academia rostochiensÍ -...

12
ACADEMIA ROSTOCHIENSÍ PER SEMESTRE AESTIVUM (M ,•*(' lite 1 ! íiti j " '• ,- V,' r 'Jk"' v . ,, A DIB XXL APRILIS A N. MDCCCXXVIII. MABENDARVM. n : iui HM .ni: 1 of 12 Preview: Personal- u. Vorlesungsverzeichnisse, © Universitätsbibliothek Rostock 2010

Upload: others

Post on 27-Oct-2019

6 views

Category:

Documents


0 download

TRANSCRIPT

A C A D E M I A R O S T O C H I E N S Í

PER SEMESTRE AESTIVUM

(M ,•*(' l i t e 1 ! íiti j " '• , - V , ' r 'Jk"' v . , ,

A DIB XXL A P R I L I S A N. M D C C C X X V I I I .

MABENDARVM.

n : iui

HM . n i :

1 of 12Preview: Personal- u. Vorlesungsverzeichnisse, © Universitätsbibliothek Rostock 2010

R E C T O R E T B B N A T Ü S

A C A D E M I A E R O S T O C H I E N S I S

COMMILITONI^US H U r « A N I ^ I ^ s H 1

Duabus profecto de causis iisque honestissimis, Coinmilitones, artissime coniuncti sumus cum miserrimis lilis Graecis, quos intolerancia Barbarorum dominatio crudeliter oppressos quam diutissime tenuit *}, nee benign i or For­tuna adhuc ita servavit et vindicavit, ut atrocissimae servitutis catenas in per-petiuitn decussas atque diffractas esse gloriari possemus. Nam et quae vocata esse videatur Religio, quod artissime homines liget et cogat, ut se invicem ament, et quae innumerabilia sunt antiquae Graeciae de nobis merita, qui viam ad humanitatis gloriam ingredimnr atque persequimur, ea* nos comino vent omnia atque adhortántur, ut quoad leges atque praescripta Illorum, quos itol-fitvcti Xttcóv max i mus Poet arum aptissime appellat, id nobis concedunt atque facultates nostrae permittunt, miseros et afflictos homines cosque Ghristianos sublevemus, foveamus, consolemur.

Qtiod cum fiat eo ardentius et intentius et perseverantius, quo maiora et praestantiora et fructuosiora Graecorum maioribus debeamus beneficia; cumque efficiatur, ut nostris curis, nostris vigiliis, nos tris laboribus illa cottidiano augeantur, amplificentur et ferriliora reddantur: miuime nos, Coinmilitones Honcstissimi, hac litterarum luce, illa veterum Graecorum cognita atque per-specta non humanitate, sed divinitate, minime nos inferiores simus illis, qui exemplaria Graeca mana diurna atque nocturna versando iamdudum susceperint! Effugerunt has vitae miserias et .tempestares divini illi Homeri et Findari, Sophocles et Thucydides, Xenophontes et Platones, Aristóteles et Demosthenes, non ipsi frigore et aestu, non fame et si ti, non fuga et terrore vexantur, exaudan tur, exanimantur ; non ipsorum arva, non arbusta, non aedificia de vastan tur, extirpantur, comburuntur ; non ipsorum filii et filiae et coniuges indagantur, incestantur, trahuntur ; non ipsi a perperuis, imrna-nissiinis, abiectissimis non Chrisriani nominis, sed omnis humaniraris persecu-toribus, oppugnaroribus, vexatoribus, abAegyptiis, ab Arabibus, abs Turco-mannis crudelissime arque conruineliosissimé rapiunrur, deturpanrur, conrruci-dantur : nt ipsorum scripta voce ram intenta, ram diuturna, ram lamentabili clamant ac vociferanrur, ut coelum, et terrae et maria contremiscant atque

*) Haec scribcbantur, cuui i»tum Hartischerif,. queni die j Djeraasi al Akliicr 1243 emitiere suscepit Sultan, acta diurna retulissent. G, S. '

2 of 12Preview: Personal- u. Vorlesungsverzeichnisse, © Universitätsbibliothek Rostock 2010

3

conclament: sublévate miseros : sublévate posteros bene meritorum: sublévate progeniem bene merentium de toto genere humano.

