· web view«en, quid ago? rursusne procos inrisa priores experiar, nomadumque petam...

27
B I B L I O T H E C A A U G U S T A N A P. Vergilius Maro 70 - 19 a. Chr. n. Aeneis Liber quartus At regina gravi iamdudum saucia cura vulnus alit venis et caeco carpitur igni. multa viri virtus animo multusque recursat gentis honos; haerent infixi pectore vultus verbaque nec placidam membris dat cura quietem. 5 postera Phoebea lustrabat lampade terras umentemque Aurora polo dimoverat umbram, cum sic unanimam adloquitur male sana sororem: «Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent! quis novus hic nostris successit sedibus hospes, 10 quem sese ore ferens, quam forti pectore et armis! credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum. degeneres animos timor arguit. heu, quibus ille iactatus fatis! quae bella exhausta canebat! si mihi non animo fixum immotumque sederet 15 ne cui me vinclo vellem sociare iugali, postquam primus amor deceptam morte fefellit; si non pertaesum thalami taedaeque fuisset, huic uni forsan potui succumbere culpae. Anna (fatebor enim) miseri post fata Sychaei 20

Upload: buithu

Post on 30-Mar-2018

221 views

Category:

Documents


4 download

TRANSCRIPT

Page 1: · Web view«en, quid ago? rursusne procos inrisa priores experiar, Nomadumque petam conubia supplex, 535 quos ego sim totiens iam dedignata maritos? Iliacas igitur classis atque ultima

B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

P. Vergilius Maro70 - 19 a. Chr. n.

Aeneis

Liber quartus 

At regina gravi iamdudum saucia curavulnus alit venis et caeco carpitur igni.multa viri virtus animo multusque recursatgentis honos; haerent infixi pectore vultusverbaque nec placidam membris dat cura quietem.

5postera Phoebea lustrabat lampade terrasumentemque Aurora polo dimoverat umbram,cum sic unanimam adloquitur male sana sororem:«Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent!quis novus hic nostris successit sedibus hospes,

10quem sese ore ferens, quam forti pectore et armis!credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum.degeneres animos timor arguit. heu, quibus illeiactatus fatis! quae bella exhausta canebat!si mihi non animo fixum immotumque sederet

15ne cui me vinclo vellem sociare iugali,postquam primus amor deceptam morte fefellit;si non pertaesum thalami taedaeque fuisset,huic uni forsan potui succumbere culpae.Anna (fatebor enim) miseri post fata Sychaei

20coniugis et sparsos fraterna caede penatissolus hic inflexit sensus animumque labantemimpulit. agnosco veteris vestigia flammae.

Page 2: · Web view«en, quid ago? rursusne procos inrisa priores experiar, Nomadumque petam conubia supplex, 535 quos ego sim totiens iam dedignata maritos? Iliacas igitur classis atque ultima

sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscatvel pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras,

25pallentis umbras Erebo noctemque profundam,ante, pudor, quam te violo aut tua iura resolvo.ille meos, primus qui me sibi iunxit, amoresabstulit; ille habeat secum servetque sepulcro.»sic effata sinum lacrimis implevit obortis.

30 Anna refert: «o luce magis dilecta sorori,solane perpetua maerens carpere iuventanec dulcis natos Veneris nec praemia noris?id cinerem aut manis credis curare sepultos?esto: aegram nulli quondam flexere mariti,

35non Libyae, non ante Tyro; despectus Iarbasductoresque alii, quos Africa terra triumphisdives alit: placitone etiam pugnabis amori?nec venit in mentem quorum consederis arvis?hinc Gaetulae urbes, genus insuperabile bello,

40et Numidae infreni cingunt et inhospita Syrtis;hinc deserta siti regio lateque furentesBarcaei. quid bella Tyro surgentia dicamgermanique minas?dis equidem auspicibus reor et Iunone secunda

45hunc cursum Iliacas vento tenuisse carinas.quam tu urbem, soror, hanc cernes, quae surgere regnaconiugio tali! Teucrum comitantibus armisPunica se quantis attollet gloria rebus!tu modo posce deos veniam, sacrisque litatis

50indulge hospitio causasque innecte morandi,dum pelago desaevit hiems et aquosus Orion,quassataeque rates, dum non tractabile caelum.» 

Page 3: · Web view«en, quid ago? rursusne procos inrisa priores experiar, Nomadumque petam conubia supplex, 535 quos ego sim totiens iam dedignata maritos? Iliacas igitur classis atque ultima

 His dictis impenso animum flammavit amore spemque dedit dubiae menti solvitque pudorem.

