 Quis non Butinum, Norescotumque sepultos,

45 et Pancam genialem, et nil Pollucis egentem

46 Castora, Mundinumque senem, Mariumque Grapaldum

47 effodiat, velut Antigonum, nisi Fata repugnent ?

48 Sed neque Rulandum, neque te, Galeote, medentem

49 transierim, titulos magni sortite Gradivi.

50 Vita prius foedus cum nigris sanciet Umbris

51 quam rapiant nobis oblivia pigra Cratonem,

52 quamque vetustatis nubes involvat Amatum.

53 Sennertus tamen in primis, qua Matrona ripas

54 pulsat, et in praeceps Rhodanus devolvitur amnis ;

55 ubere Celtarum fax flagrantissima campo

56 eminet ; ac latam numeroso ex agmine palmam

57 Hispanusque Gomez fert, Lusiadesque Rosales.

58 Quo vero eloquio satis Aldrovandus Ulysses

59 cantandus veniat ? Quem docta Bononia civem

60 vindicat ; at plures tanto pro pignore certant.

61 Te terrae, te monstra maris, volucresque sonabunt

62 armigerae, septemque ferent ad sidera cygni.

63 Unica sub Massa fuit Augenioque querela,

64 a vespillonum rabido clamore profecta,

65 nempe querebantur miseri, sibi funera deesse :

66 a quibus impositum possent auferre trientem.

67 Ergo ire in lacrimas, lamentisque astra ferire,

68 o infesta fames, nulloque labore levanda !

69 Non quimus luctus alieno pellere luctu :

70 et quia nemo perit Foresto obstante, perimus.

71 Dii Jonstone mali, dii te, Pernumia, furvi

72 abripiant cum Septalio Phlegethonta sub imum.

73 Nullum Fabricius, nullum Vassaeus humandum

74 submittunt. Omnes sanat Cornarius aegros.

75 Ut vestris pedibus tellus subducta dehiscat !

76 Hi fremitus, sed nemo vetet. Plorare sinamus.

77 Crudelis pietas, his flecti aut cedere votis.

78 Nulla triumphalis vox campo, undisque celeusma,

79 nullus (io) paean hoc sanctior est ululatu.

80 Vivite carminibus medicorum gloria nostris,

81 immortale genus, aeternis vivite fastis.

82 Sub quibus umbrarum lictores semper acerbum

83 esuriant. Illis immites pergite solis

84 esse, precor. Gemitus quae callet ducere fictos

85 praefica, cogatur vero vexata dolore,

86 arenti vacuos versare in cespite dentes.

87 Quis referat dignas grates heroibus istis ?

18

88 Terrestres dii sunt, tantum non thure colendi.

89 Nullus honor medicum felicem, artisque peritum,

90 nulli thesauri dignis splendoribus aequant.

91 Sunt hodieque viri pollentes rebus et usu

92 non pauci, quorum producere nomina possem

93 inclyta ; qui maciem nostram sibi restituerunt ;

94 coccineam sicco vomuit cum gutture lanam,

95 et jam deficerent pelves, queis puris aquosi

96 influeret torrens ; postquam se massa resolvit

97 sontica, tot menses nimio constricta calore.

98 Ede, quid a factis istorum et imagine viva

99 Mamercum duxisse putas : primoribus herbas

100 vix suxit labris, et vult Mathiolus haberi !

101 Lentius, o cucumis reptans per tesqua, rogamus,

102 festinare velis, dum maturaverit aestas.

103 Est pretium conforme morae. Durabile longo

104 perficitur spacio. Tu jam Mathiolus haberi ;

105 huic studio lustrum qui vir insumpseris unum !

106 Ille senex omnes omnino triverat annos.

107 Insuda primum ; lunas solesque fatiga.

108 Carpere vis solidos fructus vix semine jacto.

109 Semper cum tenera quaedam lanugine crescunt.

110 At quotus a studiis pallet dulcedine famae

111 incensus, nomenque petens transmittere in aevum ;

112 ut dignus veniat signis referentibus ora

113 sublimis statuae, fusae ex candenti orichalco ;

114 ut pulchrum digitum mereatur, et audiat : hic est

115 ille per Europam notus terraque marique

116 munere Caesarei radians Fernelius auri,

117 morborum domitor. Similes si mille viros dii

118 e caelo mittant ; quovis in corpore regni

119 vicenos magnis imponant urbibus unum !

120 Porthmea Avernalem, cito deficientibus Umbris,

121 ad restim redigant, navi contoque relictis

122 in ripa. Namque unde seni vel nummulus unus,

123 ut sedeat digna pro majestate deorum

124 succinctus musco ; nonne haec quoque vestis emenda est,

125 an gratis aliquod contexit gausape Clotho ?

126 Sed tu, qui legis haec, felix natura, requiris,

127 an favor extulerit. Nimirum cura, laborque

128 summa Quirinalis scandunt fastigia Phoebi,

129 supra quae emicuit Fernelius : osor inertis

130 desidiae ac luxus, mediam consumere noctem

131 excubiis solitus cum Pergameo Phoenice,

132 ac celso, et doctis vigil impallescere chartis,

133 ipse quoque ingenio sacras excudere flammas,

134 exemplo magni Demosthenis, adque lucernam

135 eniti fetus, unctosque offerre Minervae.

136 Hinc redolent oleum confecti ad lampada libri.

137 Mane, salutantum plenos admittere coetus.

138 Stipatis foribus, velut unda supervenit undam,

139 atria fervebant, tanquam si principis essent.

140 Quid refert ? Populi sis voce an sanguine princeps,

141 comis et indulgens miseris, minimumque superbus,

142 alloquii facilis ; sic pronus semper adiri,

143 ut Deus in templo. Formose dives, et ipsas

144 inter opes contemptor opum, contemptor honorum,

145 tantus erat curis vacuus solennibus Aulae,

19

146 non aspernari carbonem et forcipis usum,

147 sed nexus elementorum dissolvere flammis,

148 Naturaeque penum, liquidosque intrare planetas.

149 Vilior haut ideo. Quin a squalore decorus

150 neglectuque suiquumque a fornace recessit,

151 saepe haerebat adhuc mento fuligo camini.

SATYRA IX. PRUDENTES MEDICOS; SIC OPES ET GENIUM CURARE...

M2_9 v.1 Audistis quo Fata modo popularia Dento

2 et Titus accersant ? Hi tanquam Mercuriali

3 immensa umbrarum cogunt examina virga,

4 dum male conditis ventrem siphonibus implent.

5 Interea virgae huic famosae remque, Laremque

6 divitiasque, hortosque, excultaque praedia debent.

7 Quale aliquid, si vera fides, Florentia monstrat,

8 Fortunatus ubi Pomponius ardua tecti

9 culmina, marmoreas Autumni fructibus aedes,

10 (illecebris peponum) se se debere fatetur,

11 supra vestibulum portae testante tabella.

12 Dat Galenus opes. Scio, mi Theophraste, proboque.

13 Nam quae vita hominis non sit redimenda talento !

14 Idcirco justis opibus quoque gratulor. Atqui

15 pauper heri Codrus, subito nunc obvius exis

16 Croesus in occursum. Domus intus tota renidet.

17 Aureus est abacus, multi crateres aheni,

18 plurimus in statuis Polycletus, cumque Myrone

19 Praxiteles, et qui sponsam sibi fecit amator

20 ex ebore, ut Veneri post tot monumenta furoris.

21 Taurum et Pasiphaen, Pyrrhaeque animata calore

22 saxa, nec hoc monstrum deesset ; sine semine proles

23 incesti manibus conjux fabricata mariti.

24 In circum redeo ; dicat Cluvienus avaros

25 infames. Negat Hermogenes. Infamia nulla est,

26 unde habeas, curare, petat, trahat, ambiat, optet,

27 qui vult esse aliquis, subselliaque infima plebis

28 deserere. Hoc agitur, ne faex maneamus opaca.

29 Deinde ubi noster honos ? Quarta trieteride quantas

30 fecimus expensas ? Quanto stant nostra labore ?

31 Quot non Ausoniae donavi tempora Lunae,

32 clara per Europen lustrans Asiamque Lycaea ?

33 Dii pretio, sudore, mora sua munera vendunt,

34 aequum est. Aegroti tantumdem ut pulmo refundat,

35 et vomat in bulgam, quantum Chaerestratus hausit,

36 Tusca prius pedibus converrens oppida nudis.

37 Dives erit, decimum qui sic transegerit annum.

38 Cum semel expulsa est inamabilis hospes egestas,

39 intravitque domum Plutus, sententia prima

40 decretumque ratum totaque immobile vita est ;

41 nullam porro diem donare vel amplius horam

42 Hippocrati infelix jacet, aeternumque jacebit

43 rodendus tineis. Musaeum vise Numici

44 omnia pulveribus sunt obsita, cumque libellis

45 exiguis pariter majora volumina sordent,

46 clausa negant aperiri, et claudi rursus, aperta

47 per forulos opici saliunt ac scrinia mures.

20

48 Intra Nymphaeum si jam placet, aut hypocaustum

49 laetitiae Bacchoque sacrum, contraria cernes.

50 Cuncta nitent, ibi dispositum numerare licebit

51 vasorum omne genus : bascaudas, cymbia, mergos,

52 ampullas, et quae pretio certantia vincunt

53 Heliadum fulvas carchesia myrrhea crustas,

54 qualiaque Adriacis pellucida fingit arenis

55 tibicen opifex, miris distincta figuris.

56 Pocula sunt capri, pardus, lyra, vultur et Argo.

57 Non tot ab humenti dependent phasmata caelo,

58 cum rarescentes demittunt vellera nubes.

59 Stant serie pulchra longum referentia versum,

60 grandia cum parvis angustique altera colli,

61 ordine quaeque suo, veluti symphonia discors.

62 Forsitan et Beli patera, et scyphus Herculis adsint.

63 Res memoranda novis, Bibulo sed consule, fastis,

64 Frontonis madidi crystallina Bibliotheca.

65 Omnia respondent, casu, studione vel arte ?

66 Nam Liber liber est, praeloque expressus uterque :

67 amborum facundia par, nec gratia dispar.

68 Ambo fluunt, funduntque ad mustum dulcia verba.

69 Sedulus auctorum sensa exhaurire profunda,

70 ingenium exacuet, fiet toto ore disertus,

71 adque tuum stomachum quidvis, Epicure, loquetur.

72 Dicat Aristogenes :" Utinam exemplaria prostent".

73 Prostant ; inque manus sumuntur tanta legentum.

74 Quanti non fuerant duo Caesaris Anticatones.

75 Hinc exantlato capita ardent icta labore.

76 Intolerabilius, quam si vel amystide ducta

77 octo metretas Avicennae ex fonte bibissent.

78 Affixi tamen et foliis saliaribus haerent

79 volvendis, minio pictis ac pumice rasis.

80 Antiquum studium pellendis utile curis.

81 Ingenium quo non stimulat violentius ullum.

82 Nec fortasse tuae chartae, Galene lacessant.

83 Ridiculae glandes, et corda dolosa Nolaeque

84 consertae, jactu pugnam miscentur in unam.

85 Seria res, atque haut paullo majore tumultu

86 urgetur, quam cum sananda est pauperis Anci

87 Phyllis, et extremo Fescennia condita pago.

88 Ut versant oculos ! Ut frontem in nubila ducunt !

89 Ut crebros inter variant poppysmata nictus !

90 Dum Regem sibi quisque rapit, gaudere pavores,

91 et vibrare fluens circum praecordia sanguis.

