liber i genealogicvs originem res gestas...
TRANSCRIPT
LIBER I GENEALOGICVS
ORIGINEM RES GESTAS SVCCESSIONEM REGVM LVSITANIAE EX
MONVMENTIS FIDELISSIMIS EX MONVMENTIS FIDELISSIMIS RECENSET.
/p.12/HENRICVS COMES PORTVGALLIAE
VIXIT ANNOS LXVII. OBIIT ANNO MCXII.
/p. 13/HENRICVS LVSITANIAE COMES REGVMQVE PARENS
Henricus Comes, Parens Regum Portugalliae. Eius originem descriptam curioso
Lectori damus: sed cuius filius ipse sit, ignorant plurimi; et non pauci, re minus
expensa, frustra nituntur satisfacere. Texeira a ueritate deuiat toto caelo, reliqui tota
terra. Ceterum, ut probabiliorem subiiciam genealogiam, quae reperitur apud auctorem
Anonymum, Monachum Benedictinum Monasterii Floriacensis ad Ligerim, qui fuit
contemporaneus Henrico Comiti de Portugal. Is se non intendere, ait, describere,
quotiens Alfonsus Rex signa conseruit strenue militaria cum Saraceno milite; non
uictorias, quas contra illum obtinuit: ipse etenim qui illum fugauerit, ipse qui
subiugauerit Toledum urbem excellentissimam, duxerat1 Constantiam Roberti
Burgundiorum Comitis filiam: ex qua suscepit filiam, quam dedit in uxorem Rex
Raimundo Vltrasaonensi Comiti. Habebat idem Rex aliam filiam, sed extra
matrimonium; et hanc dedit Henrico, Nepoti eiusdem Ducis Burgundiorum: hosque
opposuit Agarenis in confinibus ipsius Hispaniae, hoc est in Portugallia. Hinc inferes
notatu dignum, Constantiam, uxorem Alfonsi Castellae Regis, esse sororem patris
Henrici Portugallensium Comitis, atque Roberti Burgundiae Ducis filiam, Roberti Regis
Franciae neptem, proneptemque Hugonis Capeti. Haec ueritas, quae aliis
Historiographis omnino incognita, lucem praebet aliquibus difficultatibus, a me
exponendis cum agam de iure Catholici in Nauarram.
1 excellentissimam. Duxerat] excellentissimam, duxerat corr.
[GENEALOGIA DO CONDE D. HENRIQUE]
Haec est uerior Henrici Comitis genealogia. Hanc approbant solertissimi
Chronologi; ex quibus, non inferiore laude dignus, Petrus Pithoeus in Annalibus et
Historia Francorum a Roberto I Rege usque ad Philippum I; Theodorus Godefroyus de
Origine Regum Portugalliae; Iacobus Augustus Thuanus, Parlamenti Parisiensis Praeses,
in Historia sui temporis; Prudentius de Sandoual, Episcopus Pampelonensis,
Historiographus Regis Philippi III; Andreas du Chesne, Regis Galliae Geographus, in
Historia Burgundiae, et in Historia domus de Vergy; Antonius Vasconcellius Iesuita in
Anacephalaeosibus actuum Regum Lusitaniae; Sceuola, et Ludouicus de sancta Martha,
in Historia genealogica Regum Franciae: subscribuntque fere omnes Auctores
recentiores.
Obiit Henricus in ciuitate Astorga, et sepelitur in Ecclesia Bracarensi. Praefuit
Lusitanis annos 23. Obiit anno 1112, aetatis suae 67.
Sub quibus conditionibus Portugalliam susceperit, inferius aptiore loco
demonstrabo.
/p. 16/ AFONSVS PORTVGALLIAE REX I.
VIXIT ANNOS XCI. OBIIT ANNO MCLXXXV.
/p. 17/ AFONSVS I
LVSITANIAE REX I
AFONSVS Henriquez, hoc est Henrici filius, successit deuiuenti Patri anno
1112. Ducem uocatum fuisse annos XXVII, auctor est Texeira in suo Compendio de
Portugalliae ortu: ubi nihil probat; ego, ne quid remaneat minus firmum, confirmo ex
diplomate Innocentii III ubi ait: Ceterum, cum idem Pater tuus ad tempora felicis
memoriae Alexandri Papae praedecessoris nostri Ducis esset nomine appellatus, etc.
Hoc priuilegium citatur a Baronio ad annum 1179, Tomo XII, numerus 16, et a
Brandaon in Monarchia Lusitana lib. X cap. X. Vtrum ante Alexandrum Papam fuerit
Rex, non est necessarium expendere, cum sit omnibus notum, sed hoc de Ducis titulo
adnotasse sufficiat.
In campo Ouriquio, conserturus pugnam cum Ismario et aliis quatuor
Saracenorum Regibus, a tumultuante populo Rex acclamatur; et post confirmatur in
Comitiis Lamegensibus sine Legionensis Monarchae facultate: an ualide, Libro secundo
respondebo. Duxit Mafaldam (Castellani Mathildem nominant) Manriquii de Lara
filiam, Henrici Comitis de Lara, Principis de Molina, apud Castellanos commendatione
serenissimam: ex qua suscepit filios eo ordine quem exhibet stemma subsequens:
AFONSVS
Henriquez
Henricus, obiit infans. Ponitur a Vasconcellio, et omittitur a
Texeira.
Vrraca, uxor Ferdinandi Regis Legionis; sed a Pontifice summo
separatur.
Thareia, aliis Mathildis, nupsit Philippo I, qui fuit septimus
decimus Flandriae Comes, et filius Theodorici Comitis Flandriae,
et Sibyllae: unde Balduinus et Henricus, Constantinopolitani
Imperatores. Iacet haec Thareia in Monasterio Calaraeuallis.
SANCIVS I Portugallensium Rex, hoc loco ponitur a Vasconcellio,
sed a Texeira in primo.
Mafalda, uxor Raymundi Berengarii Barcinonae Comitis, ponitur a
Texeira.
Petrus Afonsus, filius naturalis, Magister militae Rhodiensis. Obiit
anno 1207 Scalabi. Sepelitur in templo S. Ioannis.
Thareia notha, nupsit Sancio Moñiz de Sousa.
In scuto Henrici Comitis Lusitaniae erat crux: hanc formauit Afonsus quinque
clypeis; in quorum singulis pinxit triginta argenteos, post quinque. Huius symboli
hieroglyphicam expositionem edissero in meo Hispano stemmate; et sic non est opus
repetere.
/p. 18/ SANCIVS PORTVGALLIAE REX II.
VIXIT ANNOS LV. OBIIT ANNO MCCXII.
/p. 19/ SANCIVS I
LVSITANIAE REX II
REGNAVIT annos XXVI et plurimas uictorias contra Mauros obtinuit;
septusque milite triumphante, Andaluziam lustrauit, et Hispalin usque peruenit. Nascitur
Conimbricae die XI Nouembris anno 1154. Duxit uxorem Dulcem (Aldonçam Lusitani
nominant) filiam Ramonis Berengarii, Comitis Barcinonensis, ex Petronilla legitima
coniuge, filia et herede Ramiri Regis Aragoniae: qui postea Monachus factus est, ut
antea fuerat. Eius genealogia haec est:
IISANCIVS I
Portugallensium Rex.
Thareia, uxor Alfonsi consobrini sui Regis Legionis.Haec Pontificis auctoritate separatur, et fit MonialisCistertiensis in Loruano; ubi sanctissime deuixit, etmarmore condita iacuit usque ad annum 1617 quoeius corpus, detecto tumulo incorruptum repertumfuit.
Mafalda, uxor Henrici I Castellae Regis: obconsanguinitatem iussu Pontificis a uiro seiungitur,et fit Monialis Cistertiensis in Coenobio Aroquensiprope Lamecam urbem. Obiit 2 Maii anno 1290miraculis clara. Eius corpus anno 1617 integrumetiam reperitur.
Sancia, Domina Alenquae. Fundauit Cellas, OrdinisCistertiensis Coenobium. Sepelitur Loruani, ineiusdem Ordinis Coenobio.
Blanca, sepelitur Conimbricae.
Berengela uirgo, sepelitur Loruani iuxta Patrem.
III
AFONSO II Lusitanorum Rex.
Ferrandus duxit Ionnam, Balduini IX ComitisFlandriae et Constantinopolitani Imperatoris filiam:qui ratione uxoris accepit Flandriae Comitatum.
Bella gerens contra Philippum II Galliae Regemcapitur; et Parisiis in arce Lupara uitam cum mortecommutauit.
Petrus Comes Vrgelensis, Balearium Insularum Rex.
Henricus, obiit natiuitatis die. Texeira.
Ilegitimi:
Vrraca, moritur infans.
Martinus Sanchez de Portugal, duxit Eulaliam Perez, Comitis Petri de Lancastro filiam.
Tareia Sanchez de Portugal, Afonso Tellez nupsit.
Aegidius Sanchez de Portugal, infans obit.