Qiiam vocera ut nos quocjue intelligainus, Commilitones Humanissimi, qua voce ut nos quoque moveamur ad bene pieque agendum : libros legamus Graecorum tanta diligentia tan taque perseveran tia, ut in sanctissima ipsorum veluti penetralia penetremus. Quae penetralia quia sunt sententiarum lumina ac virtutes; et quia cum ceteris augustissimi templi partibus comparar! possunt verborum elegantia atque compositio : nolimus committere, ut sacrilegorum Instar in penetralia irruisse et neglecta illa minime negligencia verborum cura et sollicitudine vim atque praestantiam sententiarum sublegere velle videamur nefarie! Nequáquam igitur, nequáquam contemptui esse debebunt quaestiones, quae in eo versentur, ut verborum for mam et mensuram, signifieationem et constructionem cognoscamus. Ne vero contemptum illud Grammaticae numen Vos deterreat atque propulset a meditationibus utilissimis, atque adeo perquam necessariis, id r e vol vamus animo, non ipsius vitio, sed hominum male doc to-rum factum esse, ut male audiat disciplina, quae ut cetera omit ramus, efflo-rescere seque tutari nequeat sine indefessa lectione, sine interiore populorum cognitione, sine ilia bonarum artium nutrice atque geni trice — Philosopbia.

Itaque vobis proposuimus, Commilitones Humanissimi, cum longior in Jiuius libelli brevitatem non cadat, quaestionem brevissimam de Particu la "AN, atque ita,' ut viam osttnderemus, quae ducere videretur ad illius veram et naturalem vim et signifieationem.

Duo itinera cum ineunda sint primaria, ut significationem verborum cognoscamus; — nam auctoritatem Grammaticorum veterum non nimis cura-bimus, si ambobus illis itineribus confectis ad sententiain pervenerimus proba-bilem: id nobis agendum visum est, ut huius particulae originem reperire-mus, deinde usum contemplaremur.

Tot habet illa Partícula sórores easque tarn similes, ut communem illarum matrem, vel nemine praesente atque testante unde genitae sint, haut difficile, si voluerimus, agnoscere queamus. Nam ut omittamus quas alii agnoverunt sórores, in Latinorum, un et ohne Germanorum ; utisilentio transeamus Samscd. a, an, Particulam Latinorum interrogantem an, et quae cognatio et quid discri-minis sit inter an et ne, anne et nonne et an non : nonne I. Ihr ius inGlossa-rio Suiogothico s. v. a exempla laudavit verborum, quae composita cum Particula a vim acceperint negantem ; nonne I. G. W a c h t e r u s in Glossario Ger­mánico s. v. aneni. e. carere, vocabulum commemoravit ano, quod nunc esset one; nonne I. L . Fr is chins in Vocabulario Germánico et Latino s. v. an scripsit, apud antiquiores Germanos an fuisse pro ohn ; nonne nos, qui in Germania ad Septentrionem vergente habitamus, vel cottidie audire pos-sumus anmacht vel amacht pro ohnmacht ? Sed haec mittamus, ut trans-

3 of 12Preview: Personal- u. Vorlesungsverzeichnisse, © Universitätsbibliothek Rostock 2010

4

eatnus ad Graecos. Egregie profecto Vir Hie, qui magnam camqne non con-tenmendam Graecae linguae partem excelleutissime pertractavit, P h i l i p p u s Buttmannus in Lexilogi I. p. 274 Particulam negantem vtj cum avsv com-paravit: commemorari tamen potuit suo iure etiam Samscrdamicum et Hebrai-cum na, Moesogothicum ni, nih, ne, Anglosaxonicum na, ne, ni et Germa-nicum ne, quod indialectis superest, et in composite nein, nicht, me, nir-gends, niemand latere videatur. Idemque Vir Doctissimus in eiusdem Lexi-!ogi p. 274 et alterius p. 272 Particulam negantem eamque nullis litteris auctam agnovit in dvasdvoi, et coniectura invenit originem Praepositionum insepara-bilium ava, av, a in adverbio zniifxvMo ANA. Nam pro Adverbio vel Praepo-sitione, quae vim habeat negantem, cum aliud signified notissima ilia Praepositio dva (apud Ulphilam ana), quamquam fortasse eiusdem originis, ut 1. D. a L e n n e p in Etymolog. ling. Gr.p. 138 verum viderit, usi sunt Graeci ilia quasi sorore avsv. Quid ergo erit quod impediat, quo minus 11 li Particulae, de qua nunc agimus, vim concedamus negantem, privantem, tollentem?