92 Jam sperat, jam vota cadunt ; jam jam tenet hircum.

93 Sed metuendus aper, nunquam tibi praeda futurus

94 Alcide, cunctos subigit ; spoliisque potitus

95 fulmineos positam dentes demittit in arcam.

96 Alea cum praeceps jacitur, Venus improba vincit.

97 Chartarum lusum potior Dodona coronat.

98 Felix hoc signum : lucro est et amica luto sus.

99 Ut merito in laetam veteres optasse ferantur

100 sortem candiduli divina tomacula porci.

101 Victor amaracinos quotquot sus invenit aufert ;

102 semper agunt praedas signati nomine verris.

103 Qui Siculas egit, Verrini ; quem gravis auctor

104 perculit Arpinas, non est truculentior isto.

105 Reginam Cypri frustra implorabis, Adoni.

21

106 Prosternit reges etiam ac secat agmina rostro.

107 Surgite, vicinum torquet catalepsis Iopam ;

108 Nicomachum arthritis, Diodorum profluvium alvi.

109 Varronem rabies. Velox epilepticus. Angit

110 Cinnam hypochondriacum, praesuffocatque vaporum

111 ex imo turbata palus. Carbunculus urit

112 Cocceium. Varices tibi sunt, sextile molesti :

113 asthma tibi, Clemens. Est maeror eroticus Auctum,

114 fratrem ignota lues. Fessis succurrite rebus

115 Paeonidae. Jacet ante fores tristissima conjux,

116 et supplex implorat opem. Testatur amorem

117 lacrima decurrens, non verius ingemuit, quae

118 Pyrame, clamavit, quis te mihi casus ademit ?

119 Pyrame, responde, tua te carissima Thisbe

120 nominat. Exaudi, vultusque attolle jacentes.

121 Surgite, et ex veris medicamina promite libris.

122 Factum nempe puta. Dionysia symposiastae

123 continuant, perguntque ruentem extundere noctem

124 donec de caelo prospectans Luna, bicornes

125 infuso tingat radios ac spicula vino.

SATYRA X. CONTRA AEGROS NON NISI PRETIOSA PHARMACA ADMITTENTES.

M2_10 v.1 Dicas : num sapiunt aegri semper ? Minime hercle.

2 Tongilius vulgi nolebat more perire

3 ignorabilis, obscurus, sed cum strepitu, cum

4 lamentis, sicut navem Oeni fluctibus haustam

5 prosequimur stantes in ponte, vel aggere ripae.

6 Aut te Londini truncatum Carole, Regem

7 pars aliqua Anglorum, major pars extera flevit,

8 Tarquinii veluti succissum falce papaver.

9 Pro facinus ! Torquata cadunt jam colla securi.

10 Nam quis contineat suspiria vel lacrimas, quis

11 tristia non flectat rigidus quoque lumina, quando

12 de collo vertex, de vertice lapsa corona

13 spargitur, ac triplici terram diademate pulsans

14 accusat crudele solum, fatale Stuartis ?

15 Si ferrum excipias, non inferiore laborat

16 pompa Tongilius moriens sua funera duci.

17 Delicias hominis ! Regali occumbere luxu !

18 Morbo aliquid simile incubuit cervicibus ejus.

19 Continuo, ne quid tantae decederet umbrae,

20 concilium cogi medicorum jusserat, ut se

21 irent adjutum, per sacra Deosque precatus.

22 Conveniunt Craterus Ruffilli mitis alumnus,

23 Messallaeque comes Munatius ; alter Iberus,

24 alter Celta : (quis ignem et aquam sociaverat error ? )

25 Proximus his Atacinus Aper quem deinde secuti

26 Stella Mathematicus, Buccoque petitus aruspex.

27 Tum celeber Capito, junctusque Telesphorus aulo

28 nec non Protagoras, et aqualiculus Maculoni,

29 Pentagathusque senex, et Flori clara juventus.

30 Hos super Helvidius Bari gener, ac socer ipse.

31 Ultimus accessit librans vestigia passu

32 Praepinguis Cossus, trabeati abdominis umbo.

33 Quae non ista phalanx queat expugnare sepulcra,

22

34 destruere et cryptas, quos non avertere morbos ?

35 Hac acie, his animis ac viribus omnia flecti, aut

36 frangi posse putes adversae spicula mortis

37 immanem pharetram licet integra silva gravares.

38 Postquam impleverunt sellas, oculique parumper

39 subducti, atque aures arrectae, et barba repexa est ;

40 primaque sederunt inhiantum murmura ; fari

41 occipit ante alios, et sic Munatius infit.

42 Harpe Tongilius morboque laborat acuto.

43 Exundans igitur flavi vesicula fellis

44 placanda est, intraque suam cohibenda lacunam,

45 viscera ne fumus candentia rodat amarus.

46 "Quantum nosse datur, si me non intima fallunt,

47 post illum Maculonus ait, lapidescere renes

48 et jecur, ac fundum stomachi reor exitialem

49 sentinam trahere. Hinc vomitus, fastidia, ructus."

50 Plura loquebantur plures in verba solutis

51 ubertim linguis. Utque est tunc pectoris aestus,

52 et fremor alternis quatientum vocibus aures :

53 quisque aliquid, mox quisque aliud, sicut genius dat.

54 Mirandum est unde haec veniant discrimina. Non sic

55 laeto Democrito fuerat contrarius alter

56 ceritus, longos in fletus tempora ducens,

57 humida seu Pleias, seu sidera sicca micarent.

58 Quamquam utriusque fuit simplex amentia, multis

59 ignoscenda modis. Nam cui pulmone nocebat

60 Abderita suo ? Decies commoverit, esto,

61 ad septem passus quem perdidit Heraclitus

62 assiduo plorans ? Dulces oculis licet usque

63 percolaret aquas, fierent dum lacrima salsa.

64 At medici quando secum pugnantia miscent,

65 ancipitis vitae momentum, album inter et atrum

66 vertitur, ad Superos nullo revocabile voto.

67 Unde abii, redeo. Messalla urgente quadrigam,

68 tandem huc descensum est : utendum fortibus esse

69 nil profecturam Botanen cum Chloride tota.

70 Mitis Galeni studiis tantisper omissis,

71 rectius interdum temptari et chymica. Longis

72 ergo septemplex peraratur pagina sulcis.

73 Ducti sunt apices, quales gallina facit, cum

74 scalpit humum, et posito clamosius esurit ovo.

75 Nec mora : literulas graciles nigra filia Cadmi

76 percurrens aequor, Myropolae tradidit illi,

77 qui sibi quaerit opes, dum praestat opem ; et recipe inquit

78 accipiens, carus reparandae caupo salutis ;

79 verum tanto aliis cauponibus altior extans,

80 quanto nobilior Lenaeo Phoebus habetur,

81 Lenaeus Sileno, et Silenus Satyriscis.

82 Quo tendis Clio ? Tandem vaga respice litus.

83 Dum fervent operae, dum plurima nulla parantur,

84 aeger in obscurum subito descendit Olympum.

85 Juravit conjux, nec erat non digna fide, si

86 simplicius fieri sanus voluisset atroces

87 impensas potuisse virum atque evadere mortem.

88 Ipsa nocet moles. Quanto felicius Ursum

89 restituit platerus tantum communibus herbis.

90 Hoc satius, quam tormentis distendere ventrem :

91 prorsus ut Aeoliam credas stridere procellis,

23

92 antiquum et vetus est ; multi occidere medendo

93 Caesarem. Adoratum populis caput haut decet unus

94 scilicet oppressor ; circumstat copia lectum

95 purpureum. Nulli succo nullique metallo

96 parcitur, ardentes gemmae jugulantur in haustum.

97 Quales in vino Ptolomaei filia fregit,

98 impensura proco totum Cleopatra Canopum.

99 Tam grandes animae vulgaribus haut contentae

100 tormentis, tristem jactantius ire sub Orcum.

101 Atque occumbere amant medio in terrore Cometae

102 utque rogo exsiliit clusus Jovis ales ab alto ;

103 in campo Martis quoties pyra flammea luxit,

104 Ossaque magnorum crepuerunt Romulidarum,

105 cum festo clangore alium mittuntur in Orbem.

106 Usque adeo vicini etiam sub funeris horam

107 insanire juvat moribundi relliquias et

108 faeces stultitiae vix dum exhalamus, in urnam

109 infertur mimus, dignus majore theatro.

110 Quid pro splene magis ? Nam rusticus Alphesiboeus

111 morbum, quo Caesar fuerat tentatus, eundem

112 evasit, quoniam non multis crediderat se.

113 Ergo unus Quercetanus suffecerit uni.

114 Exstingui malis frugaliter ac sine sumptu.

115 Ringatur, qui vult opulenta morte perire.

SATYRA XI. MEDICUM, TAMETSI PATRIAE FINES NON EGRESSUM...

M2_11 v.1 Ecce meus Theopompus adest. "Ex Alpibus, inquit,

2 summis advenio, peregrinis redditus oris."

3 Scimus : jam dudum Germanos hoc cacoethes

4 obsidet, ut spernant semper sua, semper ament et

5 sectentur miranda, polo subjecta remoto.

6 "Italiam ! Italiam !" non unus clamat Achates.

7 Hic medici fiunt. Operosius ergo trucidat,

8 qui Paduae caulem linxit, quam posthumus Ulmae

9 affixus Laribus patriis, ceu spongia petrae.

10 Quis tamen ire vetat ? Pulchrum est, secernere mores,

11 Pergameisque Ithacam tectis inferre sagacem,

12 vade, tuae quando tangunt fastidia glebae ;

13 vade ad Achaemenios, ad Moesos et Samothracas.

14 Euphraten Baetinque bibe, et cum Tigride Nilum.

15 Influat in Rhenum Ganges, voret Oenus Anaurum.

16 Disce salutares magnis proventibus artes.

17 Utile praestabis patriae carumque reversus

18 obsequium : quoties civem servaveris aegrum,

19 servati capitis quernam meriture coronam,

20 hoc non fit verbis piger ampullantibus, Ole.

21 Facta domant mortem. Potior manus ore loquaci.

22 Alciden medicum posco, qui pondera clavae

23 verrat in hydropem, sicut convertit in hydram ;

24 nec cesset, donec siccata inter cute lympha,

25 detumuit venter, compressaque Lerna malorum est.

26 Quod potuere aliquis Capivaccius, aut Aquapendens.

27 Proinde, cave jactes aliquem curare rogatus ;

28 trans Pyrenaeos et saxa cucurrimus olim

29 invia, braccatis noti Gallisque comatis ;

24

30 Burdegalae exorsum spatiosa Lutetia pavit.

31 Perlustratus Iber nobis, Hispania tota.

32 Hispalis allexit, nunc dicta Sivilia quamquam

33 ante alias urbes dilecta Conimbrica, mater

34 alma virum Musis operantum. Murcia deinde

35 Granataeque virens placuit nemus, et generosa

36 germina Castiliam peragrantes multa quidem, sed

37 nil mirabilius suspeximus Escuriali.

38 Inde datis pelago velis usque ad Baleares ;

39 denique nigrantes Indos lenis abstulit aura.