55principio delubra adeunt pacemque per arasexquirunt; mactant lectas de more bidentislegiferae Cereri Phoeboque patrique Lyaeo,Iunoni ante omnis, cui vincla iugalia curae.ipsa tenens dextra pateram pulcherrima Dido

60candentis vaccae media inter cornua fundit,aut ante ora deum pinguis spatiatur ad aras,instauratque diem donis, pecudumque reclusispectoribus inhians spirantia consulit exta.heu, vatum ignarae mentes! quid vota furentem,

65quid delubra iuvant? est mollis flamma medullasinterea et tacitum vivit sub pectore vulnus.uritur infelix Dido totaque vagatururbe furens, qualis coniecta cerva sagitta,quam procul incautam nemora inter Cresia fixit

70pastor agens telis liquitque volatile ferrumnescius: illa fuga silvas saltusque peragratDictaeos; haeret lateri letalis harundo.nunc media Aenean secum per moenia ducitSidoniasque ostentat opes urbemque paratam,

75

Page 4: · Web view«en, quid ago? rursusne procos inrisa priores experiar, Nomadumque petam conubia supplex, 535 quos ego sim totiens iam dedignata maritos? Iliacas igitur classis atque ultima

incipit effari mediaque in voce resistit; Nunc eadem labente die convivia quaerit,Iliacosque iterum demens audire laboresexposcit pendetque iterum narrantis ab ore.post ubi digressi, lumenque obscura vicissim

80luna premit suadentque cadentia sidera somnos,sola domo maeret vacua stratisque relictisincubat. illum absens absentem auditque videtque,aut gremio Ascanium genitoris imagine captadetinet, infandum si fallere possit amorem.

85non coeptae adsurgunt turres, non arma iuventusexercet portusve aut propugnacula bello tuta parant: pendent opera interrupta minaequemurorum ingentes aequataque machina caelo. Quam simul ac tali persensit peste teneri

90cara Iovis coniunx nec famam obstare furori,talibus adgreditur Venerem Saturnia dictis:«egregiam vero laudem et spolia ampla refertistuque puerque tuus (magnum et memorabile numen),una dolo divum si femina victa duorum est.

95nec me adeo fallit veritam te moenia nostrasuspectas habuisse domos Karthaginis altae.sed quis erit modus, aut quo nunc certamine tanto?quin potius pacem aeternam pactosque hymenaeosexercemus? habes tota quod mente petisti:

100ardet amans Dido traxitque per ossa furorem.communem hunc ergo populum paribusque regamusauspiciis; liceat Phrygio servire maritodotalisque tuae Tyrios permittere dextrae.» Olli (sensit enim simulata mente locutam,

Page 5: · Web view«en, quid ago? rursusne procos inrisa priores experiar, Nomadumque petam conubia supplex, 535 quos ego sim totiens iam dedignata maritos? Iliacas igitur classis atque ultima

105quo regnum Italiae Libycas averteret oras)sic contra est ingressa Venus: «quis talia demensabnuat aut tecum malit contendere bello?si modo quod memoras factum fortuna sequatur.sed fatis incerta feror, si Iuppiter unam

110esse velit Tyriis urbem Troiaque profectis,miscerive probet populos aut foedera iungi.tu coniunx, tibi fas animum temptare precando.perge, sequar.» tum sic excepit regia Iuno:«mecum erit iste labor. nunc qua ratione quod instat

115confieri possit, paucis (adverte) docebo.venatum Aeneas unaque miserrima Didoin nemus ire parant, ubi primos crastinus ortus extulerit Titan radiisque retexerit orbem.his ego nigrantem commixta grandine nimbum,

120dum trepidant alae saltusque indagine cingunt,desuper infundam et tonitru caelum omne ciebo.diffugient comites et nocte tegentur opaca:speluncam Dido dux et Troianus eandemdevenient. adero et, tua si mihi certa voluntas,

125conubio iungam stabili propriamque dicabo.hic hymenaeus erit.» non adversata petentiadnuit atque dolis risit Cytherea repertis. Oceanum interea surgens Aurora reliquit.it portis iubare exorto delecta iuventus,

130retia rara, plagae, lato venabula ferro,Massylique ruunt equites et odora canum vis.reginam thalamo cunctantem ad limina primiPoenorum exspectant, ostroque insignis et aurostat sonipes ac frena ferox spumantia mandit.

135

Page 6: · Web view«en, quid ago? rursusne procos inrisa priores experiar, Nomadumque petam conubia supplex, 535 quos ego sim totiens iam dedignata maritos? Iliacas igitur classis atque ultima

tandem progreditur magna stipante catervaSidoniam picto chlamydem circumdata limbo;cui pharetra ex auro, crines nodantur in aurum,aurea purpuream subnectit fibula vestem.nec non et Phrygii comites et laetus Iulus

140incedunt. ipse ante alios pulcherrimus omnisinfert se socium Aeneas atque agmina iungit.qualis ubi hibernam Lyciam Xanthique fluentadeserit ac Delum maternam invisit Apolloinstauratque choros, mixtique altaria circum

145Cretesque Dryopesque fremunt pictique Agathyrsi;ipse iugis Cynthi graditur mollique fluentemfronde premit crinem fingens atque implicat auro,tela sonant umeris: haud illo segnior ibatAeneas, tantum egregio decus enitet ore.

150postquam altos ventum in montis atque invia lustra,ecce ferae saxi deiectae vertice capraedecurrere iugis; alia de parte patentistransmittunt cursu campos atque agmina cervipulverulenta fuga glomerant montisque relinquunt.