Quod quidem eo minus dubitabimus facer e, si originem Particulae not et ue, qua Dores et Iones utuntur pro av, paullisper contemplati fuerimus. Qua in re idem praedicandns erit Ph. But tmannus , quod in Lexilogo I, p. 14 seqq.et p. 301 probabili coniectura invenerit, adverbii Ionicis/xa, Dorici ocuot gradus esse tf60ov et t)xt6ra, eiusque significationem etwas, em wenig, (wenig). Sed addendnm erit, hoc ipsum voc-bulum, id quod ad nostrain causam plurimum faciat aliosque fugisse videatur, extare et detruncatum quidem in Particula not et xe, Quid? quod propter banc ipsam causam illud oVcen-seamus esse particulam ex parte negantem, non omnino, ut locum occupet inter Negationes debiles, velur apud Latinos vix, aegre, minus, quasi, veluti, et, id quod tralaticiis opinionibus prorsus contrariiim est, sed ex origine (aut) et usu demonstrari poterit, Negativa haut. Notissima sunt Graeca eiusdem generis, jioyts, fioXts, Gxovdtj, rfyoAfl, rdtxa, xaxv, raxioos, dof, aset, wSffip. Quas Negationes sive debiles, sive, cum certos et discretos negandi fines non habeant, occultas et fallaces appellare possimus, eae profecto sunt paene innumerabiles. Nam quidquid ex parte affirmat, idem ex parte negat; quidquid pronunciat aliud alius esse simile, idem negat plenam et perfectam paritatem sive convenientiam.

Revertamur hoc invento contenti, ut alteram ingrediamur viam et con* templemur usum et consuetudinem. Ante omnia ponimus, quod in dubinm vocabit nemo, construi vocabulum av cum Modis Verborum ; neque construi cum Infinitivo vel Participiis, nisi ubi posita sint pro Modis. Num construatur cum Pronominibus Relativis, Adverbiis et Adiectivis, hoc loco quaerere nihil attinet. Modi Verborum autem cum pro sententiarum modali-tate (venia sit verbo ; laus quartae categoriae inventori immortali!) nume-

4 of 12Preview: Personal- u. Vorlesungsverzeichnisse, © Universitätsbibliothek Rostock 2010

5

rentur tres omnino, utqiu veritatem, possibilitatem et necessitatcm signifi-cent; deinrle cum omnis Veritas, possibilitas et necessitaa aut obiectiva sit aut subiectiva (verborum puritatcm, ut vocant qui non nimis pure loqiuin-tur, in quaestione de Arte ham anxie curamus) ideoque omnis lingua, quae omnes habeat Modorum Formas, sex habeat necesse sit: carebunt Graeci, quorum acumen admiramur, quod duplicem possibilitatem Contunctivo et Optativo expliccnt, duplicem necessitatam Gerundivo (ut ypoarriov idriv) et Imperative, — carebunt igitur Forma, quae veritatem ipsa ostendat sub-iectivam sive internam. Quam veritatem cum prisci rudesque homines non secrevissent ab obiectiva sive externa, nec formam finxissent, quae Indicative inserviret Subiectivo : posteri illis acutiores et subtiliores si brevissima usi sunt particula, quae partem veritatis negaret, quis inveniri poterit, qui Formam huius Indicativi aegre desideret propriam ?

Deinde si homines acutos et subfiles non fngit, aliud alio esse et cogitari possibilius, aliud alio esse et cogitari magis necessarium j si homines urbani, elegantes et concinni quidquid pronunciant, ita temperare solent, ut nemo, quod arroganter et rustice loquantur illacessiti, eos incusare possit; si homines leves, versuti et fallaces ita loqui consueverunt, ut facile alios fallant et circum-veniant, ideoque si quid affirmarc videntur, id non omnino afilrment, si quid negare, id non omnino negent; si denique homines ingeniosi, agiles et velo-ces cogitationum subtilitatem et morum urbanitatem quam brevissime significant et frandem ac mendacia quam occuitissime committunt: non erit unquam, cur vehementur miremur, inventum et frequentatum esse a Graecis Particulae usum, quae, cum ex parte neget neque certos negandi fines habeat, vim et significationem Modorum frangendo et debilitando his causis quam aptissime inserviat omnibus. Profecto non sine acerbissimo dolore de hominibus excel­lent issime mentis, a fide tamen et veritate Germanorum alienissimis minus ho* norifice iudicavimus : sed obtemperandum fuit voci et praeceptis Historiae, et cogitandum erit, vel fertilissimum agrnm non omnibus generandis alendisque aeminibus fecundum esse, et Graecos illos (qnae sane non exigua laus esse videatur) intclligentiae et eruditionis, sublimitatis et pulchritudinis auctores, existimatores, magistros et quasi propagatores et fuisse et esse et manere, et aliunde ab Divina Providentia esse institutum et benignissime pro visum, ut optimis optimae virtutis et exemplis et praeceptis abundaremus.