40 Plurima detinuere notari digna. Volare

41 et pisces possunt. Arbor facit unica silvam.

42 Unius in ramis ibi centum cercopithecos

43 et corvos albos vidi. Cessa, improbe, cessa

44 clamator. Jam diffindunt praeconia muros.

45 Jamque aegri lectica crepat. Jam rupta matella est.

46 Interea morbus sumpsit manifesta gradatim

47 incrementa, tuos dum narras histrio cursus,

48 et corvos albos, et centum Cercopithecos.

49 Plena oculi jam morte natant. Decessit, et alget.

50 Non hoc credideram, dicis post Fata, futurum.

51 O sapiens, sapiens Septeno, nobilis Ole,

52 posterior, nonoque prior ? Non ergo putabam.

53 Objectas ? Nescis. Quorum haec sint tessera verba ?

54 Ex hoc te fatuis potes annumerare mariscis,

55 accepta qui clade solent post vulnera flere.

56 Non ventura notas ? Tunc primum scilicet actum est

57 tunc fatale times, oculos cum nubila velant ;

58 et moritura manus culices venatur inanes,

59 Lethaeique vadi strepitus circumsonat aures.

60 Pisones, propere hunc medicum fugiamus, amici.

61 Nil libeat duro naulum numerare Charonti

62 ante diem furor est, talem conducere cymbam.

63 Non igitur satis est, si quem vel Gallica vexit

64 mula, vel Astur equus, vel Veronensis asellus.

65 Nil unquam audisti sparsum rumore secundo

66 de Moscho Nigro ? Quod erat ferrugine pictus,

67 et multum vituli caput exsultantis haberet ;

68 accepit vulgo mansurum in secula nomen.

69 Natus in Hercyniae media caligine silvae,

70 montanas inter pecudes, praeruptaque saxa ;

71 ex pago, vilique casa, tenuique bubulci

72 emergens victu, summos invasit honores.

73 Hic Alemannorum saltus et confraga nunquam

74 deseruit ; nunquam est Gades ingressus, ut axem

75 occidui rapidum Solis, propiusque sub imum

76 aequor anhelantum lapsus spectaret equorum,

77 non fuit Oxonii ; non gramina Tusca momordit ;

78 non bibit Eridanum, vel odori flumen Orontis.

79 Vix e Danubii ripa pervenit ad Albim,

80 et tamen ex merito jam tunc medicantis habebat

81 praecipuam laudem ; dignos et imagine vultus

82 juxta Galenum ponenda in fornice templi.

83 Quid Theopompus ad haec pertaesus Teutidos orae ?

84 Euri qui Zephyrique domos peragravit, et Austri

85 ac Boreae fines ; et duxit in aequore remos,

86 in quod ceratis cecidit miser Icarus alis.

87 Nempe suos repetens errores augur Ulysses.

25

88 Cymbala mota sonant. Aes audio Dodonaeum.

89 Et salebras video vastique pericula ponti.

90 Quaeso te, peregrine : "Loqui tua gaudia cere,

91 innantesque fretis lorica duplice cancros

92 differ ; et Herculeas toties itetare columnas.

93 En : morbo Herculeo Cajus torquetur, et uxor

94 Caia gravis morsu gangraenae. Pelle dolorem,

95 siste malum. Tua post ad monstra redire licebit.

96 Sana, non narra, quae videris. Haec mea summa est.

97 Festino ad Nattam, quo non verbosior alter.

98 Postibus a patriis lustrum forte abfuit unum ;

99 elapsoque redux, vix se, vix limen avitum

100 noverat, ac socios attritos compare lusu,

101 quo pueri pedites frenabant saepe bacillos

102 per vicum ; aut nucibus jactis fregere fenestras.

103 Is medicamentum vel de ceromate Buthi

104 confectum promens, etiam quod vilius alga est,

105 nomine secreti pretioque augere solebat ;

106 ceu foret Armenii pastoris monte refossum,

107 aut ab Idumaeo, Saracenove Damasci,

108 seu verpo Samuele datum. Mendacia sumptu

109 immenso constant. Lapis hic de Perside capra,

110 si verum excutias, lacte est concretus asellae.

111 Cornua plus cervi, plus praestent cornua vaccae.

112 Accipe et hos, magni Saxo quos aestimat Ufens,

113 carbones, Lipara allatos, et fulmen olentes,

114 quale Jovi nuper Steropes procudere jussus.

115 Miscuit arcanas vires : unde atra favilla

116 non parce bibit, et succo est imbuta salubri.

117 Illam Ufens adhibet cinefactam, et jactat ubique

118 nil aliud novit, quod aceto diluat. Hoc est,

119 propter quod Siculum delatus ad usque Pelorum,

120 et praetervectus Scyllam, infamemque Charybdin,

121 inguina caeruleis amens succincta molossis

122 horruit ; et curvis Volcanum vidit in antris ?

123 Si jecur incensum torrebat tanta cupido

124 ultima telluris penetrandi claustra triquetrae ;

125 cur non sulphureae saxis ardentibus Aetnae

126 incidit ? Empedocles alter post nobile bustum.

127 Certe non, damno multorum, homicida futurus.

SATYRA XII. VESALII ANATOMICI PRAESTANTISSIMI LAUS. CONTRA ATHEOS.

M2_12 v.1 Sit Fabius faba ventosa, et caput artis inane.

2 Plena tamen bulga est, et avito turgidula asse.

3 Ampla domus, multi tituli Salamantica parvum

4 nutriit. Ulterius raptum per castra, per urbes,

5 Compostellanis trivit Callaecia clivis.

6 Hinc trahit ingenii famam. Vix credere possis,

7 ornatis quantas promittat porticibus spes.

8 Tecta subi, et prope barbaricum mirabere luxum.

9 Ante fores ludit Siren ; et limine in ipso

10 dispositi occurrunt Centauri ; aliaeque Chimaerae

11 mille locis pendent, medioque umbone locantur.

12 Quacumque aspicias, et Mira et Bella videbis.

13 Hinc stat rhinoceros, vel cornu rhinocerotis ;

26

14 inde colorati squamato ventre dracones.

15 Unus ei similis, quem pubes Dardana quondam

16 Tibridis excelsas Epidauro traxit in arces.

17 Quid memorem conchas Tyrrheno ex aequore lectas,

18 lucentes vario picturatoque recessu ?

19 Vipera viva natat vitreo conclusa culullo,

20 et potum illaeso despumat gurgulioni.

21 Ales Mygdonius vituli pede continet ovum,

22 aut soleam ferri ; sonipes quam Martis in Haemo

23 perdidit, excussam rapido per inhospita cursu.

24 Haut indigna quidem visu. Sed si nihil ultra est,

25 perdidimus tempus. Fernelius interea me

26 Vesaliusque aliquis privam duxisset in aulam,

27 in qua spectandum per singula membra cadaver

28 distinctosque tomos, avolsa carne, dedisset :

29 ut caput et collum, costaeque et venter, et ossa,

30 articulique pedum, et varia internodia crurum

31 nexibus inter se miris aptata cohaerent.

32 Emicat in parvo divina potentia mundo.

33 Ardua cernenti metricus miracula truncus

34 exhibet, et summi Figuli commendat honorem

35 relligione tremo : sacer horror concutit artus.

36 Formidata eadem placet irritatque voluptas.

37 Quid mihi circensem jactas Romana libido ?

38 Curve cruentandas populi crudelis arenas ?

39 Stent licet Augusti Trajanorumque columnae,

40 et Sixti medias obeliscus dividat auras :

41 omnia Vesalii statuae spectacula vincunt.

42 In quibus utilitas an delectatio major ?

43 Hic contemplari generis primordia nostri

44 ac finem liceat. Quod eris, quod es, atque fuisti,

45 hinc discas. Nam non homo monstrat, homuncio quid sit

46 istae sunt latebrae, quas spes, dolor, ira, timores,

47 et cum tristitiis habitarunt gaudia. Vultus

48 hic potuit lenae placuisse. Foramina bini

49 sunt oculi ; per quae, nondum nudata, Cupido

50 intendens arcus, plumbum trajecit et aurum.

51 Haec fodit stimulis, haec vertebra torsit amantes ;

52 quis credat veteri, subducta pelle, decori ?

53 Heu ! breve ver, longaeque hiemes ! Mutatio quanta ?

54 Quae nunc forma viri ? Speculo juveniliter usus

55 nunc ipse est speculum, speciemque ostendit inanem

56 nimirum domus est animae pulcherrima, corpus.

57 Donec eam spirans impleverit incola vita ;

58 fabra manet, laetumque nitens et commoda sedes.

59 Post mortem, simul emigrat dulcissimus hospes,

60 mandra fit, egelidis umbrarum pervia flabris.

61 Procidui remanent muri, pictura recessit :

62 qualia Vandalicis a flammis rudera restant.

63 His ego quem moneo ? Tecum est mihi sermo, Cipere,

64 saepe audite Deum, Manesque negate profundos,

65 ac Superos, quasi cuncta vagis erroribus orta

66 pervadant temere, collisaque casibus, Orbem.

67 Non dubitas quin sit mens parva in corpore parvo ;

68 et dubitas an sit mens magna in corpore magno ;

69 Naturae cui tota patent sacraria, nescis

70 Naturae auctorem, miro glaucomate captus ?

71 Astra vides oculis ; illum, qui condidit astra,

27

72 mente videre nequis ? Certis, en, legibus aether

73 vertitur, et credis nullo rectore moveri ?

74 Teque, tuasque manus, atque ipsos consule sensus :

75 omnia testantur Numen justumque piumque.

76 Aedificatus homo est. Aedilem habuisse negabis ?

77 Ergo opifex operis nullus fuit hujus. Epeus

78 Trojani tamen auctor equi memoratur. Homone

79 solus fortuito compagem crevit in unam

80 affluxu, vitale Chaos ? Sed gratia formae,

81 porrectae sed frontis honor, sed candida cervix,

82 cunctaque concentum formantia membra reclamant.

83 Corporibus nudis et inermes nascimur, inquis.

84 Quid tum ? Rostra, ungues, squamae, juba, cornua, dentes,

85 quae diversa feris, homini manus unica praestat.

86 An vero infantem telis onerare decebat ?

87 Et rupta armatum vitulis concurrere fronte ?

88 Tota mole premit terram, qui maximus inter

89 quadrupedes elephas et prudentissimus audit.

90 Parte solum nostri minima contingimus ; et cum

91 aurea suspenso metimur sidera vultu ;

92 per tenues rimas mox scintillantia blandis

93 connivent oculis atque invitare videntur.

94 Quanta seges rerum ? Totam tamen unica messem

95 tot spectabilium collectam pupula claudit.

96 Janitor auditus quoties modulamina pulsant.

97 Dulces aure sonos portis admittit apertis.

98 Sed nihil ac mens est aeque mirabile, Vestae

99 detrectat soror haec aut Terrae filia dici.

100 Ex summo regale genus deducit Olympo,

101 portio caelestis, divinae particula aurae.

102 Immensi sine fine capax, impervia Leto.

103 Languida membra jacent stratis ; tamen illa vagatur.

104 In somnis, montes, saltus, mare, flumina, silvas,

105 lustra petit, tortaque volat pernicius hasta.

106 Dumque volat, venti et caeli secura quiescit.

107 Totum agitat corpus, tota est in corpore toto

108 atque suos instar Citharoedi temperat artus.