155at puer Ascanius mediis in vallibus acrigaudet equo iamque hos cursu, iam praeterit illos,spumantemque dari pecora inter inertia votisoptat aprum, aut fulvum descendere monte leonem. Interea magno misceri murmure caelum

160incipit, insequitur commixta grandine nimbus,et Tyrii comites passim et Troiana iuventusDardaniusque nepos Veneris diversa per agrostecta metu petiere; ruunt de montibus amnes.speluncam Dido dux et Troianus eandem

165deveniunt. prima et Tellus et pronuba Iuno

Page 7: · Web view«en, quid ago? rursusne procos inrisa priores experiar, Nomadumque petam conubia supplex, 535 quos ego sim totiens iam dedignata maritos? Iliacas igitur classis atque ultima

dant signum; fulsere ignes et conscius aetherconubiis summoque ulularunt vertice Nymphae.ille dies primus leti primusque malorumcausa fuit; neque enim specie famave movetur

170nec iam furtivum Dido meditatur amorem:coniugium vocat, hoc praetexit nomine culpam. Extemplo Libyae magnas it Fama per urbes,Fama, malum qua non aliud velocius ullum:mobilitate viget virisque adquirit eundo,

175parva metu primo, mox sese attollit in aurasingrediturque solo et caput inter nubila condit.illam Terra parens ira inritata deorumextremam, ut perhibent, Coeo Enceladoque sororem progenuit pedibus celerem et pernicibus alis,

180monstrum horrendum, ingens, cui quot sunt corpore

plumae,tot vigiles oculi subter (mirabile dictu), tot linguae, totidem ora sonant, tot subrigit auris.nocte volat caeli medio terraeque per umbramstridens, nec dulci declinat lumina somno;

185luce sedet custos aut summi culmine tectiturribus aut altis, et magnas territat urbes,tam ficti pravique tenax quam nuntia veri.haec tum multiplici populos sermone replebatgaudens, et pariter facta atque infecta canebat:

190venisse Aenean Troiano sanguine cretum,cui se pulchra viro dignetur iungere Dido;nunc hiemem inter se luxu, quam longa, fovereregnorum immemores turpique cupidine captos.haec passim dea foeda virum diffundit in ora.

195protinus ad regem cursus detorquet Iarban

Page 8: · Web view«en, quid ago? rursusne procos inrisa priores experiar, Nomadumque petam conubia supplex, 535 quos ego sim totiens iam dedignata maritos? Iliacas igitur classis atque ultima

incenditque animum dictis atque aggerat iras. Hic Hammone satus rapta Garamantide nymphatempla Iovi centum latis immania regnis,centum aras posuit vigilemque sacraverat ignem,

200excubias divum aeternas, pecudumque cruorepingue solum et variis florentia limina sertis.isque amens animi et rumore accensus amarodicitur ante aras media inter numina divummulta Iovem manibus supplex orasse supinis:

205«Iuppiter omnipotens, cui nunc Maurusia pictisgens epulata toris Lenaeum libat honorem,aspicis haec? an te, genitor, cum fulmina torquesnequiquam horremus, caecique in nubibus ignesterrificant animos et inania murmura miscent?

210femina, quae nostris errans in finibus urbemexiguam pretio posuit, cui litus arandumcuique loci leges dedimus, conubia nostrareppulit ac dominum Aenean in regna recepit.et nunc ille Paris cum semiviro comitatu,

215Maeonia mentum mitra crinemque madentemsubnexus, rapto potitur: nos munera templisquippe tuis ferimus famamque fovemus inanem.» Talibus orantem dictis arasque tenentemaudiit Omnipotens, oculosque ad moenia torsit

220regia et oblitos famae melioris amantis. tum sic Mercurium adloquitur ac talia mandat:«vade age, nate, voca Zephyros et labere pennisDardaniumque ducem, Tyria Karthagine qui nuncexspectat fatisque datas non respicit urbes,

225adloquere et celeris defer mea dicta per auras.

Page 9: · Web view«en, quid ago? rursusne procos inrisa priores experiar, Nomadumque petam conubia supplex, 535 quos ego sim totiens iam dedignata maritos? Iliacas igitur classis atque ultima

non illum nobis genetrix pulcherrima talempromisit Graiumque ideo bis vindicat armis;sed fore qui gravidam imperiis belloque frementemItaliam regeret, genus alto a sanguine Teucri

230proderet, ac totum sub leges mitteret orbem.si nulla accendit tantarum gloria rerumnec super ipse sua molitur laude laborem,Ascanione pater Romanas invidet arces?quid struit? aut qua spe inimica in gente moratur

235nec prolem Ausoniam et Lavinia respicit arva?naviget! haec summa est, hic nostri nuntius esto.» Dixerat. ille patris magni parere parabatimperio; et primum pedibus talaria nectitaurea, quae sublimem alis sive aequora supra

240seu terram rapido pariter cum flamine portant.tum virgam capit: hac animas ille evocat Orcopallentis, alias sub Tartara tristia mittit,dat somnos adimitque, et lumina morte resignat.illa fretus agit ventos et turbida tranat

245nubila. iamque volans apicem et latera ardua cernitAtlantis duri caelum qui vertice fulcit,Atlantis, cinctum adsidue cui nubibus atris piniferum caput et vento pulsatur et imbri,nix umeros infusa tegit, tum flumina mento

250praecipitant senis, et glacie riget horrida barba.hic primum paribus nitens Cyllenius alisconstitit; hinc toto praeceps se corpore ad undasmisit avi similis, quae circum litora, circumpiscosos scopulos humilis volat aequora iuxta.