Rodericus Sanchez dePortugal, moritur infans.
Constantia Sanchez, Monialis.
In gratiam Astronomorum haec subiungo. Anno 1199 (ait Vasconcellius in huius
Regis Vita num.10) prodigiosa quaepiam solis defectio contigit, qua, post hominum
memoriam, fere nullam uidit ac sustinuit orbis horribiliorem; hunc uero tam insolitum
mundi laborem multiplex ac horrenda hominum calamitas consecuta est.
Sed Texeira ibidem fol. 8b Anno 1199, ait, multa signa et prodigia apparuere,
ciuitatum ac oppidorum multorum casus praeuia. Lunae eclipsis diem totum unum
hominum oculis caliginem tenebrasque offudit. Cur diem totum? An aptius totam
noctem? Sed neque hoc possibile. Examinent, quibus uacet, Astronomi.
/p. 20/ AFONSVS PORTVGALLIAE REX III.
VIXIT ANNOS XXXXVIII. OBIIT ANNO MCCXXXIII.
/p. 21/ AFONSVS II
LVSITANIAE REX III.
NASCITVR Conimbricae VIII Kalendas Maii, anno a partu Virginis 1185. Ob
obesos artus Pinguis cognominatus. Plurima strenue gessit contra tyrannidem
Saracenorum: quorum adhuc exstant in Grapheothecis Regiis monumenta illustrissima.
Duxit Vrracam, Alfonsi IX Castellae Regis et Leonorae filiae Henrici Regis Angliae
filiam. Eius stemma tale est:
III.AFONSVS II Lusitaniae Rex uxorem habuit Vrracam, Alfonsi VIII Castellae Regis et Eleonorae Anglicae filiam.
IIII. SANCIVS II Portugalliae Rex, natus 1207 obiit caelebs annodomini 1246.
V. AFONSVS III Lusitanorum etiam Rex, expulso fratre, habenasobtinuit Portugalliae.
Ferrandus, uulgo, O Infante de Serpa, duxit in Castella D. SanciamFernandez, Fernandi de Lara filiam. Meminit huius Infantis de SerpaBzouius anno 1239 eique Gregorius IX concedit Indulgentias, quasolim transeuntibus ad Terram sanctam. Duarte Nuñez asserit, huncInfantem iacere in Alcobacia; sed fallitur, demonstrante Brandaon inMonarchia Lusitana, Part. IV, libro III capitulum XX, nam illeFerrandus, qui inibi sepelitur, est filius Afonsi III.
Vicentius, obiit Infans. Sepelitur in Alcobaciae Monasterio. Multidubitant, utrum non sit Afonsi III filius.
Lianora, nupsit Regi Daniae. D. Rodrigus libro VII, capitulum V, asserit esse mortuam sine prole; sed fallitur, ut posteademonstrabo.
N. Rex, duxit D.Lianoram filiam Infantis de Serpa, teste Duarte Nuñez inVita Afonsi II, fol. 70.
Maria, nupsit N. Domino de Frisse, Primati Daniae.
Anna, nupsit Principi de Lobkowitz; a qua Principes, Duces, Comites atque Barones Lobkowitzii, huiusque Libri Auctor, ex linea materna.
Ioannes Afonsez, iacet Alcobaciae ad portam Capituli sub hocEpitaphio: Aera 1272, 7 Idus Octobris Ioannes Afonsi filius inclytaerecordationis Donni Afonsi, tertii Regis Portugalliae. R. in pace.Amen.
Illegitimi:
Afonsus Martins Chichorro. Ita Texeira.
Fernandus, teste Vasconcellio, obiit caelebs;iacetque Alcobaciae.
Est Regale Coenobium de Spina Ordinis Cistertiensis, dissidens a Vallisoleto
leucis sex, et tribus a Rioseco, religione et sanctitate uenerabile. Ecclesiae atque
Capitulo interiacet sacellum optime fornicatum, duplici sese ostio Claustro pandens,
unico Ecclesiae, hic duo sepulchra ex marmore optimo, ad ulnae altitudinem a
pauimento elata; in quorum dextero epitaphium:
LIANORA AFONSI III LVSIT[ANIAE]. R[EGIS]. FILIA.
IANI DACIAE R[EGIS] CONIVX CHRISTERNI
R[EGIS] MATER. M. P.
In sinistro, charactere minus diruto inscriptio:
HIC IOANNA LIANORAE REGINAE
CONSAGVINEA. R[EQVIESCAT] IN P[ACE].
Hinc constat, Lianoram habuisse filium cognomento Christernum, Regem
Daniae, aut alterius regionis Septemtrionalis constat etiam falli Archiepiscopum D.
Rodrigum, cum libri VII, capite V, ait, Habuit etiam, puta Afonsus II, filiam Lianoram,
quae nupsit Regi Daciae; et ibi fuit mortua sine prole. Constat bifariam falli: tum quia
Lianora non obiit in Daciae, sed in Castella; tum etiam quia habuit prolem.
In Indice antiquo Monasterii, ubi sunt fere omnium instrumentorum transsumpta,
reperies in limine descriptionem antiqui aedificii, et fol. 5, haec uerba: In Claustro
Lectionis sepeliebatur Lianora Regis Afonsi filia: haec nupserat Iano Daniae Regi, et
habuerat filium Regem Christernum, neptem Mariam uxorem Domini de Frisse
Primores Daciae, matrem Annae, quae nupsit Principi Lobkowitz; a qua haec familia.
DD. Albuquerquii Claustrum nouum aedificarunt; et in sacello apud Capitulum ossa
Lianorae et Ioannae consaguinearum moesti posuerunt.
Antiquum illud Claustrum iam est dirutum; et praedecessorum nostrorum
reliquiae uenerabiles quiescunt sub Ioue: lapides alio transtulit auaritia; et incultae
frondes, quas sponte terra illa parturit, sepulchra ornarent, ni /p. 23/ armentis
pecoribusque concederentur. Lugeo, qui refero; corrigant qui faciunt: sancta etenim non
debent tractari nisi sancte.
Circa annum 1621 praeerat illi Coenobio Reuerendus admodum Pater D.
Laurentius de Cueto, Beatae Mariae de Vela Frater, uir summae sanctitatis atque
exemplaris uitae. Hic erat in ea sententia, ut crederet, hanc Lianoram esse eamdem cum
illa, cuius corpus quiescit in latere altaris summi sub figura marmorea premente
Emblema illustre his characteribus,
EXPECTATISSIMA
LIANORA, ETC
Ideo hos tumulos ex locis designatis extraxit: et ex uno fecit altare sacelli, quod in
eodem Claustro opponitur Ecclesiae portae; ex altero, altare alterius sacelli, quod est in
Claustri latere, quod opponitur Capitulo: in hoc tamen prudens, quod iusserit
inscriptiones seruari; exstantque hodie in ipsismet lapidibus, quamuis hi facti sint exules
a propriis locis.
Collige ex his (sed alia non omittas) post Regis Daciae mortem, Lianoram ad
Hispaniam remeasse; nec miror: Regina uidua summis se exposuisset laboribus, imo et
periculis, si non confugisset in patriam. Testor Serenissimam Reginam Galliae Mariam
Mediceam: quae, licet Regis Vxor, Regis Iusti atque duarum Reginarum Mater, impie
tractata ab inuidia, confugit in Belgium; ubi hospes recipitur a Monarcha Catholico,
eoque clementissimo.
Sed cur ad Castellam Lianora? An non praestitisset Lusitania? Forte aut Patris
seueritas, aut Fratris parcitas, coegerunt uiduam confugere ad Regem Castellanum.
Monarchae enim Catholici iam a multis saeculis benignissimi sunt hospites Reginis
peregrinis.
/p. 24/ SANCIVS PORTVGALLIAE REX IIII.
VIXIT ANNOS XXXVIIII. OBIIT ANNO MCCXXXXVI.
/p. 25/ SANCIVS II
LVSITANIAE REX IV
AFONSI II filius fuit a uestibus longioribus Capello nominatus. Regnauit annos
XXVI et duobus ultimis a Regno deponitur. Notat id Ioannes Vesaeus Part. I, cap. XIX,
Antonius Brandaon in Monarchiae Lusit. Part. IV, a cap. XXV, Vasconcellius, Marizius,
et alii. Iussu Summi Pontificis depositum fuisse, asserit Texeira in Compendio de ortu
Portug., fol. 10. Erat (si uulgo credimus) Sancii ignauia et negligentia maxima,
regiminique communi pessima; ideo licuit populo, non alii, illum deponere, non tamen
nisi in Comitiis coniuncto. Ingreditur Sancii frater in Portugalliam; a Sancio non
admittitur. Legitur in Castella miles a Fernando Monarcha: ingreditur is in Lusitaniam
contra Afonsum III, Sancii fratrem; sed, re infecta, remeat in Castellam.