109 Hos immota movet. Praesentem agnoveris esse

110 quomodo sit, nescis. Cupies numerare, sed una est.

111 Observas unam ? Triplici se munere prodit.

112 Unde autem hoc monstrum, quaerit doctissimus Afer.

113 Imperat, et nutum sequitur manus, accelerat pes ;

114 vix ut ab imperio facti properatio distet.

115 Ipsa sibi mandat, sua nec mandata capessit.

116 Unde istud monstrum, et sceptri vis grata rebellis ?

117 Scilicet exsilium causa est certaminis hujus.

118 Dum petit exsolvi, patriosque inquirit in axes ;

119 luctantis retinent captivam vincula Carnis.

120 Hinc consanguineus dolor, et pudor, iraque. Miles

121 sola facit geminas acies sibi, sola minatur

122 exceptura minas, suaque est Pharsalia Caesar

123 Pompeiusque suus. Contorquet pila retorquens,

124 hostis amica simul. Dubitando vulnere victrix

125 vincitur ; et secum pugnat, secumque triumphat.

126 Spiritus est, in quem nil horrida juris habet mors ;

127 materiae crassa quia non educitur alvo,

128 perpetuis vicibus putres variante figuras :

129 corrumpi, vertique nequit virtute Dei stans.

28

130 Utque olim rupta Gedeonis flamma lagena

131 clarius elucens Madianica castra fugavit,

132 sic animus, fracto mortali carcere, purus

133 emicat, et supra nubes ac sidera fertur,

134 more globi, ridetque suae ludibria testae.

135 Ut posita larva, se, siparioque remoto,

136 comicus ostendit ludis popularibus Actor.

137 Et tu semifero Chironi aequande Cipere,

138 talis Paeonia tantusque magister in arte,

139 esse animam credis tantummodo sanguine mistam

140 temperiem humorum, ventorum more meantem

141 in venis, fato solvendam rursus in auras

142 communes : unde et ventis sua constet origo ?

143 Haec illum, qui consilio non futilis auctor

144 omnibus ambitur votis ? Qui cernit acutum

145 in morbis, quantum non lynx, praepesque Tonantis

146 lictor, anhelantem cervum speculatus ab aethra

147 Tiresias idem caecus, sed dispare forma,

148 Numinis ad radios et clarum noctua Solem.

149 Huic mediam clava sit fas pertundere venam.

150 Indignum certe vitaque animaque stolonem,

151 claudite Orestea vesanum compede cives.

152 Nam quae alia est, si non haec est manifesta phrenesis ?

153 Hoc etiam vere demens, quod amabilis error

154 nutriat, et sese dementem nesciat esse.

155 Quae nota stultorum propria est, ex traduce ducta

156 regis, apud montem Tmolum, quo judice Lydus

157 accepit merito longas, licet inscius, aures.

SATYRA XIII. AEGRO MORTUO, INDAGATA MORTIS UTCUNQUE CAUSA, FATIS ACQUIESCENDUM EST.

M2_13 v.1 Occubuit non perspecto Lavinia morbo.

2 Sed quibus emplastris letalis plaga tegetur ?

3 Dic aliquem saltem dictu, Cardane, colorem

4 subtilis, nisi cum serosum Elpenora mulces.

5 Nulla fere causa est non propugnarier apta ?

6 Dic igitur. Paulli conjux praecepta Mathonis

7 neglexit temere. Quid enim Matho noster omisit

8 clinicus excellens, multoque empiricus usu.

9 Trade palimpsestum. Videam commissa fideli

10 membranae, sontem pulsura piacula morbum.

11 Angelicus pulvis cum pulvere praecipitato

12 sumatur. Misce guttas ardentis aquae sex.

13 Addatur lento stillans calchantus ab igne ;

14 camphora ad haec, morusque rubens, et aquatica lotos.

15 Seminaque urticae, et malvis colophonia mista,

16 agnus item castus, vinoque Chamoedrios albo

17 incoctum germen ; tum mala Cydonia tincta,

18 pulmonesque levans tabescentes tamariscus.

19 Inice nitrati globulos salis adice mentham,

20 et cum mandragora siliquastrum, paeoniaeque

21 radicem, ac nymghaea marina, opiumque soporans,

22 hyssopumque, aloeque, et coniferam terebinthum,

23 laetitiaeque crocum per mollia fila fluentis.

24 Cumque ebuli baccis colocasia, cumque caprina

25 barba tres Veneris dilutos rore capillos.

29

26 Sic me Phoebus amet. Lecta amplectorque proboque,

27 lecta probas, Cardane ? Et ego disjuncta, sed unum

28 digesta in fascem collectaque sumere nolim.

29 Praeterea non morbus erat, quem tollere possent,

30 an vero quivis a quavis pellitur herba ?

31 Quod tentasse tuum popularem publica fama est.

32 Aegris e sacco schedulas sortemque notatam,

33 pharmacaque Andabatae manibus promiscua dantem.

34 O ludum ! quid enim Fortunae mobilis urnam

35 damnamus : caecis si Manibus ac Libitinae

36 est eadem, tantoque magis damnosa potestas ?

37 Ergo salus, medici caligis inclusa ? Putassem

38 ingenio potius Galeni scita recondi.

39 Refert : quis, quoties, quando, quibus. Abrotonum aegro

40 non audet nisi qui didicit, dare, Horatius olim

41 sancta mente monet. Si nil prudentius ultra

42 exigis, infamas causae momenta tuae ; nec

43 absolvis patrone reum. Sed cedere, turpe est,

44 desperare nefas. Matho, da centum, meliorque

45 Quintilianus ero. Didici, quod noxa docere est.

46 Quid dices ? Metuis ? Facunde plurima. Vera ?

47 Non ea tu poscas, speciem sed habentia veri.

48 Qualia causidici Spirae, Ligurinus et Alcon.

49 Incipe, cenavit Lavinia largius aequo.

50 Inde nociva lues, ac vis oppressa caloris.

51 Comperta est mulier vasta et plethorica, crudis

52 fructibus, ac nimiae stomachum laxasse saginae.

53 Atque hoc damnatis et solstitialibus horis,

54 cum se vexarent contraria moribus astra.

55 Cum furaretur Marti Cyllenius ensem,

56 Marsque Dionaeos aversaretur amores.

57 Perge : disertus homo es. Patulis ac faucibus unctis

58 nullus obex. Tumidi spirant oracula folles.

59 A secta vena corpus projecit obesum

60 in latus, et stupidi corrupit frigore somni.

61 Vicisti Matho : victoremque extendere palmas

62 Ausonii videre ; tua est Lavinia conjux.

63 Tam tibi debetur, quam Dardanio Aeneae.

64 Adde : quod et subiti manifesto turbine venti

65 janua contremuit quassi patefacta cubilis,

66 pervasitque toto recubantem noxius aer.

67 Credis et hoc ? Afflavit anus suspecta, nigraeque

68 felis ab intuitu conterrita fertur in altum

69 erexisse pilos ; quo tempore noctis Orion

70 militat arma tenens, et acutos surgit in ignes.

71 Quin etiam bubo supremi culmine tecti

72 sedit, et in tractum feralem carmina ducens

73 accinuit sollemne suum morientibus omen.

74 Ipse nihil possit contra tot signa Machaon.

75 Quis Rhadamanthus erit tam ferreus, ut defensum

76 ex hoc aspiciat torve damnetque Mathonem ?

SATYRA XIV. DE AEGRO MASSILIANO, ET MEDICO GORGONIO, SUEVIS.

M2_14 v.1 Naufragium passus, si quando evaserit aequor,

2 submersis opibus, non mendicare vetatur.

30

3 Frigidus atque lacer templi sedet ante fores ; et

4 in signum, pictae monstrat fragmenta carinae.

5 Cur non Massilianus idem, patrimonia cujus

6 febris, et hac pejor medicus Gorgonius hausit,

7 Jus habeat ? Poteratne profundius igne perire

8 caelesti, vel aqua ? Pellat, me auctore, pudorem,

9 et regionatim misera de fraude queratur ;

10 atque inclamet opem quo sit testatior orbi

11 Causa rogatoris ; tabula vel in aere patentem

12 Gorgoni effigiem, ceu sectam Gorgona Pallas,

13 praeferat ingeminans : nummum date Massiliano,

14 hic evertit opes, hic me spoliavit inermis.

15 Forsitan armato potuissem opponere peltam.

16 Nil feci, nisi quod fuerim violentius aeger.

SATYRA XV. ADVERSUS IDIOTAS, ET IUDAEOS IMPOSTORES. VENENA MISCENTES.

M2_15 v.1 Si recte memini, dixisti, pessime vates,

2 clementer te velle loqui, nec stringere iambos.

3 Cur ergo Alsaticas inflat Bellona Camoenas ?

4 Unde furor plus quam Galli Corybantis ad ictus

5 aeraque Curetum, et Phrygiae cava tympana matris ?

6 Ut Cyllenea posita fide, pectinis usum

7 invertat siccis aliquis vix ossibus haerens !

8 Et resupinati motam Juvenalis ad urnam

9 torqueat horrisonos, ceu rauca tonitrua, versus.

10 Da veniam, qui me culpas. Non omnia possum

11 quae poterat Veiento pati, laudare Syriscus.

12 Vis compendia ? Sic. Non possum ferre Sabinum

13 et comitem Scorpum. Nam Saturnalibus ipsis,

14 praescribunt squillas, pernam ad jejunia verna.

15 Absque ullo titulo petulans incuria sacros

16 cur violat ritus ? Non possum ferre Marillum,

17 nasutum juvenem mentisque errore superbum,

18 qui nihil a Phoebo deducens praeter inane

19 nomen, et intonsi pondus florale capilli,

20 imberbesque genas, jam se majoribus aequat.

21 Qui crases tamen atque crises ignorat, et idem

22 uberis ac fluvii Cancrum distinguere nescit.

23 Nescit ab angina quanto mala limite distent

24 Argentanginae. Quoties maculas elephantis

25 audit pellendas, de barro cogitat Indo.

26 Cardiacum morbum residere in poplite credit.

27 Praeterea tumidum non possum ferre Glyconem,

28 unguibus an, scissisque comis, ac forfice summas

29 promotum ad caedes. Medicis nunc aequiparat se

30 tonsor heri aut digito confundens unguen aliptes.

31 Non possum flavos, non possum ferre colentes

32 Sabbata Judaeos : homines, queis septima quaeque

33 lux perit ignavis et inertibus ; ut neque spirent

34 respirentque satis. Vix os aperire laborent

35 hausturi latices ac pigrae pabula vitae.

36 Sex reliqui scelus omne dies, et fenus avarum,

37 quanquam Zacutum dat Portugallia magni

38 nominis Hebraeum : nuptae ne fidite verpis.

39 Gens inimica Deo Cyprium pernavigat aequor,

31

40 et bene connexos piratica vastat amores.

41 Non aconita tibi vel apertos porriget angues ;

42 sed liba, aut dulci miscebit sesama melle

43 ac Laestrigonio parvam in cratere rubetam ;

44 mox ea sumpta nocent. Lectorum fulcra dehiscunt.

45 Exturbatur amor venis, ut ventribus infans.

46 Tu ne deesse putes tam dira exempla secutos :

47 sarcophagum Balbinus olens ob praemia peccat.