255haud aliter terras inter caelumque volabatlitus harenosum ad Libyae, ventosque secabat

Page 10: · Web view«en, quid ago? rursusne procos inrisa priores experiar, Nomadumque petam conubia supplex, 535 quos ego sim totiens iam dedignata maritos? Iliacas igitur classis atque ultima

materno veniens ab avo Cyllenia proles. Ut primum alatis tetigit magalia plantis,Aenean fundantem arces ac tecta novantem

260conspicit. atque illi stellatus iaspide fulvaensis erat Tyrioque ardebat murice laenademissa ex umeris, dives quae munera Didofecerat, et tenui telas discreverat auro.continuo invadit: «tu nunc Karthaginis altae

265fundamenta locas pulchramque uxorius urbemexstruis? heu, regni rerumque oblite tuarum!ipse deum tibi me claro demittit Olymporegnator, caelum et terras qui numine torquet,ipse haec ferre iubet celeris mandata per auras:

270quid struis? aut qua spe Libycis teris otia terris?si te nulla movet tantarum gloria rerum[nec super ipse tua moliris laude laborem,]Ascanium surgentem et spes heredis Iulirespice, cui regnum Italiae Romanaque tellus

275debetur.» tali Cyllenius ore locutusmortalis visus medio sermone reliquitet procul in tenuem ex oculis evanuit auram.  At vero Aeneas aspectu obmutuit amens,arrectaeque horrore comae et vox faucibus haesit.

280ardet abire fuga dulcisque relinquere terras,attonitus tanto monitu imperioque deorum.heu quid agat? quo nunc reginam ambire furentemaudeat adfatu? quae prima exordia sumat?atque animum nunc huc celerem nunc dividit illuc

285in partisque rapit varias perque omnia versat.haec alternanti potior sententia visa est:

Page 11: · Web view«en, quid ago? rursusne procos inrisa priores experiar, Nomadumque petam conubia supplex, 535 quos ego sim totiens iam dedignata maritos? Iliacas igitur classis atque ultima

Mnesthea Sergestumque vocat fortemque Serestum,classem aptent taciti sociosque ad litora cogant,arma parent et quae rebus sit causa novandis

290dissimulent; sese interea, quando optima Didonesciat et tantos rumpi non speret amores,temptaturum aditus et quae mollissima fanditempora, quis rebus dexter modus. ocius omnesimperio laeti parent et iussa facessunt.

295 

 At regina dolos (quis fallere possit amantem?)praesensit, motusque excepit prima futurosomnia tuta timens. eadem impia Fama furentidetulit armari classem cursumque parari.saevit inops animi totamque incensa per urbem

300bacchatur, qualis commotis excita sacrisThyias, ubi audito stimulant trieterica Bacchoorgia nocturnusque vocat clamore Cithaeron.tandem his Aenean compellat vocibus ultro:«dissimulare etiam sperasti, perfide, tantum

305posse nefas tacitusque mea decedere terra?nec te noster amor nec te data dextera quondamnec moritura tenet crudeli funere Dido? quin etiam hiberno moliri sidere classem

Page 12: · Web view«en, quid ago? rursusne procos inrisa priores experiar, Nomadumque petam conubia supplex, 535 quos ego sim totiens iam dedignata maritos? Iliacas igitur classis atque ultima

et mediis properas Aquilonibus ire per altum, 310

crudelis? quid, si non arva aliena domosqueignotas peteres, et Troia antiqua maneret,Troia per undosum peteretur classibus aequor?mene fugis? per ego has lacrimas dextramque tuam te(quando aliud mihi iam miserae nihil ipsa reliqui),

315per conubia nostra, per inceptos hymenaeos,si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquamdulce meum, miserere domus labentis et istam,oro, si quis adhuc precibus locus, exue mentem.te propter Libycae gentes Nomadumque tyranni

320odere, infensi Tyrii; te propter eundemexstinctus pudor et, qua sola sidera adibam,fama prior. cui me moribundam deseris hospes(hoc solum nomen quoniam de coniuge restat)?quid moror? an mea Pygmalion dum moenia frater

325destruat aut captam ducat Gaetulus Iarbas?saltem si qua mihi de te suscepta fuissetante fugam suboles, si quis mihi parvulus aulaluderet Aeneas, qui te tamen ore referret,non equidem omnino capta ac deserta viderer.»

330 Dixerat. ille Iovis monitis immota tenebatlumina et obnixus curam sub corde premebat.tandem pauca refert: «ego te, quae plurima fandoenumerare vales, numquam, regina, negabopromeritam, nec me meminisse pigebit Elissae

335dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus.pro re pauca loquar. neque ego hanc abscondere furtosperavi (ne finge) fugam, nec coniugis umquampraetendi taedas aut haec in foedera veni.me si fata meis paterentur ducere vitam

Page 13: · Web view«en, quid ago? rursusne procos inrisa priores experiar, Nomadumque petam conubia supplex, 535 quos ego sim totiens iam dedignata maritos? Iliacas igitur classis atque ultima

340auspiciis et sponte mea componere curas, urbem Troianam primum dulcisque meorumreliquias colerem, Priami tecta alta manerent,et recidiva manu posuissem Pergama victis.sed nunc Italiam magnam Gryneus Apollo,

345Italiam Lyciae iussere capessere sortes;hic amor, haec patria est. si te Karthaginis arcesPhoenissam Libycaeque aspectus detinet urbis,quae tandem Ausonia Teucros considere terrainvidia est? et nos fas extera quaerere regna.