Inquiris, utrum bellum Sancii Lusitaniae, et Ferdinandi Castellae Regum contra
Afonsum Tertium fuerit iustum: uidebatur aliquibus quod non. Rationem notat
Brandaon in Monarc. Lusit., lib. XIIII, cap. XXVIII, Part. IV, uidelicet Summum
Pontificem procedere ex subreptitiis ac commentitiis titulis, natis ex informatione falsa,
atque prorsus iniqua, ideoque sine culpa Pontificis, esse illam depositionem inualidam;
quia Sancio imponebantur crimina quae non commiserat.
Ceterum, bellum hoc Castellani fuit iustum, quia nondum erat Sancius a
Comitiis Portugalliae depositus; quia, ut bene edisserit Vasconcellius num. 7, uix ullus
fuit illustri loco natus, qui Afonsi Comitis partes susciperet: idcirco Sancius tenebatur
Tyranno ingredienti resistere; nec licite subesse poterat (erat etenim persona publica, et
nondum exspes successionis) et perinde Ferdinandus Castellae Rex iuste poterat
suppetias ferre Regi Sancio, iuste se defendenti contra Afonsum iniuste militantem.
Duxit Sancius Menziam filiam Lupi Dias de Haro, Cantabriae Domini: ex qua
nullos habuit filios.
/p. 26/ AFONSVS PORTVGALLIAE REX V.
VIXIT ANNOS LXVIIII. OBIIT ANNO MCCLXXVIIII.
/p. 27/ AFONSVS III
LVSITANIAE REX V.
NASCITVR Conimbricae die quinta Maii 1210 et trigesimo septimo aetatis,
nempe anno Domini 1247 coronam aggreditur felix et triumphans, licet sine iuris titulo
uel apparenti. Gubernat, adhuc Sancio superstite, duobus annis. Tyrannis maxima,
tolerata tamen a pluribus; quia Afonsus, quamuis tyrannice praepositus, fuerat legitimus
Regni heres, futurus post Sancii obitum legitimus Lusitanorum Rex. Duxit Mathildem
Bononiae Comitissam; et, ea adhuc superstite, Beatricem Alfonsi X Castellae Regis
filiam. Hoc matrimonium uere fuit illegitimum; et in causa, ut toto duodecim annorum
curriculo a Pontificibus maximis excommunicaretur. Mortua Mathilde, Clemens IV
Regem excommunicationis soluit uinculo, ac coniugium confirmat. Ex Beatrice habuit
Afonsus sobolem sequentem:
AFONSVS III LusitanorumRex
Afonsus, Dominus de Portalegre, duxitViolantem, Ferdinandi III Regis Castellaeex Emanuele filio neptem.
Ferrandus obiit infans; et sepelitur inAlcobacia.
DIONYSIVS I natus anno Domini 1271septimo Idus Octobris, duxit Isabellam,filiam Petri Aragoniae Regis.
Blanca, prius in Loruano, Ordinis Cistertiensis, deinceps Burgensis Monasterii, quod dicitur las Huelgas, Abbatissa. Ibidem sepulta.
Constantia, obiit infans: moritur Hispali, etsepelitur in Alcobacia.
Ex pellicibus habuit illegitimos filios; Aegidium, de quo uix aliqua reperi notatu
digna.
Ferrandum Afonsum de Portugal, Equitem Templi. Iacet in S. Dominici Ecclesia
Santarenensi, in sacello SS. Cosmae et Damiani.
Afonsum, cui nupsit D. Maria de Ribeira.
Martinum: huic mater fuit Afra. Ex eo proueniunt Comites de Sosa.
Leonoram: nupsit haec Comiti, qui apud Vasconcellium dicitur Garcia de Sousa,
et apud Texeiram Gundissaluus.
Afonsus Rex stemma Lusitanicum zona purpurea circumcinxit; et in ea septem
castella aurea collocauit. Moritur Vlyssipone anno Virgineo partu 1279. Fuit duobus
annis instrusus, et XXI uerus Rex. Ergo habenas Regni obtinuit tribus et viginti annis.
Si quis uelit Afonsi III contra Sancium II partes tueri, asserat, Afonsum fuisse
legitimum Afonsi II heredem; quia Sancius erat filius Afonsi nondum Regis, et ideo in
opinione probabili exheres. Vide ea quae dicemus inferius Libro V, Disp. IV, a numero
95 ad 97. Ergo autem hic, et ibi, Sancium uere Regem admitto.
QVAESTIO INCIDENS
Vtrum Afonsus III ex Mathilde Bononiae Comitissa
habuerit successionem
Huius difficultatis resolutio maxime necessaria est: ex ea enim pendet decisio
litis, creandae a Christianissima Regina in Libro ultimo. Texeira cognoscit filios tres,
Ferrandum Petrum, Robertum, et Constantiam. Verba Texeirae sunt:
Suscepti sunt (puta ex Mathilde) filii,a Ferrandus (et secundum aliosb Petrus) qui
quidem in pueritia in Vlysipponensi ciuitate obiit, atque in Conuentu sancti Dominici,
Ordinis Praedicatorum, sepultus est.
Robertus qui cum Mathilde matre apud Gallos mansit, et in Comitatu successit:
a quo Serenissima et Christianissima Regina Catharina de Medicis, Henrici II
Francorum Regis Vxor, et Henrici III Francorum et Poloniae Regis Mater, genus et
originem duxit.
Constantia quae in cunis obiit.
Chronologus antiquus Lusitaniae apud Antonnium Brandaonem in Monarchiae
Lusitaniae Part. IV, libro XV, capite XXII, asserit, esse constantem traditionem,
habuisse Afonsum Filios ex Regina Comitissa Mathilde.
Ferrandus Lopez affirmat, famam esse, quod quando Bononiae Comitissa uenit
in Lusitaniam, conducebat filium, quem ex Rege susceperat; addit, hunc fuisse
dilectissimum Afonso Regi, non solum qua filium, sed potius qua strenuum militem.
Duxit hic N. Mathildis filius, filiam D. Petri Castellae Infantis pulcherrimam
adolescentem. Ceterum de hoc anonymo Infante non est quod prolixius agamus, cum
confusa notitia non exposuerit, utrum reliquerit posteritatem.
Aliqui existimant, Afonsum Dionysium, quem inter nothos numerauimus, fuisse
Mathildis filium: porro si fuisset, exstaret ipsius in Autographis multa notitia; atque ideo
subscribo Antonio Brandaoni, loco citato asserenti, hunc esse ex ultimis Afonsi filiis,
illum scilicet, quem nutriuit Martinus Pires Regius Sacerdos, ut et ipse Rex exposuit in
clausula sui testamenti. Superfuit hic infans puellus post Patris obitum: quem Rex
Dionysius ad dignitates maximas promouit; et tandem sanctae Isabellae Vxoris suae
oeconomum summum constituit, et honoribus magnis donauit.
RESOLVTIO
Nihilosecius, ut Catholice loquar, assero, Reginam Comitissam nullum habuisse
filium.
Haec conclusio, sicut et contraria, uidebatur Antonio Brandaoni probabilis; quia
neutra antiquis Autographis demonstrabatur: atqui iam negatiua pars, quam tueor,
scripturis authenticis clare conuincitur; ergo iam, in sententia eiusdem Brandaonis
opinio asserens non est probabilis.
RATIO PRIMA
Probo primo, Mathildem non habuisse liberos, ex ipsius testamento: in eo ipsa
legat marito suo Afonso uiginti mille libras, et totum ius quod habebat ad summam
aliarum quatuor millium, quam sibi debebant Flandriae Comites. In hoc testamento
meminit Ionannae, quam susceperat ex primo Marito Philippo, filio Philippi Regis
Franciae, et Gaucheri de Chastillon, Domini de Monjoy, cui nupserat ipsamet Ioanna;
non tamen meminit aliorum; ergo non habebat alios filios. Patet; quia alias etiam
ipsorum meminisset. Hoc testamentum conditur anno 1241 et refertur ab Eduardo
Nuñez I Part. Chron. Portug. ubi efficaciter confutat opinionem oppositam. Exstat hoc
testamentum in turre de Tombo, teste Antonio Brandaone supra loco citato.
Ad hanc rationem respondent aliqui, ex eo esse inefficacem, quod post annum
1241 in quo testamentum hoc conditur, conuixerint Afonsus et Mathildis adhuc per
annos quatuor; ergo potuisset tunc suscepisse filios quae necdum habuerat.
Sed haec responsio non satisfacit; quia, mutatis heredibus, debent mutari
testamenta: atqui hoc perennauit, ac executioni mandatum fuit; ergo heredes non fuerunt
mutati: ergo non habuit alios filios qui succederent hereditario.