48 Sunt qui conducti pretio conubia solvunt.

49 Hoc medici ? Vanis utinam rumoribus atqui

50 Mamercus solvit ; conclamat Corbulo feci.

51 Defendunt etiam. Quid morte optatius, aiunt,

52 perpetuum exosos thalami dirimente bimembres ?

53 Rumpere Lentinus nuptarum jurgia novit.

54 Alterutram litis partem, seu femina, seu vir

55 poscat, tollendo. Scis hoc Lentine, nec horres ?

56 Aude aliquid dignum Themisonibus, aut Alabandis

57 hac nece famosis, et vespillone Diaulo.

58 Sic vacuos a morte toros ars Thessala reddit,

59 sic taedae, vultusque novi, nova serta parantur.

60 Sic pro Fabulla viduo introducitur Umbro

61 Aelia : Laevinamque impellit Ogulnia pellex.

62 Quae tot abortivos pepulit jam corpore foetus,

63 membrorum vinclis animas quot Tucca resolvit.

64 Tucca capillatus pulchre, sed crinibus emptis,

65 labra tumens, oculos paetus, vestigia valgus.

66 Utque cavere queas, materna ab origine Cimber.

67 Septem verrucae frontis confinia signant,

68 et nunc Westphalica pernas praescindit in urbe.

69 Tales ad Cafros quid ni mittantur et Afros.

70 longus ubi reliquas coluber fugat ore cerastas,

71 cum nola cristati capitis dedit horrida signum.

72 Quamvis devoveas ; tamen horum ope Gargilianus

73 evasisse suam Xanthippen dicitur Ulmae,

74 Cannius Hamburgi, Dantisci Mattus. Hic octo

75 uxores tulerat. Nonam quum ferre nequiret.

76 Extulit. Et satur est, sed non et Naevius. O me

77 felicem in paucis ! Cur ? Obsecro. Mortua conjux,

78 qua fuit in terris non bellua tetrior ulla.

79 Gustavit glaciem piperatam, quam dedit Acron

80 Hibernus, patinam mirus condire magister.

81 Necte rosas Naevi, circumda tempora myrto.

82 Laurigeros postes hederarum cinge corymbis.

83 Dispergatque nuces, et picta Thalassius ova.

84 Nunc iterum libare potes mustacea. Sed quid

85 sarmenti gratus dabis obsequio paranymphi ?

86 Ille tibi hos ludos venalis et otia fecit.

87 Ducitur in choreas expungens nupta priorem.

88 Forsitan et vindex sublatae nupta prioris,

89 nulla Clytaemnestrae superest ex semine proles.

90 Aegisthive nepos ? Qui vique doloque necare

91 Trojano e bello redeuntem Agamemnona tentent.

92 Sexus hic iratus non tantum philtra parare

93 novit, et hippomanes miti confundere succo.

94 Belides et Colchis ferro grassantur et igni.

95 Verum quidquid agant laniantes Penthea Bacchae ;

96 est tolerabilius, quam si, qui reddere vitam

97 debuerat medicus, tincto medicamine tollat.

32

98 Hoc nullo scelus imbre satis nitrove piatur.

99 Sit deformis anus, sterilis perarataque rugis.

100 Jocastae, dotata tamen : quam Cotilus optet

101 exemptam humanis rebus, placideque sitam ; quo

102 possit ab exequiis sestertia ducere centum.

103 Is tibi conducto tectum praebere venenum

104 etsi quadringenta daret ; proponeret arcas,

105 inclusumque Midam, totoque immergeret Hermo ;

106 summum crede nefas, animum postponere lucro,

107 et propter nummos nummatam inferre sepulcro

SATYRA XVI. SCIENTIAM IN MEDICO SPECTARI, NON VESTIUM NITOREM AUT INSIGNEM FORMAM...

M2_16 v.1 Aurea majestas, an ferrea, divitiarum

2 omnia vincit enim ; ferroque nocentior omni

3 dirus Amor lascivit opum. Propiorque videtur

4 Hippocrati, tortum digitis qui ventilat aurum.

5 Artem si spectes, et ab hac pendentia signa

6 Fortunae, ac dextri Jovis, eventusque secundos :

7 viderunt aegri nihil infelicius aulo,

8 nulla dote valet. Sed gemmam ostentat in ungue.

9 Haec facit, ut placeat ; summasque vocetur in arces,

10 ad morbos Tyriae fulgentes murice lanae.

11 Sardonychata manus famam, nomenque fidemque

12 conciliat, quamvis nec beta nec alpha scienti

13 credis eum frustra, populo spectante, plateas

14 pulvereis sulcare rotis, ac picta curulis

15 pandere lecticae lato specularia vitro

16 esse aliquo cupit in numero, dicique Machaon,

17 cum praeter fungum Sarrana aulaea ferentem

18 nil ea rheda vehat. Pro quantum balsama foetent ?

19 Oblitus est nimbis fragrantibus, et Nabathaea

20 tempestate madet totus. Non spirat inunctum

21 Assyrii regis majora omenta cadaver.

22 Vivite contenti mediocribus. Undique fulgens

23 vestis, vestiti modus ac nota, ut alitis ala est,

24 non docti, aut magnas spes promittentis in ostro,

25 clamat Aristoteles veteri male tectus abolla.

26 Ceu Junonis avis se demirans, scutulatam

27 Calliodorus habet tunicam. Sed praeterea quid

28 Calliodorus habet diversum ab olentibus angues,

29 ut titulo laticlavi subsellia mutet ?

30 An xerampelinam chlamydem mirabor in urso ?

31 Indutus viridem graditur per compita telam.

32 Quam sibi surreptam Nisaeo e palmite juret

33 Euhius. Hinc famam et populi mercatur amorem.

34 Mollibus ut tutulis et plus quam simplice gaudet

35 munditie ! Totos consumit homuncio Seres

36 unicus, ingentem distendit fascia librum,

37 inque rosam duplicat. Texti singultibus auri

38 indumenta crepant, et subere calceus alto

39 hinnit, ut a passu modulato terra resultet.

40 Ultra Taprobanam fugere hinc libet. O bone Pastor

41 Admeti, tibi si cara est Amphrysia vates,

42 sique Amphrysus oves fecundo gramine pavit,

43 da pater Arcitenens aliquem de plebe petitum ;

33

44 qui tua non vano recolens oracula sensu

45 calleat, in laceris centonibus, ac maculosa

46 lodice et juncis solitus fenoque cubare.

47 Nam quid Chrysogonis me credam mollibus, aut te

48 Baetice. Nil pulchrum et vacuum prodest alabastrum.

49 Unzer egens potior ; quia strenuus atque fidelis.

50 Ingenium cujus cote exploravit acuta

51 paupertas, gladiique instar splendescere fecit.

52 Tutius huic corpus commiseris. Ille replebit

53 rursus vitali putrefactos aere folles ;

54 viscera, saxosumque emolliet arte lienem.

55 Ne spernas, si frons minima et contractior aequo est :

56 sinciput in conum gracilescit, pyramidemque

57 assimulat ; lato vel contra vertice sensim

58 extenuat spacium, fit formaque sessilis obbae.

59 Sive notes, lippis oculis vix posse propinqua

60 tangere, vel madida rubrica imitantibus Irin.

61 Isti nempe vident. Majore Rabirius emit

62 sumptu defectos membris, vel nare repandos,

63 non quosvis medicos, sed solum admiserat ortum

64 e Lipara Varum : quod erat pes curtior alter

65 crinis rarescens ac discolor, utque legumen,

66 flaccidus ; et rauco dependens gutture struma,

67 observata fides rerum, nec opinio vana est.

68 Plerumque Aesopos, obscuraque corpora dotes

69 illustrant animi. Defectum provida formae

70 Socraticis Natura bonis in Socrate supplet.

71 Non ciliorum arcum, non planae lumina frontis,

72 sed cerebrum mentemque admirabantur Athenae.

73 Bellulus ac nitidus raro ingeniosus habetur.

74 Malo, tibi gibbo curvari duplice tergum.

75 Dummodo non animus vitiorum pondere pressus

76 pendeat ; et prono sit mens in corpore recta.

77 Inventum talem nunquam scitaberis : unde ?

78 Quod natale solum ? Quo caelo effusus in auras ?

79 Italus an Garamas ? Te Sequana lavit an Ister ?

80 Sed recta tecum duc in cenacula, tanquam

81 Hippocratem vili sub schemate Pythagoreum.

82 Cujus judicio saepe est divinior ille.

83 Qui pultes et olus, cepasque fabasque ligurit,

84 quam satur et crassus pavonis Apicius uncti.

85 At neque Mecenas optaverat aeger ephebos

86 crinibus inflexis comptos, facieque venusta,

87 laevibus et malis ac blando lumine molles.

88 Est, ubi deformat nitidae clementia formae.

89 Mascula frons, ac laeta parum, casteque severa,

90 hirsutaeque genae, rugaeque, et barba palustris,

91 castra decent contra diram bellantia Mortem.

92 Ut, si herbis diri genus intractabile morbi

93 cedere detrectet, justo terrore fugetur.

94 Non amo Cyclopem medicum, sed nec Ganymedem.

95 Non Gnidius Gyges, non caerulus Acis amator

96 emineat vultu ; sed sit Polyphemus in ore,

97 quem visum fugiat trepido pede pallida febris ;

98 hirsutum velut uda procum Galatea refugit.

99 Audio, quid monear. Medicorum numen amoenum est,

100 formosoque micat Thymbraeus lumine Phoebus.

101 Distortos minus ille fovet, scabrique clientis

34

102 et male tornati merito pudet esse patronum.

103 Audi, quid moneam, bone Fidentine, vicissim.

104 Non est una Deo facies. Ridente serenat

105 aethera, discussa nebularum mole, canitque

106 inter Pegasides, cantuque inspirat amorem.

107 Ast ubi Terrigenum cognatos prodit in hostes

108 imploratus opem, Mortisque licentia cogit :

109 torvus et indignans ad sibila serpere pestem,

110 abjecta cithara, radiis a fronte retusis,

111 in Letum ac Lachesin justo movet arma lacerto,

112 terrificus ; qualisque polos eclipticus urget

113 mutatis atratus equis coma lurida, discus

114 lucis hebes, rubris vertex hastilibus hirtus.

115 Stat soror, et larvam fratris pavet acta retrorsum.

116 Talis in obstantes morbos invadit Apollo.

117 Utque olim Remuli victorem affatus Iulum

118 antiquum in Buten vertit juvenilia membra ;

119 omnia longaevo similis, vocemque coloremque,

120 et crines albos et saeva sonoribus arma ;

121 sic dilecta suum non raro incognitus ora

122 intrat alumnorum. Fit Fracastorius arcu

123 deposito. Fit Montanus, Paracelsus, Erastus,

124 Duncanusque Vales Carmonaque, Curtilioque,

125 et quondam Bavara celeber Mermannus in aula,

126 alter Praxagoras, felix Erasistratus alter.

127 Te quoque Minderiden, quem fama Lycatibus arvis

128 reddidit insignem propterque absinthia notum ;

129 te Langi, et gemina subnixum laude, Philippe

130 Menzeli, vinctum lauro simulaverat olim.

131 Vertitur in Rasi transformatumque Peredam.

132 Mentitur vulpes adeo, atque attemperat astus,

133 os humerosque tibi similis, clarissime Fuchsi.