350me patris Anchisae, quotiens umentibus umbrisnox operit terras, quotiens astra ignea surgunt,admonet in somnis et turbida terret imago;me puer Ascanius capitisque iniuria cari,quem regno Hesperiae fraudo et fatalibus arvis.

355nunc etiam interpres divum Iove missus ab ipso (testor utrumque caput) celeris mandata per aurasdetulit: ipse deum manifesto in lumine vidiintrantem muros vocemque his auribus hausi.desine meque tuis incendere teque querelis;

360Italiam non sponte sequor.» Talia dicentem iamdudum aversa tueturhuc illuc volvens oculos totumque pererratluminibus tacitis et sic accensa profatur:«nec tibi diva parens generis nec Dardanus auctor,

365perfide, sed duris genuit te cautibus horrensCaucasus Hyrcanaeque admorunt ubera tigres.nam quid dissimulo aut quae me ad maiora reservo?num fletu ingemuit nostro? num lumina flexit?num lacrimas victus dedit aut miseratus amantem est?

370

Page 14: · Web view«en, quid ago? rursusne procos inrisa priores experiar, Nomadumque petam conubia supplex, 535 quos ego sim totiens iam dedignata maritos? Iliacas igitur classis atque ultima

quae quibus anteferam? iam iam nec maxima Iunonec Saturnius haec oculis pater aspicit aequis.nusquam tuta fides. eiectum litore, egentemexcepi et regni demens in parte locavi. amissam classem, socios a morte reduxi

375(heu furiis incensa feror!): nunc augur Apollo,nunc Lyciae sortes, nunc et Iove missus ab ipsointerpres divum fert horrida iussa per auras.scilicet is superis labor est, ea cura quietossollicitat. neque te teneo neque dicta refello:

380i, sequere Italiam ventis, pete regna per undas.spero equidem mediis, si quid pia numina possunt,supplicia hausurum scopulis et nomine Didosaepe vocaturum. sequar atris ignibus absenset, cum frigida mors anima seduxerit artus,

385omnibus umbra locis adero. dabis, improbe, poenas.audiam et haec Manis veniet mihi fama sub imos.»his medium dictis sermonem abrumpit et aurasaegra fugit seque ex oculis avertit et aufert,linquens multa metu cunctantem et multa parantem

390dicere. suscipiunt famulae conlapsaque membramarmoreo referunt thalamo stratisque reponunt. At pius Aeneas, quamquam lenire dolentemsolando cupit et dictis avertere curas,multa gemens magnoque animum labefactus amore

395iussa tamen divum exsequitur classemque revisit.tum vero Teucri incumbunt et litore celsasdeducunt toto navis. natat uncta carina,frondentisque ferunt remos et robora silvisinfabricata fugae studio.

400migrantis cernas totaque ex urbe ruentis:

Page 15: · Web view«en, quid ago? rursusne procos inrisa priores experiar, Nomadumque petam conubia supplex, 535 quos ego sim totiens iam dedignata maritos? Iliacas igitur classis atque ultima

ac velut ingentem formicae farris acervumcum populant hiemis memores tectoque reponunt,it nigrum campis agmen praedamque per herbasconvectant calle angusto; pars grandia trudunt

405obnixae frumenta umeris, pars agmina coguntcastigantque moras, opere omnis semita fervet. quis tibi tum, Dido, cernenti talia sensus,quosve dabas gemitus, cum litora fervere lateprospiceres arce ex summa, totumque videres

410misceri ante oculos tantis clamoribus aequor!improbe Amor, quid non mortalia pectora cogis!ire iterum in lacrimas, iterum temptare precandocogitur et supplex animos summittere amori,ne quid inexpertum frustra moritura relinquat.

415 «Anna, vides toto properari litore circum:undique convenere; vocat iam carbasus auras,puppibus et laeti nautae imposuere coronas.hunc ego si potui tantum sperare dolorem,et perferre, soror, potero. miserae hoc tamen unum

420exsequere, Anna, mihi; solam nam perfidus illete colere, arcanos etiam tibi credere sensus;sola viri mollis aditus et tempora noras.i, soror, atque hostem supplex adfare superbum:non ego cum Danais Troianam exscindere gentem

425Aulide iuravi classemve ad Pergama misi,nec patris Anchisae cinerem manisve revelli:cur mea dicta negat duras demittere in auris?quo ruit? extremum hoc miserae det munus amanti:exspectet facilemque fugam ventosque ferentis.