RATIO SECVNDA
Probatur secundo eadem ueritas ex Epistola quam scripserunt Primores atque
Praelati Lusitaniae Vrbano IV qua postulant, non ut legitimentur Beatricis filii; (sciebant
enim huiuscemodi Heröes non sufficere Pontificum legitimationem ad hoc, ut nothi
Lusitanico donentur sceptro) sed ut Afonsum Regem excommunicatione lata absoluat,
et Matrimonium Regis et Beatricis confirmet, dispensando in impedimentis, si qua post
Mathildis obitum perseuerassent. Impetrant posse simul conuiuere, utque eorum filii
possint succedere, ac esse heredes Coronae Lusitanicae; ergo hinc colligitur, Afonsum
non habuisse filios ex Mathilde: non enim de legitimando successore curaret
Portugallensis populus, si Regni habuisset legitimos et ueros successores.
RATIO TERTIA
Nulla actio, quamuis insolentissima, sine colore uspiam fuit facta. Repudiabitur
ergo Mathildis sine iure, an etiam sine titulo? nullatenus; quo ergo? titulo sterilitatis.
Hunc ab aliquibus notari uideo. Ergo si Mathildis, qua sterilis, ab Afonso contemnitur,
cur creditur habuisse filios? Hic titulus potius ex traditione quam ex Historiis liquet,
atque ideo non apud uniuersos eiusdem efficaciae.
RATIO QVARTA
Deuiuenti Afonso successit Rex Dionysius anno 1279 sine contradictione: nec
aliquis in foro Martis aut conscientiae aliquam protestationem fecit; ergo non erant ex
Mathilde filii. Patet consequentia: quia hi ius suum omnimode potuissent defendere, ac
debuissent ad Regnum adspirare.
Nec sufficit dicere cum Brandaone, illos reuera adspirasse, sed scriptorum
negligentia hoc non fuisse adnotatum. Non, inquam, sufficit; quia nihil debemus
asserere quod non sit probabile, et aliquibus ex caussis constet: et in re historica leuis
asseritur, quicumque sine antiqui auctoris testimonio facinora antiquorum asserit.
Ad illud quod de foro conscientiae dicebamus, respondet Brandaon supra: Nem
ha para que recorrer a materias de conscientia, que ja sabemos del Rey Dom Afonso o
Terceiro, e de seu sogro Dom Alfonso o Sabio, não serem os mais escrupulosos que
ouve no mundo. Hoc est: Nec iuuat recurrere ad conscientiae materias; scimus etenim
Regem Afonsum III et ipsius Socerum Alfonsum Sapientem, non fuisse totius mundi
scrupulosissimos. Bene. Constat etenim ex illo secundario matrimonio, cuius rei sunt et
Alfonsus Sapiens, qui Beatricem dedit, et Afonsus Tertius, qui recepit.
Vere contra hos non prodesset proponere puncta conscientiae; sed addo,
Dionysium bene moratum fuisse, ac coniugem sanctissimae Isabellae. Quomodo hic
pius Rex cum sancta sua Coniuge retinuisset Regnum alienum? cur non Mathildis filii
appeterent conditionem regnandi?
Porro Afonsus Rex faciem habuit magnifice liberalem, et caesios oculos:
tantaeque fuit proceritatis, ut admirationi cadauer eius fuerit spectantibus, cum Rex
Sebastianus tumulum defuncti recludi iussit. Corporis uero magnitudinem animi
celsitudo superabat; fuit enim liberalissimus, ut testantur castellorum et oppidorum ad
Regiam hereditatem spectantium schedae, quae in publici Chartophylacii turre
asseruantur: in Regni administratione singularis eius eluxit prudentia; adeo ut nihil in eo
desiderari possit, si sinceram alias religionem ingrati erga Mathildem animi nota haud
uiolasset.
QVAESTIO ALTERA
Vtrum, si Afonsus III ex hypothesi habuit ex Mathilde
liberos, Regina Christianissima originem traxerit
aut ab ipso Afonso aut alio Lusitanorum Regis?
Probaui, Mathildem ex Afonso nullos habuisse filios. Sed esto, receperit; quid
inde? illorum posteri ad coronam adspirent, non tamen Serenissima Regina Galliae,
quae non descendit ab Afonso, nec ab ista Mathilde, ut sequens docebit genealogia.
[GENEALOGIA DOS CONDES DE BOLONHA]
Haec est uera Bononiensium Comitum genealogia. Non uacat per singulas
generationes demonstrare, quoniam rata res est, et satis euidens. Ceterum ne uidear
supponere quae debuissem probare, Lectorem candidum certiorem facio, me consulto
huius genealogiae confirmationi supersedere; dabit etenim demonstratam quantocyus
Reuerendus admodum Dominus Christophorus Butkens, Monasterii S. Saluatoris
Ordinis Cistertiensis Antuerpiae Antistes meritissimus. Pollet is ingenio felicissimo, est
perpetuus in litteris, sedulus inuestigator antiquitatis uenerabilis. Huic Athenae debent
posteri librum, cui titulus, Laurea Brabantiae: in quo ex Autographis et diplomatibus
accurate huius genealogiae singulas successiones probat.
Probabo nihilominus illa unice, sine quibus claudicaret haec quaestio. Mathildis,
Vxor Afonsi Lusitanorum Regis, fuit Bononiae Comitissa. Obiit anno 1254. Si reliquit
filios, ergo et heredes. Quomodo ergo anno 1258 erat Bononiae Comitissa Maria
quondam Imperatrix, et Ottonis IV Caesaris Vxor, et ipsius Mathildis agnata?
Respondet aliquis, Mariam audiuisse Bononiae Comitissam, non fuisse, atque
ideo Comitatus habuisse titulum, non rem; quia consuetudo Germanorum est, ut omnes
minores filii habeant eumdem cum primogenio titulum, et primogenitus hereditatem.
Sed haec responsio non sufficit controuersiae explicandae: demonstrabo etenim,
dicto anno 1258 habuisse Mariam non solum titulum, sed uere possessionem.
Donatio inter uiuos non est contenta transferendae rei titulo, sed postulat
legitimam rei possessionem: atqui Maria, olim Imperatrix, donauit Henrico III
Lotharingiae et Brabantiae Duci, Bononiae Comitatum; ergo non solum habebat titulum,
sed possessionem. Inquiris unde constet hanc donationem fuisse factam? Dabo tenorem
formalissimum.
Maria, quondam Romanorum Imperatrix, uniuersis praesentes litteras
inspecturis salutem in omnium Saluatore. Vniuersitatem uestram scire uolumus, quod
Nos illustri Principi Karissimo Fratrueli nostro, Domino Henrico Duci Lotharingiae et
Brabantiae, quidquid iuris habebamus, uel habere poteramus in Comitatu et Statu
Bolonio, cum omnibus pertinentiis suis, per successionem hereditariam ex morte
Dominae Mathildis, olim Comitissae dicti loci, filiae *materterae nostra, libere et
absolute contulimus, nihil iuris nobis in eisdem bonis reseruando, uel in posterum
reclamando, etc. Datum et actum apud Attrebatum Mense Febr. Feria quinta post
Octauas Purificationis B. Virginis, anno Domini 1258.
Vides ergo clarissime, Mathildem, cum deuiueret, non reliquisse liberos; quia
alias per successionem hereditariam exmorte D. Mathildis non esset Maria Comitissa
Bononiae. Haec donatio effectum no habuit: erat enim contra Aleidis ius, quae debebat
succedere Mariae, et de facto successit anno Domini 1260. Nupserat primo Aleis Mariae
Soror Willelmo Aluerniae Comiti, et postea Ernouldo Domino de Wesemale, ut constat
ex instrumentis publicis, quae hodie Viluordii conseruantur.
Aleidi autem successit filius ipsius Robertus, Bononiae ac Aluerniae Comes. Ex
hoc Roberto originem trahunt omnes Bononiae Comites. Hic est ille Robertus, a quo
descendit Regina Christianissima. Ex praeexaminatis licet inferre duo.
Primum; Mathildem non habuisse liberos. Ratio est; quia post huius obitum
ortae sunt difficultates summae circa successionem in utroque Comitatu: et si ipsa
habuisset filium, nulli esset locus difficultati. Comitatus de Dammartin adiudicatus est
Matthaeo, Domino de Trie; cuius Mater Aleis fuerat soror Rainaldi Comitis de
Dammartin, patris Mathildis. Comitatus Bononiae cessit Mariae, olim Imperatrici, filiae
Mathildis sororis Idae; quae Ida fuerat Mater Mathildis Reginae Portugalliae, et
Comitissae Bononiensis.
Alterum; hunc Robertum, ex quo prouenit Regina Christianissima, fuisse non
Mathildis, sed Aleis filium; ac perinde, Galliae Reginam non procedere a Lusitaniae
Regibus; et tandem, non habere ius ad Coronam, etiamsi Mathildis habuerit, quam nego,
successionem.
NOTA
Portugalliae Regnum ad Christianissimam Reginam Comitissam Catharinam non
pertinere ostendi, et Libro V a pagina 303 ad 388 uberius demonstrabo: colligitur tamen
ex dictis, Bononiensem Comitatum non ad Henricum IV Galliae Regum, sed ad
Serenissimam Isabellam Claram Eugeniam pertinuisse; atque nunc non solum ex
ueritate iuris, sed etiam ex ipsius Cassani principiis, non ad Ludouicum XIII sed ad
Philippum IV Catholicum Regum pertinere.