134 Mentitur taurum servantem cornua Rheni.

135 Quem puer observans, memini, venerabar ut Apim

136 omnibus absumptis, restat. Dicebat, Achilles

137 ultimus, impletus Pactolide guttulus unda.

138 Auri flos liquidi pectus penetrabit, et ictis

139 restituet placidum venis, membrisque vigorem.

140 Certior allata est nunquam sententia Delphis.

141 Scilicet, exterior quales signabat imago,

142 esse putabantur ; sed personatus in illis

143 Phoebus erat. Phoebus vires suggessit et herbas.

144 Quid ? Quod in informes Deus hic transiverit artus,

145 Lullius, ac nullo inferior Fallopius, ambo

146 famosi fuerant Thersites, ambo Strabones.

147 Iidem laudati prae pulchris atque politis

148 Mauro dente cutem, Veneto quoque smegmate lotis.

149 Verus amor, summis caros reddebat et imis ;

150 dignus honor summos, magnumque in nomen euntes

151 publica vox patriae patres audita vocavit :

152 Regibus, ut populo gratos quibus haesit uterque

153 dulcis amicitiae vinclo propiore ligatus,

154 quid moror ista ? Jovis fuit unus nomine dignus :

155 Jupiter Antigono vox nata Menecratis illa est,

156 spernentis tumidum generosa mente tyrannum ;

157 Juppiter Antigono, scribebat epistola docti

158 pauperis, et sceptro se praeponentis eburno.

159 O igitur quisquis medicorum admissus in album,

35

160 Hippocratem de fonte bibis : laetare, rotundos

161 si tibi cincinnos Nisi, Paridisque decorem,

162 et lenes oculos sapiens Natura negarit.

163 Tanto major eris, quanto deformior ore.

164 Chironis famam factis propioribus aequas.

165 Thessaliae Centaurus erat. Trux, semifer, ingens,

166 silvestri vultu, qualem Pindum inter et Othryn

167 lucus habet mento muscus pro crine pependit.

168 Quaque viro commissus equus sub pube biformi,

169 a valido cornu sonuit via quadrupedantis.

170 Hic tamen Aeaciden herbarum instruxerat usu.

171 Audis ? Aeaciden ! Hic nomine Centaurea

172 dicta suo reperit. Solertem adverte magistrum !

173 Qualiacumque forent curandis apta, prius quam

174 admosset plagis, radicibus eruta vivis

175 e terra, cauda purgare solebat equina ;

176 nempe sua. Satis est. Risum teneatis amici.

SATYRA XVII. CONTRA MULIERCULAS, VIRORUM GLORIAM AC MEDICAE LAUDIS SOCIETATEM...

M2_17 v.1 Femineas cathedras, praeceptoresque stolatos

2 mirentur laudentque alii. Sed non ego. Plena

3 invidiae atque odii res est Cornelia, magnum

4 doctae nomen habens, et honorem nominis hujus,

5 quam sanctum, cura servans majore, pudorem.

6 Laudo tuam Isotam celebris Verona, tuamque

7 laudo Veronam cantata Genebria. Sed cur

8 committit medicos Proculeia, et disputat ? Atque hunc

9 cum fastu absolvit, cum rhoncho corripit illum !

10 Galla quidem gravior : miranda hypnotica semper

11 nescio quae, et madido narcotica versat in ore.

12 Quin melle imbutam claudentia vitra salivam,

13 et ceromaticas gaudet depromere thecas ;

14 Psilothrumque suum facit ac sua magmata tanti ;

15 quanti non merces Arabum Indorumque Tinellus

16 aestimat, et quidquid rex composuit Mithridates.

17 Quin et rancidulum obloquitur, nec nulla videri

18 Graecula vult. Aliquot culices occidit Achivos

19 quorum aspersa cruore potest lallare, quod Hellas.

20 Idque etiam stricta facie, et praesente marito.

21 Hinc lites, thalamique minor reverentia pacti.

22 Nam quae docta velit mulier submittere fasces ?

23 Si quando ipsa minus belle valet atque recumbit ;

24 non communis eam vexat sed Ionica tussis.

25 Sic tremulo supplantat Ionica verba palato.

26 Haec dialectus enim placet, et non Attica. Nunquam

27 vulgari, aut raro, contenta est femina more.

28 Quanquam Sulpiciam tulerim minus, ista superbit ;

29 ista Dioscoridem, jurans tacto ubere totum

30 legit, et accumbens ad singula fercula carptim

31 Salernitanae recitat praecepta scholae ; nec

32 ante cibum somnumque capit, quam ruminet unum,

33 pendet ab his, propriasque facit pendere sorores,

34 vicinasque nurus, et amicis sobria laudat

35 prandia. Tam sicca est, vel amans Nereidos undae,

36 nil minus, in calices curvatur, ut amphisbaena

36

37 in fluvium. Nupsit Baccho, vultusque rubore

38 testatur, quantas fundo vacuaverit urnas,

39 potitat assiduo, datque oscula cara lagenae.

40 Aut bibit, aut loquitur, sputumque volubile miscet.

41 Quondam etiam torto facit enthymemata nodo.

42 Vah ! Huic conveniens quis epistomium dabit ori

43 Harpocrates ? Fluit, ac pertusum est undique labrum.

44 At nescis, Bassam, nuper sanasse propinquum ?

45 Scilicet in dubio Chrestilli vita pependit,

46 donec cum libis anus unguentaria venit.

47 Decrepita est. Hoc se praefert, frontemque coruscat.

48 Sulcatam rugis. Sed quid facit inter olores

49 argutos male stridula anas ? Cur praesidet, inquam,

50 doctorum in coetu Laecania spurca virorum ?

51 Cur immo spernit ? Viscosi vincula morbi

52 sola exploravit ? Sperat dissolvere sola ?

53 Cedite glandiolae, Sennerti ; cedite pancae.

54 Inventum est nobis aliquid praestantius. Alcis

55 Ocyus huc ungues, ait, et cataplasmata ferte,

56 instat, et affligit. Tum molliter ore renidens :

57 "Hoc popanum tenue, hos pastillos ipsa paravi.

58 Semina Romanae fragrant permista nigellae.

59 Hoc docuit pater, hoc avus, hoc matertera." Nugae !

60 Talia cum plausu ! Rumpit mentita columnas.

61 Tu ride. Nam mox eadem Laecania, quanta

62 cumque tumet, palmamque viris auferre laborat ;

63 fabula cum finita est, et posuit caliendrum ;

64 vasa domi purgat, scalasque ; et mollibus aptat

65 staminibus radios, et versat pollice fusum.

66 Ut ferus accusor crudusque poeta. Quid autem ?

67 Subticeo verum, an verum male profero ? Nonne

68 Baccara letiferum nuper malesuada Procillo

69 miscuit arsenicum, cum crederet esse salubre

70 antidotum ? Laudare queas a pignore, dices,

71 hunc sexum, tener est, sentitque aliena dolendo

72 vulnera. Blanditias ex imo corde propinat ;

73 vixque tenet fletus, aliquid cum flebile cernit.

74 Hac mulier placet ergo tenus. Toleretur, ut aegris

75 jura coquat, sternat lectos, alimenta ministret ;

76 cum pueri rumpunt uteros, parientibus adsit,

77 hemicyclum teneat, caput allevet, ac succollet.

78 Nil equidem contra luctabor, si calamintham

79 verbascique premat cumulos stillantis odoros.

80 Sunt spicae Cilicum calthaeque ac suavis amellus,

81 Cum cyanisque anemon, et ros maris. Est rhododaphne,

82 Juniperusque, thymusque, immortalisque amarantus.

83 Pinea nuxque oleo manans, et Celtice nardus.

84 Eliquet. Haec namque Aspasiae concedimus ultro.

85 Ut quid in abstrusa penitus ratione medendi

86 praesignes aequare viros ac vincere gestit,

87 de lauro ac quercu cum pondere nomen habentes.

88 Non herbas vulgo notas, non obvia curat

89 pharmaca. Mustelae cerebrum, vulpisque lienem,

90 humanique sagax cerebri secreta requirit.

91 Pluraque nosse cupit, quam sciverit usa dracone

92 auriga virgo, gelidis Aeetias oris.

93 Theriacam Andromachi occultam, virosaque profert

94 Castorea, et si quam dimisit Mumia costam.

37

95 Insuper auguria, atque horoscopus, et Petosiris

96 illi tentantur quaerit commercia Lunae,

97 et qua stella domo se quaeque optanda receptet ;

98 somnia damnatique Almansaris impia confert.

99 Sed quae vitam inter chirurgos, ac ciniflones

100 degit et astrologos, transtra et praesepia jungens,

101 nec dubitat morbum quemcumque invadere lixae.

102 Mensuramque manu venae librare virilis :

103 a sexu Thelesilla suo non sponte recedit !

104 Hoc agat, et mutet nomen. Convicia dicat

105 naturae tunicam et mitram. Et redimicula ponat,

106 vestituque novo Paduam se conferat. At ne

107 sic quoque prodatur, lento conamine quadret

108 verba loquens graviore sono ; retroque capillos,

109 quos habet, affigat mento ; ac barbata vagetur

110 muribus Alpinis medias succincta per urbes.

111 Pulchrum iter, et dignum curru, Berecyntia Mater,

112 progressura tuo : nisi Salmacis Hermaphroditus

113 praevortat. Primas petet haec Galenis habere.

114 Si tamen et veri Galenum nomine Patris

115 dignatur, nec cuncta volet debere sibi ipsi.

SCAEVAE LONGARENI DIVITIS ARGRI ET ATTALI JUCUNDI MEDICI LEPIDUM CONVIVIUM

M2_18 v.1 Albinovanus atrox nugator, et hic quoque dignus,

2 omne caput cujus sarcasmis ac cinere atro

3 defricet, emaculetque mei lixivia Flacci.

4 Captus enim forti pinguis nidore culinae,

5 hanc Chymistarum fornacibus, hanc apothecis

6 Persarum anteferens, ceu bucco mugilis intrat.

7 Attalus huic par est. Mores adverte Gnathonis,

8 Longarene, tuae quoties admoveris ollae,

9 nil intentatum, nil prorsus linquit inausum ;

10 te vetito minimum morsu contingere fungum,

11 hoc prodesse sibi, quod obest tibi, pluribus acer

12 et crudelis adulator probat. Orbiliorum

13 ecce novum genus ! Hac cura moderator acutus,

14 quanto durior est, quantoque severius instat,

15 et cohibet rictus ; laudes ac praemia poscit

16 majora, argenteos flavescentesque Philippos,

17 nominis usque tui studiosior atque salutis.

18 Ergo actum est. Da scaeva manus, atque accipe frenos

19 oris, et obdura. Tu dorso tubera ferre

20 cogeris ac bullas, quales Hispanica punctim

21 musca creat. Medicus subridens tubera terrae

22 sumit, et irato fruitur caeloque Deoque.

23 Esto : tonet. Tanto citius dabit icta Cybelle

24 praedulces bulbos et condimenta gulosa,

25 eruptura solo. Quo scilicet Attalus optat.