430non iam coniugium antiquum, quod prodidit, oro,nec pulchro ut Latio careat regnumque relinquat:

Page 16: · Web view«en, quid ago? rursusne procos inrisa priores experiar, Nomadumque petam conubia supplex, 535 quos ego sim totiens iam dedignata maritos? Iliacas igitur classis atque ultima

tempus inane peto, requiem spatiumque furori,dum mea me victam doceat fortuna dolere.extremam hanc oro veniam (miserere sororis),

435quam mihi cum dederit cumulatam morte remittam.»  Talibus orabat, talisque miserrima fletusfertque refertque soror. sed nullis ille moveturfletibus aut voces ullas tractabilis audit;fata obstant placidasque viri deus obstruit auris.

440ac velut annoso validam cum robore quercumAlpini Boreae nunc hinc nunc flatibus illinceruere inter se certant; it stridor, et altaeconsternunt terram concusso stipite frondes;ipsa haeret scopulis et quantum vertice ad auras

445aetherias, tantum radice in Tartara tendit:haud secus adsiduis hinc atque hinc vocibus herostunditur, et magno persentit pectore curas;mens immota manet, lacrimae volvuntur inanes. Tum vero infelix fatis exterrita Dido

450mortem orat; taedet caeli convexa tueri.quo magis inceptum peragat lucemque relinquat,vidit, turicremis cum dona imponeret aris,(horrendum dictu) latices nigrescere sacrosfusaque in obscenum se vertere vina cruorem;

455hoc visum nulli, non ipsi effata sorori.praeterea fuit in tectis de marmore templumconiugis antiqui, miro quod honore colebat,velleribus niveis et festa fronde revinctum:hinc exaudiri voces et verba vocantis

460visa viri, nox cum terras obscura teneret,solaque culminibus ferali carmine bubo

Page 17: · Web view«en, quid ago? rursusne procos inrisa priores experiar, Nomadumque petam conubia supplex, 535 quos ego sim totiens iam dedignata maritos? Iliacas igitur classis atque ultima

saepe queri et longas in fletum ducere voces;multaque praeterea vatum praedicta priorumterribili monitu horrificant. agit ipse furentem

465in somnis ferus Aeneas, semperque relinquisola sibi, semper longam incomitata videturire viam et Tyrios deserta quaerere terra, Eumenidum veluti demens videt agmina Pentheuset solem geminum et duplices se ostendere Thebas,

470aut Agamemnonius scaenis agitatus Orestes,armatam facibus matrem et serpentibus atriscum fugit ultricesque sedent in limine Dirae. Ergo ubi concepit furias evicta doloredecrevitque mori, tempus secum ipsa modumque

475exigit, et maestam dictis adgressa sororemconsilium vultu tegit ac spem fronte serenat:«inveni, germana, viam (gratare sorori)quae mihi reddat eum vel eo me solvat amantem.Oceani finem iuxta solemque cadentem

480ultimus Aethiopum locus est, ubi maximus Atlasaxem umero torquet stellis ardentibus aptum:hinc mihi Massylae gentis monstrata sacerdos,Hesperidum templi custos, epulasque draconiquae dabat et sacros servabat in arbore ramos,

485spargens umida mella soporiferumque papaver.haec se carminibus promittit solvere mentesquas velit, ast aliis duras immittere curas,sistere aquam fluviis et vertere sidera retro,nocturnosque movet Manis: mugire videbis

490sub pedibus terram et descendere montibus ornos.testor, cara, deos et te, germana, tuumquedulce caput, magicas invitam accingier artis.

Page 18: · Web view«en, quid ago? rursusne procos inrisa priores experiar, Nomadumque petam conubia supplex, 535 quos ego sim totiens iam dedignata maritos? Iliacas igitur classis atque ultima

tu secreta pyram tecto interiore sub auraserige, et arma viri thalamo quae fixa reliquit

495impius exuviasque omnis lectumque iugalem,quo perii, super imponas: abolere nefandicuncta viri monimenta iuvat monstratque sacerdos.»haec effata silet, pallor simul occupat ora. non tamen Anna novis praetexere funera sacris

500germanam credit, nec tantos mente furoresconcipit aut graviora timet quam morte Sychaei.ergo iussa parat. At regina, pyra penetrali in sede sub auraserecta ingenti taedis atque ilice secta,

505intenditque locum sertis et fronde coronatfunerea; super exuvias ensemque relictumeffigiemque toro locat haud ignara futuri.stant arae circum et crinis effusa sacerdoster centum tonat ore deos, Erebumque Chaosque

510tergeminamque Hecaten, tria virginis ora Dianae.sparserat et latices simulatos fontis Averni,falcibus et messae ad lunam quaeruntur aënispubentes herbae nigri cum lacte veneni;quaeritur et nascentis equi de fronte revulsus

515et matri praereptus amor.ipsa mola manibusque piis altaria iuxtaunum exuta pedem vinclis, in veste recincta,testatur moritura deos et conscia fatisidera; tum, si quod non aequo foedere amantis

520curae numen habet iustumque memorque, precatur. Nox erat et placidum carpebant fessa soporemcorpora per terras, silvaeque et saeva quierant

Page 19: · Web view«en, quid ago? rursusne procos inrisa priores experiar, Nomadumque petam conubia supplex, 535 quos ego sim totiens iam dedignata maritos? Iliacas igitur classis atque ultima

aequora, cum medio volvuntur sidera lapsu,cum tacet omnis ager, pecudes pictaeque volucres,