Ex Roberto Bononiae Comite ad Catharinam Reginam Galliae, nec non
Bononiae Comitissam, est continua successio: in cuius descriptione Hispani, Galli et
omnes Auctores conuenimus. Genealogiam expendo pagina 377 sed iuuat resumere
personas aliquot. Considera subiectum stemma.
ROBERTVS
Bononiae Comes,
filius non Mathildis
Reginae Portugalliae
ut somniant Galli
Auctores; sed Aleidis,
ut ostendi pagina 33.
A quo post multas
generationes
prouenit:
CATHARINA de
Medicis, Galliae
Regina et Comitissa
Bononiensis. Nupsit
Henrico II
Christianissimo
Regi. Obiit ipsa 5
Ianuarii 1589.
Franciscus II Franciae Rex. Non fuit
Bononiae Comes, quia obiit anno 1560
superstite adhuc Matre.
Carolus IX, Galliae Rex. Non fuit Bononiae
Comes ob eamdem caussam; obiit enim anno
1574.
Henricus III Franciae et Poloniae Rex: et ab
anni 1589 quinta die Ianuarii in qua Mater
obiit, Comes etiam Bononiae. Denascitur
eodem anno, die secunda Augusti.
Franciscus de Francia, Andegauensis et
Alençonius Dux. Moritur ante Matrem anno
1584.
ISABELLA, Philippi
II uxor, Hispaniarum
Regina. Obiit anno
1568.
ISABELLA CLARA
EVGENIA,
Archiducis Alberti
Vxor, ex principiis
quae Cassanus et
reliqui Galli Auctores
assumunt, uera
Bononiae Comitissa.
Claudia, Lotharingiae Ducissa. Moritur anno
1575.
Margareta Regina, Vxor Henrici IV. Deuixit
anno 1615.
Catharina de Medicis erat Bononiae Comitissa, idcirco Comitatus non pertinuir ad
Franciscum et Carolum Galliarum Reges, qui obierunt ante Matrem. Henricus III
Poloniae Rex successit Fratri Carolo in Regno anno 1574 et sub initium anni 1589 Matri
suae in Comitatu. Henricus III post aliquot menses denascitur; declaratur Henricus IV
Galliae Rex. Hic Regni habenas suscipit, et iniuste Bononiensem Comitatum retinet, qui
ad Isabellam Alberti Vxorem spectabat. Vel dicito, Quomodo Comitatus ille transiuit ad
Henricum IV? Is non erat ex Catharina de Medicis Regina Comitissa oriundus: ergo
nullo titulo uel apparenti potuit Bononiam retinere. Haec igitur Catharinae Medicaeae
proximitori cognato debebatur. Catharinae Reginae Comitissae succederet in Bononia
Isabella Hispaniarum Regina, si superuiueret. Superuiuebat politice beneficio
Repraesentationis; quoniam superuiuebat in Isabella Clara Eugenia ipsius Filia. Ergo ad
Isabellam Belgii Archiducem, et non ad Henricum IV debet Bononia pertinere.
Repraesentationis beneficium Cassanus et alii Galli sine ulla limitatione admittunt: ergo,
si sincere agere uoluerint, debebunt mihi subscribere, aut illa reuocare, quae diebus
singulis effutiunt contra Regis Catholici iustissimam auctoritatem.
Bononia Artesiae est feudum: cumque Isabella obierit sine filiis, aperitur
Bononia Artesiae Comiti, nempe Philippo IV. Praeterea: Feudatarius, deficientibus filiis,
et confirmante feudi Domino, postest feudum legare; atqui Isabella id legauit Philippo
IV testamentum confirmat ipsemet Philippus feudi Dominus; nullus est heres qui
reclamet: ergo Philippus Catholicus Hispaniae Rex, qua Artesiae Comes, est Comes
Bononiensis.
Nec iuuat dicere, Ludouicum XI Bononiam usurpasse, et Comitatum de
Lauragais dedisse; quia haec commutatio non potuit fieri sine licentia Artesiensis
Comitis.
Nec est contra ius Regis Catholici Catharinae Medicaeae testamentum; nam ab
ipsismet Gallis Iudicibus declaratum est iniustum ad petitionem Margaretae, testibus
Scheuola et Ludouico de S. Martha, libro 10, capite 8, pag. 664.
Ergo ex dictis constat, Philippum Hispaniarum Monarcham esse Bononiae nec
non Aluerniae Comitem; quod Deo auspice alibi uberius demonstrabo.
DIONYSIVS PORTVGALLIAE REX VI.
VIXIT ANNOS LXIIII. OBIIT ANNO MCCCXXV.
DIONYSIVS I
LVSITANIAE REX VI
FVIT cognomento Fabricator, nobilis ob egregia aedificia quae erigi curauit in
Portugalliae Regno. Natus anno Domini 1271 anno aetatis suae undeuigesimo Patri in
Regno succedit; regnauitque annos 46. Duxit Vxorem Isabellam, Petri II Aragoniae
Regis ex Constantia, Manfredi Siciliae et Napolis Regis filia, filiam. Fuerat autem
Manfredus filius Imperatoris Friderici. Genealogiam eius paucis dabo.
VI. DIONYSIVS I Lusitaniae Rex, Vxor
Isabella Aragonia. Nata anno 1271, obiit 4
Nonas Iulii anno 1336. Ex ea genuit:
VII. AFONSVM IV in Regno
Portugallensi successorem.
Constantiam, quae Ferdinando IV Regi
Castellae nupsit.
Habuit ex damnato thoro Afonsum Sanchez, Dominum de Albuquerque, qui in Patris
domo Oeconomus maximus fuit.
Petrum Barcelli Comitem: cui nupsit Blanca Petrianez, Domini de Portalegre
filia. Hic edidit librum de Familiis Regni Lusitanici. Sepelitur in Monasterio S. Ioannis
de Tarauca, Cistertiensis Ordinis.
Ioannem Afonsum de Portugal,
Ferrandum Sanchez de Portugal,
Mariam de la Zerda,
Mariam alteram, Monialem Ordinis Cistertiensis in Monasterio S. Dionysii
(uulgo de Odiuellas) quod Dionysius Rex erexerat a fundamentis.
Obiit in Santarensi ciuitate VII die Ianuarii anno 1325. Sepelitur in Monasterio
de Odiuellas.
SANCTA ISABELLA LVSITANIAE REGINA.
VIXIT ANNOS LXV. OBIIT ANNO MCCCXXXVI.
SANCTA ISABELLA
LVSITANIAE REGINA
ECCE adest Isabella, quam Deus donauit specioso corpore, sed animo
pulchriore. Nascitur anno Domini 1271 undique septa *integumento membranarum (si
audias Astrologos atque Genethliacos) felicia fata praedicenti. Vestita nascitur, ne
acquiesceret mundo diuites induuias offerenti. Parens prouida, pyxide argentea inclusas
Filiae exuuias in thesauro constituit. Aquis lustralibus diuinitus abluta, exuit originalem
maculam, induit transnaturales perfectiones et habitus, ad praxim, cum per tempus
liceret, nobilius reductura. Donatur Isabellae nomine, nec sine caussa: recenter etenim
ad meliorem translata fuerat uitam Isabella altera, nempe paternae Auiae Violantiae
soror: haec uitae puritate floruerat, castitatis uotum superstitis mariti assensu emiserat,
sanctissime obierat, tot miraculis clara, ut Sanctarum numero a Gregorio IX
adscriberetur. Superfuit Isabella, heres auiti nominis et sanctitatis.
Mulierem hanc fortem quis inuenerit? quaesierunt auide plurimi in Europa
Principes, frequentauerunt Petri Aragoniorum Regis curiam Oratores Regum Britanniae,
Neapolis aliorumque. Mortuo tandem in Lusitania Afonso III sufficitur in Regno
Dionysius; cui multis negata despondetur: ab hoc diuino auspicio reperitur, quae ab aliis
frustra quaerebatur. In Lusitaniam deducitur, et nuptiae Trancosii celebrantur anno
millesimo ducentesimo octuagesimo secundo, mense Augusto.
Ne tempus ipsi deficeret, ipsa non deficiebat tempori. Intempestiua Aurorae,
quae somno grauida aliis mulieribus blanditur, erat hora huic Viragini surgendi e strato,
et preces legendi Matutinas: deuote sedula subiungebat Laudes et Primam. Aderant
Sacerdotes mysteria diuinissima celebraturi. Vna aut altera flexis genibus audita Missa,
lectis reliquis Horis, ad cubiculum reuerbatur; quam expectabant pedisequae, eamdem
more regio ornaturae. Erant ei oneri gemmae, et lapilli, et auri emblemata, quibus aliae
alere consuerunt uanitatem. Sane si per statum liceret, procederet ipsa μονοπέπλη, unica
et simplici ueste induta.