26 De fungis loquimur : cum phoenicopterus ingens

27 et lepus, et perdix, et dama, et Phasidos ales

28 descendant unum in stomachum, mullique trilibres

29 Hic tibi pygargum ? Sed vix permittet alaudam.

30 Si multas mereare, duas : et paucula fraga.

31 Cum citro ; sic, ut castiget Hymettus acorem.

32 Ipse Venafrana lactucam reddit oliva

38

33 spumantem, et crispos non vili rore saginat.

34 Tu miser in molli pulvino emblemata cenas,

35 solis usurpans oculis, quae traicit alter.

36 Laetius est aliquid mimo vel acerbius isto ?

37 Erga sedes, taciteque gemis, bilemque latentem

38 substringens oculis, puerilia vota resorbes.

39 Passaviensis olus glebae, quia mite, probatur.

40 Forsitan hinc liceat pennam decerpere. Suffla.

41 Debetur medico frigus geniale palato.

42 Tu ! quid enim ? Vin, Paulle, mori ? Cichorea per hujus

43 incrustata meant barathrum. Tibi pruna vetusta

44 sufficiant ; et jus, quod ego gustare recusem ;

45 ille quoque, in cujus pede ferreus annulus haeret.

46 Numquid muraenam cuperes ? Prior Attalus edit.

47 Suspiras peponem ? Sed providus Attalus arcet.

48 Ostrea delibas ? Mox Attalus, ah ! cave multos

49 vilis et ejectae conchae putredo necavit.

50 Cur non et medicum ? Crudas quia corrigo faeces.

51 Haec fatus tota muriae se proluit orca ;

52 nondum, Longarene, crepas ? Qui talia dudum

53 aspicis, et siccis allatras vina labellis.

54 Forsitan argutum convivam ludere credis,

55 ut tibi festivus languentem irritet orexin ?

56 Hoc agit, ut doleas, ac lividus ilia rumpas.

57 Acrius urit enim, stimulosque dolentius addit

58 vulnificos vicina, sed interdicta voluptas,

59 exclamare libet. Quis te, nove Tantale, terris

60 ostendit ? Quove has meruisti crimine poenas ?

61 Cum Pelopem improlis nullum, puto, coxeris. Atqui

62 inter et albentes rubrasque abstemius undas

63 quaedam etiam toleras ipsi ploranda Sophocli.

SATYRA XIX. DE IUDAEO AGYRTA ET PROTERVA CINGARA, IN NUNDINIS, ANNO CHRISTI...

M2_19 v.1 Rem lepidam narrare libet. Quo Turnius anno

2 arma coronatae strinxit Pragensia Brumae ;

3 atque rebellantes ceciderunt Marte Bohemi.

4 Cum juveni tonso nondum mihi barba sonaret ;

5 nondum ejurato vanae testudinis usu

6 forte alacer socio, quem Virgo Colonia nobis

7 junxerat, Alsaticam comitante ferebar in urbem ;

8 consita quae circum Alcinoi certantibus hortis

9 nomen ab argento pretiosum ac nobile sumpsit.

10 Nos cura humani ingenii provexerat illuc ;

11 merx alios, et spes lucri, magnumque forum. Nam

12 tempus erat, quo se studiis venalibus aestas

13 conterit, et loculos dominosque pecunia mutat.

14 Plurima per plateas passim juvenile vagantis

15 mulcebant oculos. Tenuit vehementius albens,

16 et cristatus eques, Judaei semen Apellae.

17 Ardelio mirandus erat, Tithonia vulgo

18 secula, et Euboici promittens pulveris annos.

19 Omnes implebat numeros trivialis Agyrtae.

20 Galbana pendebant humeris, et fascia collo.

21 Multicolor texit caput umbravitque tiara.

22 Ad latus ex grandi stellatus pugio gemma.

39

23 Lutea caeruleis fulgebant cingula bullis.

24 Par vestitus equo nisi quod discrimine cocci

25 ac brutis phaleris sessorem vicerat ipsum.

26 Si similem vidi ! Si Smyrna aut Mantua finxit,

27 protulit hunc si vel Peligna. Vel ultima tellus !

28 Ille autem mortis dominum vitaeque professus

29 verba loqui decies decumana, at pondere cassa,

30 sesquipede extabant rauco protrusa palato.

31 Suffecisse reor captum ex majoribus unum

32 auri stipandae quamvis Phrygiae, atque capaci

33 ad Lugdunensem dicturi Stentoris aram,

34 aut recitaturi longam Theseida Codri.

35 Audin ? ut resonat ! quanta est fiducia buccae !

36 Audin ? Cracoviam Tamesis praeterfluit ! Olli

37 est apud extremos lustrata Neapolis Indos.

38 Pannonia Almonem, Campania potat Araxen.

39 Hoc est, Wolfgangi procul abjecisse securim.

40 Respira paullum recutite. Reciprocus aer

41 deficiet. Quin immo, velut Marpesia cautes,

42 et frontem et linguam obduras in marmor, et aures

43 cote seris ! Dic, te in media vidisse Suburra

44 Chinenses portas, Pelusiacumque Cairum.

45 Currenti quis calcar equo jubet addere ? Fecit,

46 stabant hiscentes avidique audire coloni,

47 ac si fatidicus nutaret cornibus Hammon.

48 Cum tamen immani mendacia turgida fastu

49 quamvis robusti curvarent crura caballi.

50 Sauromates, Chaldaeus, Arabs, Syrus ac Syrophoenix,

51 quidlibet optasses, voluit potuitque videri.

52 Parturiunt Libani montes : peperere forensem

53 damnosam vulpem, Samsonis forcipe dignam,

54 ecquid enim ? In flavo speciosa coagula vitro,

55 re vera, fumum populo veterator ineptus

56 vendidit, arcani lapidis mirabile sulphur.

57 Adjecta gratis medicata glande trigona.

58 Deprensum est : quicumque nucem glutiverat unam,

59 ex illis nullum penitus gustasse secundam,

60 boleto similem, post quem nil amplius edit

61 Claudius. Ac vix se bis circumvolverat annus ;

62 serius admonuit clades jam publica cives,

63 verpum odio Christi caedes patrasse nefandas.

64 Non rota, non unus vultur, non culeus unus,

65 nec Diomedeis aliqua ex praesepibus, istud

66 Isacii frustum satis expiet ungula lumbi.

67 Sed cur non etiam sexus damnetur iniquus,

68 femina, praesertim Phoebas studiosa videri,

69 ausa suas medicis praeferre ferocius artes.

70 Urbis in ejusdem spatiis, ac tempore eodem,

71 quid mihi contigerit porro, properabo fateri.

72 Murus ubi geminus vasto connectitur arcu,

73 Cingara terribilis, terrorem et crinibus augens,

74 finibus e Phariis, sic fors tulit, obvia facta est.

75 Prae nimia facies fulgere nigredine visa,

76 quomodo corvorum plumae tenebraeque renident.

77 Grande supercilium, frons parva, oculique rubentes.

78 Tecta latus, sed nuda pedes, humerumque sinistrum.

79 Qua parte endromidem patula cervice remisit,

80 depilis halabat foetentem pellis amurcam,

40

81 mira docebat, uti certis regerentur ab astris

82 corpora, ut acciperent vivendi habitumque modumque.

83 Cum semper partus caelestia signa sequatur,

84 Bos, Aries, Cancer fingunt sibi consona membra.

85 Dant Gemini formam, fecundant viscera Pisces.

86 Libra virum trutinat, moresque inducit honestos.

87 Cogit amare caper. Nutrit Leo flammeus iram.

88 Mitior insanum compescit Virgo Leonem.

89 Solertesque facit, porrecto Scorpius arcu

90 pondera maturans fastidia matribus aufert.

91 Exacuit telis animum jaculator, et illi

92 pro meta ingenium est. Contristat Aquarius annum

93 imbribus assiduis ; sed sidere mollit aquoso

94 felicem Genesin, et primam levigat horam.

95 Cur hic nascatur deformis, et ille venustus ;

96 intra Zodiaci gyrum latet abdita causa.

97 Si Citherea volet, fies formosa Lycoris.

98 Si volet haec eadem, fies rugosa Philaenis.

99 Ex oculis totoque fluunt mysteria vultu.

100 Quae quibus anteferam ? Quot non movet omina nasus ?

101 Simus amat, pandus fallit, suspectat acutus ;

102 magnanimum longo dignoscas, flante ferocem ;

103 praesignat crassus stupidum, timidumque rotundus.

104 Talia narrantis leve vulgus ab ore pependit.

105 Cum propius tetuli gressum, ac suspensus in aurem

106 Petri Buschmanni, lateri qui proximus ibat ;

107 experiar, musso, quid fusca venefica possit.

108 Dic bona Carmentis, cujum pecus ? Ede, quis hic est,

109 quisve erit ? Et decimae nomen meritura Sibyllae,

110 plus quam Phoebas eris, nec sola atque unica vatis

111 filia Tiresiae, Cassandraque, nomen habebit.

112 Protinus explicitam jactantior offero palmam.

113 Inspicit argutans, totamque intenta pererrat

114 luminibus tacitis ; ramosque examinat omnes

115 mensurasque sinusque volae. Num linea longa,

116 num brevis, inque cruces sectas obliqua recurrat.

117 Quippe alias Fortuna, alias Natura figuras

118 vindicat, et nostram rhombos seponit in artem.

119 Omnia pondus habent. Ipsoque apparet in ungue

120 ac digitis etiam, minimo disconvenit index :

121 pollicis et quarti variantur munia flexu.

122 Plura quidem interpres, sed et haec, Nilotica. Tandem

123 suspiciosus homo es, votisque volantibus, inquit,

124 fervidus indulges, ac laetos quaeris amicos.

125 Curarum fugiens et tantum sollicitus, ne

126 sollicitudo premat : Musisque intentus amoenis

127 odisti versare molam, vel frangere glebas.

128 Impatiensque jugi clitellas abjicis omnes,

129 magnificis etiam titulis et honore nitentes.

130 Quod lubet, excultim peragis, quod respuis, haeret

131 immotum, ceu navis iners sine remige et aura.

132 Felix, si tetricae vites commercia sectae

133 et simulare bona, et mala dissimulare docentis.

134 Quin fugis amphibios, et fortuna ex aliena

135 tormentum invidiae pleno pulmone trahentes ?

136 Ac quibus in pretio est immensa libido tacendi,

137 ne metuas tauri flatus, et pinguis omasum

138 ventris ut es gracilis, semper, dum vita, manebis.

41

139 Te lyra, te citharae, te Bacchica serta sequentur.

140 Hactenus audita est. Sed cum de conjuge lusca

141 trans freta ducenda Tartessia ; deque remoti

142 aequoris ingressu, delphinorumque choreis.

143 De belli furia, capitisque instante periclo,

144 lucis et usura breviore ; tribusque capellis,

145 atque aliis centum nugis, quas prodere nolo :

146 infremui, vertique manum ; colaphoque sonante

147 responsum pretiumque dedi meque ocius inde

148 rursus ad oenophorum. Petro plaudente, recepi :

149 qua caput albus equus notis insignibus effert.

150 Laetus ibi et dulci resolutus uterque Lyaeo

151 diluimus curas, ac spissum risimus una.

SATYRA XX. MEDICI CUIUSDAM LONGE CLARISSIMI TABACOPHILIA, ET FATUM.

M2_20 v.1 Aspicis, ut teretem Gangetica bacca catenam

2 non humili nodo stringens, per colla Tigelli

3 defluat. Iste Tigellius est, quem gratia regum

4 splendida gemmarum caro circumdedit hamo.