525quaeque lacus late liquidos quaeque aspera dumisrura tenent, somno positae sub nocte silenti. [lenibant curas et corda oblita laborum.]at non infelix animi Phoenissa, neque umquamsolvitur in somnos oculisve aut pectore noctem

530accipit: ingeminant curae rursusque resurgenssaevit amor magnoque irarum fluctuat aestu. sic adeo insistit secumque ita corde volutat:«en, quid ago? rursusne procos inrisa prioresexperiar, Nomadumque petam conubia supplex,

535quos ego sim totiens iam dedignata maritos?Iliacas igitur classis atque ultima Teucrumiussa sequar? quiane auxilio iuvat ante levatoset bene apud memores veteris stat gratia facti?quis me autem, fac velle, sinet ratibusue superbis

540invisam accipiet? nescis heu, perdita, necdumLaomedonteae sentis periuria gentis?quid tum? sola fuga nautas comitabor ovantis?an Tyriis omnique manu stipata meoruminferar et, quos Sidonia vix urbe revelli,

545rursus agam pelago et ventis dare vela iubebo?quin morere ut merita es, ferroque averte dolorem.tu lacrimis evicta meis, tu prima furentemhis, germana, malis oneras atque obicis hosti.non licuit thalami expertem sine crimine vitam

550degere more ferae, talis nec tangere curas;non servata fides cineri promissa Sychaeo.» Tantos illa suo rumpebat pectore questus:Aeneas celsa in puppi iam certus eundi

Page 20: · Web view«en, quid ago? rursusne procos inrisa priores experiar, Nomadumque petam conubia supplex, 535 quos ego sim totiens iam dedignata maritos? Iliacas igitur classis atque ultima

carpebat somnos rebus iam rite paratis. 555

huic se forma dei vultu redeuntis eodemobtulit in somnis rursusque ita visa monere est,omnia Mercurio similis, vocemque coloremqueet crinis flavos et membra decora iuventa:«nate dea, potes hoc sub casu ducere somnos,

560nec quae te circum stent deinde pericula cernis,demens, nec Zephyros audis spirare secundos?illa dolos dirumque nefas in pectore versatcerta mori, variosque irarum concitat aestus. non fugis hinc praeceps, dum praecipitare potestas?

565iam mare turbari trabibus saevasque videbisconlucere faces, iam fervere litora flammis,si te his attigerit terris Aurora morantem.heia age, rumpe moras. varium et mutabile semperfemina.» sic fatus nocti se immiscuit atrae.

570 Tum vero Aeneas subitis exterritus umbriscorripit e somno corpus sociosque fatigatpraecipitis: «vigilate, viri, et considite transtris;solvite vela citi. deus aethere missus ab altofestinare fugam tortosque incidere funis

575ecce iterum instimulat. sequimur te, sancte deorum,quisquis es, imperioque iterum paremus ovantes.adsis o placidusque iuves et sidera caelodextra feras.» dixit vaginaque eripit ensemfulmineum strictoque ferit retinacula ferro.

580idem omnis simul ardor habet, rapiuntque ruuntque; litora deseruere, latet sub classibus aequor,adnixi torquent spumas et caerula verrunt. 

Page 21: · Web view«en, quid ago? rursusne procos inrisa priores experiar, Nomadumque petam conubia supplex, 535 quos ego sim totiens iam dedignata maritos? Iliacas igitur classis atque ultima

 Et iam prima novo spargebat lumine terrasTithoni croceum linquens Aurora cubile.

585regina e speculis ut primam albescere lucem vidit et aequatis classem procedere velis,litoraque et vacuos sensit sine remige portus,terque quaterque manu pectus percussa decorumflaventisque abscissa comas «pro Iuppiter! Ibit

590hic,» ait «et nostris inluserit advena regnis?non arma expedient totaque ex urbe sequentur,diripientque rates alii navalibus? ite,ferte citi flammas, date tela, impellite remos!quid loquor? aut ubi sum? quae mentem insania mutat?

595infelix Dido, nunc te facta impia tangunt?tum decuit, cum sceptra dabas. en dextra fidesque,quem secum patrios aiunt portare penatis,quem subiisse umeris confectum aetate parentem!non potui abreptum divellere corpus et undis

600spargere? non socios, non ipsum absumere ferroAscanium patriisque epulandum ponere mensis?verum anceps pugnae fuerat fortuna. fuisset:quem metui moritura? faces in castra tulissemimplessemque foros flammis natumque patremque

605cum genere exstinxem, memet super ipsa dedissem.Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustras,

Page 22: · Web view«en, quid ago? rursusne procos inrisa priores experiar, Nomadumque petam conubia supplex, 535 quos ego sim totiens iam dedignata maritos? Iliacas igitur classis atque ultima

tuque harum interpres curarum et conscia Iuno,nocturnisque Hecate triviis ululata per urbeset Dirae ultrices et di morientis Elissae,

610accipite haec, meritumque malis advertite numenet nostras audite preces. si tangere portusinfandum caput ac terris adnare necesse est,et sic fata Iovis poscunt, hic terminus haeret,at bello audacis populi vexatus et armis,

615finibus extorris, complexu avulsus Iuliauxilium imploret videatque indigna suorumfunera; nec, cum se sub leges pacis iniquaetradiderit, regno aut optata luce fruatur,sed cadat ante diem mediaque inhumatus harena.