Cur non memoriae modo subueniret, cuius exemplum saepe subuenit fragili
uoluntati? Cur non mens dotes has, inque ipsis sanctissimae Isabellae Dionysii uxoris
characterem concipiens, ducta identitate uitae et nominis alterius Isabellae Belgarum
Principis recordaretur? Philippi sapientissimi filiam, Caroli Imperatoris neptem, Alberti
Archiducis uxorem, pauperum matrem, fautricem litteratum, in subditorum cordibus
olim habitantem, huic haud dissimilem laudo. Illustratur eadem, genealogia trium
Isabellarum; quarum quaelibet sufficeret patriae et sanguini nobilitandis. Praecurrit
Isabella Violantiae soror: de qua iam supra. Eam subsequitur Aragonica Isabella, non
coaeua tempore, sed tamen sanctitate. Succedit Austriaca, aetate inferior, morum
integritate aequalis. In Austriaca Pannonicam et Aragonicam renatas uideris Isabellas.
Tanta in singulis morum similitudo, conuersatio tam aequa, ut si Pythagorae somnia de
animorum palingenesia forent admittenda, diceres Samiae doctrinae cultor, eamdem
animam ab alterutra in aliam transmeasse. Ceterum, qui studio doctior, atque fide
eruditior, nuspiam subscribas Pythagoricis: sed admireris in tribus his Charitibus
(Isabellas intelligo) morum similitudinem; ac propterea in eis laudes non eumdem
animum, sed spiritum habitasse. Intelligo spiritus nomine perfectionem liberam, non
creatam tamen, sed creatricem. Verum ne aliqua in re similitudo ipsa deficeret,
contempto uestium luxu, maritis defunctis fidem seruarunt, post mortem secundas
nuptias abhorruerunt; et habitu Seraphico assumpto, quasi uota emississent, rigidae
institutioni studuerunt.
Obiit Isabella Dionysii uxor aetatis anno sexagesimo quinto, a natiuitate Domini
1336 quarto Nonas Iulias. Audias de cadauere huius Reginae, quod de S. Norberti
corpore mirabundus alibi exposui. Aestas calore diues corrumpit corpora, si destituantur
mente conseruatrice. Obiit hic et illa cum rigidior foret aestus; corpora insepulta,
nihilominus a corruptione praeseruantur: cur? ut nouerimus, corpora, quae non
corrumpuntur, animos non aggrauasse, sed fuisse comitata: ut inferamus, donatos esse
caelesti gloria, quorum corpora sunt in mundo gloriosa.
Leo X maximus Romanae Ecclesiae Pontifex, ad instantiam Emanuelis Regis
concessit Conimbricensi Dioecesi, ut illa dies, in qua Isabella mundo occidit, et Caelo
exorta fuit, Fastis adscriberetur, ac Missarum sacrificiis et Ecclesiastica solemnitate
celebraretur. Obtinuit Ioannes III inuictissimi Emanuelis filius, ut cultus ad alias
Dioeceses extenderetur.
Huius Serenissimae Reginae laudes, praeter alios, nouissime Franciscus de
Mendoza in sui Viridarii libro VI duplici concione prosequitur: ubi reperies plurima
quae et ingenium illustrent, atque instruant uoluntatem. Legi, laudaui; ac ideo hic
uerbulo assignare uolui, si forte quis eius legendi desiderio laboraret.
AFONSVS PORTVGALLIAE REX VI.
VIXIT ANNOS LXVII. OBIIT ANNO MCCCLVII.
AFONSVS IV
LVSITANIAE REX VII
Ob egregie gesta dictus est Brauo, hoc est, Strenuus. Regnauit annos XXXI.
Duxit uxorem Constantiam, Fernandi IV Castellae Regis et Constantiae Dionysii Patris
sororis filiam. Ita Texeira: sed, Vasconcellio teste, Beatricem Sancii IV Castellae Regis
filiam. Eius successio talis est:
VII. AFONSVS IV
Lusitanorum Rex.
Afonsus, puer obiit Penellae, et sepelitur Scalabi in
Praedicatorum Monasterio.
Dionysius, moritur puer; et conditur in Alcobacia.
Ioannes, obiit iuuenis; et in Cistertiensi Monasterio,
quod de Odiuellas dicitur, sepultus est prope
sepulchrum Aui.
VIII. PETRVS I nascitur Conimbricae 13 Kalendas
Maias anno 1320. Obiit 1367 conditus in Alcobacia.
Maria, uxor Alfonsi II Castellae Regis.
Leonora, coniux Petri IV Aragoniorum Regis.
Natus fuit Conimbricae VI Idus Februar., anno 1290. Vixit annis LXVII obiit
uero anno 1357 Vlyssiponae; et ibidem cum Vxore Beatrice in Cathedrali sepelitur.
Generoso pectore praeditus fuit: sed illud maculauit caede ignobili immerentis
Agnetis de Castro, secundae Petri Principis Vxoris, ac, ut uulgo dicebatur, futurae
Reginae.
PETRVS PORTVGALLIAE REX VIII.
VIXIT ANNOS XLVII. OBIIT MCCCLXVII.
PETRVS I
LVSITANIAE REX VIII
AVDIIT Seuerus, propter rigorem summum quem uoluit in iure seruari. Regnauit
annos X menses VII dies XVIII. Duxit Constantiam Emanuelis, Alfonsi II Regis
Castellae ex filio Petro neptem: post cuius obitum duxit in Vxorem legitimam (ut probo
inferius) Dominam Agnetem de Castro. Ex variis pellicibus suscepit filios.
VI. AFONSVS III Lusitanorum Rex.
VII. AFONSVSIV LusitanorumRex.
VIII. PETRVS IPortugalliae Rex
Filii Petri regis ex Constantia: Ludouicus, obiit puer; Vasconcellio,Petrus Dionysius.
IX. FERRANDVS I in Regno successor.
ALFONSVS II Rex Castellae
Petrus Constantia, prima uxor Petri. Obiit anno 1345 et in conuentu S. Francisci Santarenensi sepelitur.
IX. FERRANDVS I in Regno successor.
Beatrix, uxorIoannis I Castellae Regis
Isabella, notha, uxor Ferdinandi Noroniae Dynastae.
Maria, uxor Infantis Ferdinandi Aragoniae Principis, Marchionis Tortosae, et Domini de Aluarazim.
Leonora, Petri crudelis Aragoniae Regis secunda uxor.
SANCIVS IV Castellae Rex.
D. Violans, filia illegitima.
Petrus Fernandez de Castro.
D. Agnes de Castrosecunda uxor Petri.
De Agnete de Castro:
Afonsus,obiit puer
Ioannes de Portugal
Dionysius dePortugal
Beatrix de Portugal, Vxor Sancii, Domini de Albuquerque, filii nothi Alphonsi Regis Castellae; a qua Reges Catholici.
Habuit praeterea Petrus filium illegitimum nomine Ioannem, Auisensium
Magistrum, et postea Regem.
Matrimonium Petri et Agnetis fuisse legitimum, probabo inferius.
Deuixit Petrus I in oppido cui nomen Estremós, decimaoctava die Ianuarii, anno
a Virgineo partu 1267. Eius corpus ossibus Agnetis suae coniunctum est, et sepultum in
Coenobio de Alcobaça, Ordinis Cistertiensis.
FERRANDVS PORTVGALLIAE REX IX.
VIXIT ANNOS XLIV. OBIIT ANNO MCCCLXXXIII.
FERRANDVS I
LVSITANIAE REX IX.
NASCITVR Conimbricae anno Domini 1340. Regnauit annos XXVI menses IX.
Duxit in Vxorem Leonoram Telles de Meneses Lusitanam. Dabo genealogiam.
IX. FERRANDVS I
Afonsus, obiit puer.
Beatrix, quae nupsit Ioanni I Castellae Regi.
Infans N. obiit ante pueritiam.
Isabella, filia naturalis; quam duxit in uxorem Alfonsus Comes de Gijon, HenriciII Regis Castellae filius.
Dum Ferrandus moderaretur habenas Regni Lusitanici, eius frater Infans
Ioannes, Magister Auisensium (qui perperam a Texeira fol. 16, dicitur Regni heres, cum
fuerit illegitimus) calliditate Leonorae Reginae persuasus, Vxorem suam esse adulteram
leuiter credidit, inque Conimbricensi ciuitate uiolenta manu interemit. Constans opinio
fuit apud probatae notae Heroas, illam fuisse innocuam, ac iniuste interemptam; cum in
omnium sententia castimoniam et uitae integritatem diligens conseruasset. Sed huius
caedis quae caussa? Vt multis placet, eo Regina respexit, ut, uxore Ioannis sublata, uel
ipsa (si Ferrandus, qui aduersa ualetudine misere frangebatur, deuiueret) uel faltem
ipsius filia Beatrix, Ioanni nuberet. Praesciebat enim mulier prouida, futurum esse, ut
Ioannes Regnum moderaretur; ac propterea uel se uel suam filiam illi proposuit
copulare.