5 Mirus in unguentis. Hic est, qui invenit amomi

6 multiplices usus, ac mille remiscet odores.

7 Idcirco astragalis gradiens incedit. Ut ut sit :

8 non traho in exemplum commune recentia semper

9 prodigia, augmento vani quandoque favoris

10 in majus cumulata. Ideo balanatus apud me

11 plus valeat. Quam sulphur olens, et pelle soluta

12 allia ; et inferno qui proximus esse camino

13 creditur, Hannovici fumum flammamque tabaci ?

14 Ille Machaonides notus mihi, cui breve nomen

15 sed clarum dedit ac meritis aequavit honorem,

16 aetherium sidus, Mortique erepta Sagitta.

17 Audebat recto nebulis occurrere vultu.

18 Fistula quas longis tenuata canalibus efflat.

19 Jam quoties bibit, ac labris admota cicuta est,

20 erupere cavo flamma et vapor. Omnia visa

21 ardere, ut barba Antilochi. Duravit in aestu

22 vestitus crassa fumantis nube tabaci.

23 Utque ferox miles, quamquam ferrata globorum

24 nox tenebras densat, pergit caligine septus ;

25 sic, ubi Bassarides proflarunt nubila cannae,

26 stabat et hic Capaneus media in vertigine caeli

27 ac cerebri ? Et duplices rimatus lumine Thebas

28 torrentem fumi cataractasque ore vomebat.

29 Quem non aeripedes potuerunt vincere tauri,

30 territus aspectu primo fugisset Iason.

31 Ipse autem in medio paeti vinique furore

32 occinere : o flatum nardi fragrantis, et auram

33 malobathri, Elysiis qualis procedit ab hortis ?

34 Hic vir, hic est, tibi quem laudari saepius audis,

35 paeticola in paucis herbae memorandus amator,

36 et medicus ! Pestem ac psoram, et contagia leprae

37 doctus et impulsu morbos superare trilices.

38 O ergo, posthac linguis animisque favete.

39 Vindicis armati cineres osoribus obstant.

40 Sit sacer, egregiae qui contradixerit umbrae,

42

41 Virginiae calidum (tanti est assuescere ! ) germen

42 poscebat moribundus adhuc, et caecus, et impos.

43 Jam nunc magna sui sub terras ivit imago.

44 Uda tabacophili tumulo prosternite serta.

45 Non myrrham hi Manes aut signa cupressina curant.

46 Undantis tumbam foliis incingite paeti.

SATYRA XXI.DIVITE, ITA FATIS POSCENTIBUS, EXSTINCTO, INEPTE CAUSAM MORTIS ET CULPAM ...

M2_21 v.1 Ultimus aerumnae cumulus ! Quod nemo queratur,

2 nemo fleat Codrum nuda in tellure jacentem.

3 Pauperis interitus Cerdonis non movet ullum.

4 Acrius exstinctus passer te, Lesbia, torsit,

5 et Violantillam Stellae defleta columba.

6 Fortius Aldinae Barclaius fata catellae

7 luxit. Vertumno et tali stultescere quando

8 dulce fuit. Nullum ingenium jam criminis expers ?

9 Ut monui tamen, haec mendicos orbita versat.

10 Flebilis illorum vita est, et ridicula est mors.

11 Divitis aurati redolens unguenta cadaver

12 tollitur hexaphoro, magna ambitione ferentum.

13 Accedunt vultus, quales Priameia virgo.

14 Et gener, et conjux diis ostendere dolentes.

15 Tunc manare genae, tunc palmis pectora caedi,

16 evulsisque comis lacrymae, non pollice, tergi.

17 Tunc sontes etiam Superos, tunc odimus umbras.

18 Odimus et medicos. Ubi Fracastorius haesit ?

19 Cur tam sero pedes ? Per tam longinqua viarum

20 Bellerophonteas cur non laxavit habenas ?

21 Non poterat coquere ex gemmis regale minutal !

22 Marcidus in venis exsultat iaspide sanguis

23 admoto ; cordis minuunt electra tremorem.

24 Certius ac multo securius applicuisset

25 temporibus calidis gallinae viscera nigrae.

26 Hae populi voces carum lugentis amicum,

27 damnantisque moras. Quibus autem parceret atrox

28 bellua multorum capitum, leve vulgus, et irae

29 vilis mancipium ? Facilis censura sedentis

30 effossa sub humo Galli cum pectine longo

31 et cum verrucis civilia bella gerentis.

32 Quid gannis textor ? Tibi Fracastorius ergo

33 Mermannusque aliquis male consuluisse videntur ?

34 Tritum, sed verum cecinit Sulmonis alumnus.

35 Non est in medico semper, relevetur ut aeger :

36 interdum plus arte valent mala. Denique si quem

37 urna citat, tabulisque erasum est nomen, abire

38 cogitur, attineat frustra Sennertus euntem.

39 Consumet plenas vacuans myropola tabernas.

40 Anticyram totam purgando mittat in alvum.

41 Plenos helleboro nequidquam admoverit hortos.

42 Pontica nil prosunt ter victi germina regis :

43 non grave scammonium, non plumbi spuma recocti,

44 stillaque caelestis, tua dos, Thaumantias Iri.

43

SATYRA XXII. AD PAULLUM CORDUBAM MEDICINAE CANDIDATUM.

M2_22 v.1 Prima voluptatum, Paulle, ac palmaria, vita est,

2 et quoniam tantum conceditur unica ; Cyri

3 nobilior gaza, cunctas superante bilances.

4 Nil adeo temere summis in rebus agendum.

5 Suadet amor pretii. Sua cuique est cara palumbes,

6 cara anima, et justo servari digna duello.

7 Diis sacer Eutrapelus, vilem tenuemque colonum

8 neglectu fastuque necans. Cave, quod sit obesus.

9 Appelles probro Corydonem, Corduba, truncum.

10 Ille tibi stipes ? Sed scito, in stipite quondam,

11 si Naso non falsa canit, flavi Meleagri

12 vitam ac fortunas multos latuisse per annos.

13 Donec ab Althaea magicum conjectus in ignem

14 arserat, atque una fato Calydonius heros.

15 Forsan et huic nutrix, vel Thestias una sororum,

16 nodoso agricolae lignum fatale notavit.

17 Nescis Threiciam myrtum tentante bipenni,

18 subter ea Polydorum, ut ferri senserat ictus,

19 quid miserum, Aenea, laceras ? Clamasse sepultum ?

20 Nempe Alpina suam fixis radicibus aeque

21 vitam quercus amat, quernoque e robore nati,

22 ac cedrus et cedrini, cretique Simethide nympha,

23 aut a Liriope, Cephisi flumina juxta,

24 in violas mollesque rosas ac lilia fusi.

25 Qualemcumque animam retine sufflamine quovis.

26 Saltem momentum, saltem de vellere vitae

27 quod superest, fractamque colum servare memento,

28 non redeunt Erebo, si quos transmiseris illuc.

29 Sorbet humus stantes cum curribus Amphiaraos.

30 Sed quando vatem Latonigenae dilectum

31 ad Superos Pluto rupta tellure remittet ?

32 Amphitryoniades memoratur pervia retro

33 Taenara, cumque suo patulos habuisse recessus

34 Pirithoo Theseus ; Geticique ad vota mariti

35 Eurydice. Tanti fuerat testudo locuta.

36 Quamquam haec respiciens iterum revoluta deorsum est,

37 et citharae pretium in Stygias evanuit auras.

38 Cynthia se reparans, solesque ac sidera possunt

39 occidere in fluctus, et splendida rursus oriri.

40 Ast homo, cui semel est sopito lumen ademptum,

41 perpetuam noctem plebeio in pulvere dormit.

42 Vas igitur medicus pretiosum, at fictile tractat,

43 afflictae quoties explorat murmura venae.

44 Testa sumus fragilis, pulsu casuque perimus.

45 Saepius. Ah ! phialam ludens incuria frangit,

46 quam tamen Architas nulla instauraverit arte.

47 Frusta solo dispersa jacent, non amplius apta

48 usibus humanis. Feretro Pantilius effert.

49 Servari poterant, si prudens Fronto fuisset.

50 Ergo age, et aegrotum solerti indagine serva.

51 Cum manifesta notas supremae verbera luctae,

52 ac tremulos artus frigus letale subire ;

53 hic te ostende virum ; factusque repente Prometheus,

54 ingere semineci vitales ingere flammas,

55 unde unde, e caelo raptas, an ab arte magistra

56 ingenioque tuo. Non est, quod fulminis iram

44

57 propterea metuas, nubemque secantia tela.

58 Hanc veniam dabit ipse Tonans, laudare paratus

59 Iapetioniden meliori e semine fabrum,

60 qui vetet in terram terrestria membra relabi,

61 perpetuo sacri renovans ea fomitis igne.

62 Quocirca sic, Corduba, habe, memorique reconde

63 affatus animo. Medici fortuna latere

64 candida et atra nequit. Magno vulgantur hiatu

65 omnia. Tu famae laetum tamen addere pondus

66 funestumque potes. Nam si alti sanguinis heres.

67 Cum facilem cives, vigilantem noctibus aegri

68 optarent, aurem dormis in utramque supinus ;

69 si tumido sermone ferox et crudus, inani

70 paupere contempto, solis locupletibus instas ;

71 cum gemat exclusus canibusque relictus, hiulca

72 Lazarus exsertis lingentibus ulcera linguis ;

73 si deses, populique nigro carbone notatus,

74 suspectusque fera dudum cum morte pacisci.

75 Stragibus accumulas strages ; crebroque recentes

76 Manibus inferias mittis, nautamque fatigas ;

77 Phoebea quamvis ducas ab origine longum

78 et genus et titulos ; jam vappa merebere dici.

79 Incipit Hippocrates contra te stare tigillo

80 suspensus, veloque oculos obducere velle.

81 Cujus et e gypso mihi monstras effigiem albam,

82 arguit indignum prostrans Avicenna nepotem,

83 et, si te possit visus spectare, ruberet.

84 Sin promptum te semper opem poscentibus offers,

85 si sanas, et non oneras Hecateide potu.

86 Tunc licet e caula venias oriundus ; et arva

87 prosciderit curvo genitor Boeotus aratro ;

88 jam nil ruris oles, stivaeque umbracula cessant.

89 De quocumque tui scindat sibi cortice nomen

90 natales, ramos atavis sublimius effers,

91 ipse tuae stirpis princeps ac nobilis auctor.

92 Caelasti virtute patrem. Dignissima fecit

93 patriciis medicina parem. Das jura tremendis

94 consulibus : paret accessus praetoris ad aurem.

95 Submittunt se sceptra tibi ; positisque coronis

96 exspectant reges, quod fatum edicis, anheli,

97 signa duces belli, vexilla volantia figunt

98 ad nutus velluntque tuos. Tibi navita pronus

99 supplicat, inque tua suspendit carbasa dextra.

100 Plus aliquid dicam. Medicus spectatus abunde,

101 cujus ad eximiam probitas accesserit artem,

102 et sancti mores, et castae regula vitae ;

103 mortali sorte eductus, ceu numen in Orbe

104 incedit, spargitque manu caelestia dona.

105 Votis ac radiis, ipsa dignabimur ara

106 divum, si Cosmas, si sit Damianus in illo.