620haec precor, hanc vocem extremam cum sanguine fundo.tum vos, o Tyrii, stirpem et genus omne futurumexercete odiis, cinerique haec mittite nostromunera. nullus amor populis nec foedera sunto.exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor

625qui face Dardanios ferroque sequare colonos, nunc, olim, quocumque dabunt se tempore vires.litora litoribus contraria, fluctibus undasimprecor, arma armis: pugnent ipsique nepotesque.» Haec ait, et partis animum versabat in omnis,

630invisam quaerens quam primum abrumpere lucem.tum breviter Barcen nutricem adfata Sychaei,namque suam patria antiqua cinis ater habebat:«Annam, cara mihi nutrix, huc siste sororem:dic corpus properet fluviali spargere lympha,

635et pecudes secum et monstrata piacula ducat.sic veniat, tuque ipsa pia tege tempora vitta.sacra Iovi Stygio, quae rite incepta paravi,

Page 23: · Web view«en, quid ago? rursusne procos inrisa priores experiar, Nomadumque petam conubia supplex, 535 quos ego sim totiens iam dedignata maritos? Iliacas igitur classis atque ultima

perficere est animus finemque imponere curisDardaniique rogum capitis permittere flammae.»

640sic ait. illa gradum studio celebrabat anili. 

 At trepida et coeptis immanibus effera Didosanguineam volvens aciem, maculisque trementisinterfusa genas et pallida morte futura,interiora domus inrumpit limina et altos

645conscendit furibunda rogos ensemque recluditDardanium, non hos quaesitum munus in usus.hic, postquam Iliacas vestis notumque cubileconspexit, paulum lacrimis et mente morataincubuitque toro dixitque novissima verba:

650«dulces exuviae, dum fata deusque sinebat,accipite hanc animam meque his exsolvite curis.vixi et quem dederat cursum Fortuna peregi,et nunc magna mei sub terras ibit imago.urbem praeclaram statui, mea moenia vidi,

655ulta virum poenas inimico a fratre recepi,

Page 24: · Web view«en, quid ago? rursusne procos inrisa priores experiar, Nomadumque petam conubia supplex, 535 quos ego sim totiens iam dedignata maritos? Iliacas igitur classis atque ultima

felix, heu nimium felix, si litora tantumnumquam Dardaniae tetigissent nostra carinae.»dixit, et os impressa toro «moriemur inultae,sed moriamur» ait. «sic, sic iuvat ire sub umbras.

660hauriat hunc oculis ignem crudelis ab altoDardanus, et nostrae secum ferat omina mortis.»dixerat, atque illam media inter talia ferroconlapsam aspiciunt comites, ensemque cruorespumantem sparsasque manus. it clamor ad alta

665atria: concussam bacchatur Fama per urbem. 

 lamentis gemituque et femineo ululatutecta fremunt, resonat magnis plangoribus aether,non aliter quam si immissis ruat hostibus omnisKarthago aut antiqua Tyros, flammaeque furentes

670culmina perque hominum volvantur perque deorum. Audiit exanimis trepidoque exterrita cursuunguibus ora soror foedans et pectora pugnisper medios ruit, ac morientem nomine clamat:«hoc illud, germana, fuit? me fraude petebas?

675hoc rogus iste mihi, hoc ignes araeque parabant?quid primum deserta querar? comitemne sororem

Page 25: · Web view«en, quid ago? rursusne procos inrisa priores experiar, Nomadumque petam conubia supplex, 535 quos ego sim totiens iam dedignata maritos? Iliacas igitur classis atque ultima

sprevisti moriens? eadem me ad fata vocasses,idem ambas ferro dolor atque eadem hora tulisset.his etiam struxi manibus patriosque vocavi

680voce deos, sic te ut posita, crudelis, abessem?exstinxti te meque, soror, populumque patresqueSidonios urbemque tuam. date, vulnera lymphisabluam et, extremus si quis super halitus errat,ore legam.» sic fata gradus evaserat altos,

685semianimemque sinu germanam amplexa fovebatcum gemitu atque atros siccabat veste cruores.illa gravis oculos conata attollere rursus deficit; infixum stridit sub pectore vulnus.ter sese attollens cubitoque adnixa levavit,

690ter revoluta toro est oculisque errantibus altoquaesivit caelo lucem ingemuitque reperta. Tum Iuno omnipotens longum miserata doloremdifficilisque obitus Irim demisit Olympoquae luctantem animam nexosque resolveret artus.

695nam quia nec fato merita nec morte peribat,sed misera ante diem subitoque accensa furore,nondum illi flavum Proserpina vertice crinemabstulerat Stygioque caput damnaverat Orco.ergo Iris croceis per caelum roscida pennis

700mille trahens varios adverso sole coloresdevolat et supra caput astitit. «hunc ego Ditisacrum iussa fero teque isto corpore solvo»:sic ait et dextra crinem secat, omnis et unadilapsus calor atque in ventos vita recessit.

705