Obiit Ferrandus in Vlyssiponensi ciuitate die Octobris uigesima anni 1383 et in
Conuentu S. Francisci Santarensi sepelitur, apud Constantiae cineres.
Ferrando succedere tentat Ioannes I Castellae Rex, ratione Beatricis suae uxoris
atque Ferrandi filiae. An illegitime, uberius postea demonstrabo.
HVGO Capetus
Rex Franciae,
coronatus anno
988. Obiit anno
996. An iuste
excluserit
Serenissimam
Brabantiae
Ducem, a qua
descendit Rex
Catholicus,
expendam Libro
integro.
Robertus Rex
Franciae, duxit
Constantiam
Comitis
Provinciae
filiam: qui obiit
anno 1030, Iulii
die 20.
Hugo Rex. HVGO Capetus Rex
Franciae, coronatus anno
988. Obiit anno 996. An
iuste excluserit
Serenissimam Brabantiae
Ducem, a qua descendit
Rex Catholicus,
expendam Libro integro.
Robertus Rex Franciae,
duxit Constantiam
Comitis Provinciae
filiam: qui obiit anno
1030, Iulii die 20.
Aleis, nupta
Reinaldo
Comiti.
Henricus Rex Franciae, duxit
primo Mathildem Conradi II
Imperatoris filiam; sed, non
consummato matrimonio, duxit
secundo Annam Georgi, Regis
Russiae filiam. Obiit Rex anno
Domini 1060.
Ex Anna
Philippus I Rex Franciae,
duxit Bertham filiam
Comitis Hollandiae: et
obiit anno 1109.
Ludouicus VI dictus
Crassus, Rex Franciae,
duxit Alissam filiam
Humberti Comitis
Mauriennae, nunc
Sabaudiae; et obiit
anno 1137.
Philippus Rex.
Ludouicus VII Rex
duxit Leonoram
Ducissam Aquitaniae:
qua repudiata,
Constantiam filiam
Regis Hispaniae; post
huius obitum, Alissam
filiam Comitis
Campaniae. Obiit Rex
anno 1180.
Robertus, Comes
Drocensis.
Henricus Monachus
Claraeuavallensis,
postea Archiepiscopus
Rhemensis. Obiit 1175.
Petrus Dominus de
Courtenay.
Constantia, nupta
primo Eustachio
Comiti; secundo
Raimundo Comiti
Tolosano.
Henricus.
Constantia, nupsit
Boëmundo Principi
Antiochiae, filio Regis
Siciliae.
Maria.
Hugo, duxit Comitissam
Viromandiae.
Hadiorgis, nupta
Raginardo
Comiti
Hannoniae.
Odo
Gisla Aleis, nupta Balduino Comiti
Flandriae.
Robertus, Dux Burgundiae,
duxit anno 1002 Helam de
Gemur: et obiit ipse anno 1075.
Hugo, obiit anno 1057.
Henricus Princeps
Burgundiae, duxit N.
Obiit Patre superstite
anno Domini 1066.
Hugo, Dux Burgundiae,
duxit Iolentam filiam
Comitis Niuvernensis:
postea Monachus
Cluniacensis. Obiit
1097.
Odo, post fratrem Dux
Burgundiae, anno 1098
fundauit Cistertium:
ibidem anno 1102
sepultus. Duxit
Sibyllam filiam
Comitis Burgundiae:
quae Vidua fit Monialis
Hugo, Dux
Burgundiae, duxit
Mathildem. Obiit anno
1142. Sepelitur Cistertii
apud Patrem.
Henricus Monachus
Cistertii. Obiit 9 Martii
1130.
in Fonte-ebraldi. Aleis, nupsit primo
Bertrando Comiti
Tolosano; deinde
Willelmo Comiti de
Ponthieu.
Horma.
Robertus, Lingonensis
Episcopus. Deinde
Monachus
Molismensis.
HENRICVS COMES
Portugalliae, duxit
Thareiam filiam
Alfonsi Regis
Hispaniae. Obiit Comes
anno 1112.
Vrraca, uxor Veremudi
Paaz da Traua Comitis
de Transtamare.
Thareia, nupsit
Ferrando Mendez.
AFONSVS
HENRIQVEZ primus
Lusitanorum Rex.
Petrus Nothus,
postquam bello esset
celeber, sumens
habitum monasticum
Ordini Cistertii in
Alcobazia, celebrior
factus est.
Raynaldus Abbas sancti
Petri de Flauiniaco,
Ordinis S. Benedicti.
Constantia, nupsit primo
Hugoni Comiti de
Chalon; secundo Alfonso
VI Regi Hispaniae: ipsa
obiit 1108.
Alderada, nupta Willelmo
Comiti de Poitiers, Duci
Aquitaniae.
Robertus.
Simon.
Hugo Capeto,
Rei de França,
coroado no ano
988. Morreu no
ano 996. Se
excluiu
legitimamente a
Sereníssima
Duquesa de
Brabante, da
qual descende o
Rei Católico,
julgá-lo-ei num
livro inteiro.
Roberto [II],
Rei de França,
casou com
Constança, filha
do Conde de
Provença.
Morreu ele no
dia 20 de Julho
do ano 1030.
Rei Hugo.
Adelaide1,
casada com o
Conde
Reinaldo.
Henrique [I], Rei de França,
casou primeiro com Matilde,
filha do imperador Conrado II,
mas, não tendo sido consumado
o matrimónio, casou depois com
Ana2, filha de Jorge, Rei da
Rússia. Morreu o rei no ano do
Senhor 1060.
De Ana:
Filipe I, Rei de França,
casou com Berta, filha do
Conde de Holanda3, e
morreu no ano 1109.
Luís VI, Rei de França,
dito o Gordo,casou
com Adelaide4, filha de
Humberto, Conde de
Moriana, agora Sabóia.
Morreu no ano 1137.
Rei Filipe5.
Rei Luís VII, casou
com Leonor, Duquesa
de Aquitânia, que
tendo-a repudiado,
casou com Constança,
filha do Rei de
Espanha6. Após a sua
morte casou com Alice,
filha do Conde da
Champagne. O Rei
morreu no ano 1180.
Roberto, Conde de
Dreux.
Henrique, monge de
Claraval, depois
1 Uniformizámos o nome Aleis para Adelaide.
2 Ficou conhecida como Ana de Kiev, filha de Iaroslav I, o Sábio, conhecido no Ocidente como Jorge.
3 Trata-sede Floris I da Holanda.
4 Em latim, Alissam.
5 Foi associado ao trono com seu pai em 1129.
6 Trata-se de Afonso VII, o Imperador, rei de Castela e Leão.
arcebispo de Reims.
Morreu em 1175.
Pedro, Senhor de
Courtenay.
Constança, casada
primeiro com o Conde
Eustáquio; em segundo
lugar, com Raimundo,
Conde de Toulouse.
Henrique.
Constança, casou com
Boemundo, príncipe da
Antioquia, filho do Rei
da Sicília.
Maria.
Hugo, casou com a
Condessa de
Vermandois.
Edwige7, casada
com Reginaldo,
Conde de
Hainaut.
Odo
Gisela Adelaide, casada com Balduíno,
Conde da Flandres.
Roberto8, Duque da Borgonha,
casou no ano 1002 com Hélia de
Semur. Morreu no ano 1075.
Hugo, morreu no ano
1057.
Henrique, Príncipe de Hugo, Duque de
7 No original, em latim, Hadiorgis.
8 Trata-se de Roberto I, o Velho, duque de Borgonha.
Borgonha, casou com
uma certa mulher. Morreu
sobrevivendo o Pai no
ano do Senhor 1066.
Borgonha, casou com
Iolanda, filha do Conde
de Nevers, mais tarde
monge Cluniacense.
Morreu em 1097.
Odo, Duque de
Borgonha depois do
irmão no ano 1098.
Fundou a Ordem de
Cister9: é aí mesmo
sepultado no ano 1102.
Casou com Sibila, filha
do Conde de Borgonha:
que uma vez viúva se
fez monja em
Fontevraud.
Hugo, Duque de
Borgonha, casou com
Matilde. Morreu no ano
1142. Está sepultado
em Cister junto do Pai.
Henrique, monge de
Cister. Morreu a 9 de
Março de 1130.
Adelaide, casou
primeiro com
Bertrando, Conde de
Toulouse; em segudo
lugar com Guilherme,
Conde de Ponthieu.
Horma10
.
Roberto, Epíscopo em
Langres; em seguida
Monge em Molesme.
D. Henrique, Conde de
Portugal, casou com
Teresa, filha do Rei
Afonso [VI] de
Espanha. O Conde
morreu no ano 1112.
Urraca, mulher de
Bermudo Peres de
Trava, conde de
Transtâmara.
Teresa, casou com
Fernando Mendes.
9 Doou os terrenos para a fundação da Abadia de Cister.
10 Em francês Florine de Bourgogne.
Afonso Henriques,
primeiro Rei de
Portugal.
Pedro, bastardo, que
depois de se ter tornado
célebre na guerra,
tomando o hábito
monástico da Ordem de
Cister em Alcobaça,
tornou-se ainda mais
célebre.
Reinaldo, Abade em
Saint-Pierre-en-
Flavigny, da Ordem de
S. Bento.
Constança, casou
primeiro com Hugo,
Conde de Chalon; em
segundo lugar, casou
com Afonso VI, Rei de
Espanha. Morreu em
1108.
Hildegarda11
, casada com
Guilherme, Conde de
Poitiers, Duque da
Aquitânia.
Roberto.
Simão.
11 No original Alderada. Vem geralmente associada a um segundo casamento de Roberto, o Velho, com Ermengarda (ou Branca) de Anjou.
I.
EVSTACHIVS,
Comes
Bononiensis,
frater Godefridi
et Balduini
Regum
Ierosolymae,
duxit Mariam
filiam Macolmi
Regis Scotiae,
sororem
Mathildis
Reginae Angliae.
Rudolphus,
moritur
Patre
supersite.
II.
Mathildis,
Comitissa
Bononiae
uxor
Stephani
Comitis de
Mortain;
qui etiam
fuit Rex
Angliae
quamdiu
uixit. Obiit
ipsa anno
1151 ipse
1154.
III. Eustachius,
Comes
Bononiae, duxit
Constantiam
Filiam
Ludouici VI
Regis Franciae.
Obiit sine
liberis.
IV. Willelmus,
Comes de
Mortain in
Anglia, duxit
filiam unicam
Willelmi de
Warenne,
Comitis de
Surrey. Obiit
ipse sine filiis
anno 1160.
V. Mathildis,
Monialis et
Abbatissa in
Anglia,
successit
Willelmo in
Bononiensi
Comitatu.
Nupsit,
VI. Ida, Comitissa
Bononiae nupsit primo
Matthaeo Comiti ......,
secundo Gerardo,
Comiti Gelriae; tertio
Bertoldo, Duci
Zeringiae: sed ab hoc
separata ob
impedimentum, nupsit
Ex quarto Marito.
Mathildis, Comitissa de
Dammartin et de Bononiae
nupsit primo Philippo Comiti
de Clermont, filio Philippi
Regis Franciae; qui obiit anno
1233. Secundo nupsit Afonso
III Portugalliae Regi, qui eam
repudiauit; quia ex ea prolem
Ex primo Marito
Ioanna, Comitissa Bononiae, nupsit
anno 1236 mense Decembri
Gaucherio de Chastillon, Domino de
Monjay et de S. Agnano, qui cecidit
in praelio 1250 nulla relicta prole. Illa
obiit anno 1251 mense Decembri.
quamuis
Monialis, anno
1159 Matthaeo
fratri
Theodorici
Comitis
Flandriae; sed
per sententiam
cogitur regredi
ad
Monasterium,
et Matthaeus
retinet
Comitatum
quem ei uxor
attulerat. Ipsa
obiit anno 1183
ipse cadit in
bello 1173.
quarto Raynaldo,
Comiti de Dammartin.
procreare non posset. Obiit
Mathildis anno 1254.
Domina N.
nupsit Domino
N. Comiti
Mathildis, nupsit anno
1179 Henrico Duci
Lotharingiae et
Brabantiae; qui obiit
1235 ipsa uero 1212.
Henricus II Dux Lotharingiae
et Brabantiae, obiit anno
1247.
Henricus III Dux.
VIII. Maria, nupsit Ottoni IV
Imperatori. Haec post mortem
Mathildis obtinuit Comitatum
Bononiensem ex decreto
Parlamenti. Obiit sine liberis
anno 1260.
Margareta, nupsit Gerardo
Comiti Gelriae. Moritur anno
1231.
IX. Aleis, nupsit Willelmo X. Robertus, Comes Aluerniae et
Comiti Aluerniae. Haec post
sororem Mariam successit in
Comitatu Bononiae anno
1260.
Bononiae, duxit Leonoram. Ab hoc,
Comites Bononiae descendunt usque
ad Christianissimam Reginam Galliae
Catharinam de Medicis, quae
perperam ad Mathildem Portugalliae
Reginam genus suum referebat.
Guido, Archiepiscopus Viennensis.
Willelmus de Aluernia, designatus
Episcopus Leodiensis anno 1281 non
obtinuit confirmationem.
Maria, quam Auunculus Dux
Brabantiae Henricus II anno 1238
dedit in uxorem Waltero Bertholdo
Domino Mechliniensi.
N. nupsit Comiti Delphinatus
superioris.
Mathildis, nupta Florentio
Comiti Hollandiae. Moritur
anno 1267.
Godofridus, Dominus de
Herstal, obiit anno 1253.
I. Eustáquio,
Conde de
Bolonha:
irmão de
Godofredo e
de Balduíno,
Reis de
Jerusalém;
casou com
Maria, filha
de Malcolm,
Rei da
Escócia, irmã
da Rainha
Matilde de
Inglaterra.
Rodolfo:
morre,
sobrevivendo
o pai.
II. Matilde,
Condessa de
Bolonha:
mulher do
Conde
Estêvão de
Mortain, que
foi também
Rei de
Inglaterra
enquanto
viveu.
Morreu ela
no 1151, ele
em 1154.
III. Eustáquio,
Conde de
Bolonha:
casou com
Constança,
filha do Rei
Luís VI de
França.
Morreu sem
filhos.
IV.
Guilherme,
Conde de
Mortain em
Inglaterra:
casou com a
única filha de
Guilherme de
Warenne,
Conde de
Surrey.
Morreu no
ano 1160 sem
filhos.
V. Matilde, VI. Ida, Condessa de Do quarto marido. Do primeiro marido:
monja e
abadessa em
Inglaterra:
sucedeu a
Guilherme no
Condado de
Bolonha.
Casou, apesar
de ser monja,
no ano 1159,
com Mateus,
irmão de
Teodorico,
conde da
Flandres, mas
é obrigada por
sentença a
regressar ao
Mosteiro, e
Mateus
mantém o
Condado que
a mulher lhe
trouxera. Ela
morreu no ano
1183, ele caiu
em batalha no
ano 1173.
Bolonha: casou
primeiro com
Mateus, conde
de......1; em segundo
lugar com o Geraldo
Conde de Gueldres;
em terceiro lugar
com Bertoldo conde
de Zahringen, mas
separada deste por
impedimento, casou
com Reinaldo,
conde de Dammartin.
Matilde, Condessa de
Dammartin e de Bolonha:
casou primeiro com Filipe,
conde de Clermont, filho do
Rei Filipe de França, que
morreu no ano 1233; em
segundo lugar com D.
Afonso III, rei de Portugal,
que a repudiou,
argumentando que dela não
podia ter descendência.
Morreu Matilde no ano
1254.
Joana, Condessa de Bolonha:
casou no mês de Dezembro no ano
1236 com Gaucher de Chastillon,
senhor de Monjay e de S. Agnano,
que caiu em batalha em 1250, não
tendo deixado nenhuma
descendência. Joana morreu no
ano 1251, no mês de Dezembro.
Uma certa Matilde: casou no Henrique II, Duque da Duque Henrique III.
1 Assim no original.
Senhora casou
com um certo
Senhor
Conde.
ano 1179 com
Henrique, duque de
Lotaríngia e
Brabante, que morreu
em 1235. Ela em
1212.
Lotaríngia e de Brabante:
morreu no ano 1247.
VIII. Maria: casou com o
Imperador Otão IV. Esta,
depois da morte de Matilde,
obteve o Condado de
Bolonha por decreto do
Parlamento. Morreu sem
filhos no ano 1260.
Margarida: casou com o
Geraldo, conde de
Gueldres. Morre no ano
1231.
IX. Adelaide: casou com o
Guilherme, conde de
Auvérnia. Esta, depois da
morte de Maria, sucedeu no
Condado de Bolonha no
ano 1260.
X. Roberto, Conde de Auvérnia e
de Bolonha: casou com Leonor.
Dele descendem os Condes de
Bolonha até à Cristianíssima
Catarina de Médicis, rainha de
França, que erradamente ligava a
sua descendência à D. Matilde,
rainha de Portugal.
Guido, Arcebispo de Viena.
Guilherme de Auvérnia: designado
bispo de Liège no ano 1281 não
obteve confirmação.
Maria: a quem o tio Henrique II,
Duque de Brabante, deu em
casamento a Walter Bertoldo,
Senhor de Malines no ano 1238.
Uma certa Senhora casou com o
Conde do Delfinato superior.
Matilde, casada com o
Conde Florêncio da
Holanda. Morre no ano
1267.
Godofredo, Senhor de
Herstal: morreu no ano
1253.