Quocum Tempore Indicativi quibusque eum Modis Graeci Particulam av construxerint, id demonstrari neque hoc loco neque hoc tempore potuit, prne-sertim cum doctissimi, subtilissimi, verissimi Grammatici vehementer adhuc certent, et hoc argumentum, quoniam multi multum in hac Particula vel ad­denda vel delenda sibi indulserint, nemo ad umbilicum perducat, nisi librorum tvpographorum et manu scriptorum copia perquam adiutus. Nos quidem ex

B a

5 of 12Preview: Personal- u. Vorlesungsverzeichnisse, © Universitätsbibliothek Rostock 2010

6 animi sententia testamur, qui nostram sive opinionem sive scientiam de vocabulo av secuti aliquamdiu Graecos legimus scriptores et libros Grammaticos, nusquam vidisse , quod nos convinceret erroris ; at nonnunquam intellcxisse, aut non emcndandos fuisse in hac Partícula scriptores, aut non ita interpretandos, ut haec Partícula aut redundaret aut desideraretur, aut, id quod visum est B r u n c k i o ad Sophocl. Philoct. 286 ed. Both, et P o r s e n o ad Euripid. Phoeniss. 412, significationem aliquando repctitionis et consuetudinis accipcret.

Duabus igitur Graecorum Negationibus, quarum una rem negat, altera rei cogitationem, ut primus vidit G o d o f r e d u s H e r m a n n u s , Vir ad glo-riam huius seculi natus, sideris instar Graeciam et Latium splendidissimo lumine colltistrans, — illis igitur addatur tertia, quae ex parte eaque non satis de-finita neget et debilitet vim et significationem Modorum. Multae sunt viae, Commilitones Humanissimi, quae ad veritatem ducant, longae et breves, rectae et flexuosae, planae et confragosae, quascunque inieris amore veritatis inflammatus, viribus et adminiculis idoneis instructus et invicta studii armatul perseverantia, ad finem et terminum pervenies, tardius tamen, quam qui bre-vem, rectam, planam ingressi viam et persecuti sunt. An nos ingressi et perse-cuti simus, iudicabunt penes quos est arbitrium.

Iam Vos nomine Patriae carissimae adhortamur, Commilitones Honestis-simi, ut scholas eligatis Académicas consiliis consentaneas honestissimis, easque frequentetis bene parati, valde intenti, domi repetentes ; deinde ut cum illis veluti publicis studiis coniungere velitis, sine quo cxccllens atque divina efflo-rescere non potest eruditio, legendi, meditandi, scribendi laborem et diligen-tiam. Ruit bora : fluxa sunt gaudia : nihil permanet, nisi quod peregimus meditatione immortalitatis! Divinam Providentiam animo humili et confidente precati, ut Patrem Patriae, Maximum nostrae Academiae Sta-iorem, Ipsiusque Domum Augustisshnam optimks bonis ornet, augeat, cumulet, amplificet, nunc beatissimum habemus huius scriptionis terminum, mox initium lectionum Academicarum quam auspicatissimura. Válete.

Ser. in Academia Rostochiensi Calendis Martiis Anni Saint. MDCCCXXVIII .

6 of 12Preview: Personal- u. Vorlesungsverzeichnisse, © Universitätsbibliothek Rostock 2010

•Q-J i ^^^^C^O^^^^ ^ t* fL* ** ^ '*0 í C ^ i lJ f tf ^^^^^^^^^^^^p^^^tf^^^J^^^ C Ci CT-tf ^ ^ O^ j

P R A E L E C T I O N E S

PROFESSORVM PVBLICORVM.

s —

7JV FACULTATE THEOLOGICA.

D. G U S T A V U S F R 1 D E R I C U S W I G G E R S , privatim I). VI II-r- IX. introductionem Jtistorito criticam in N. T. libros pracibit et h. IX — X. hütoriam dogmatum cnambir. Publice in Seminarii soda-litio catechäicen praecipiet, et sodalium bomileticas et catecheticas exercita-Hönes, more consueto, moderabitur.

D . A N T . T H E O D . H A R T M A N N * (Ordin. Theologorum h. t. Decanus) privatim hör. VIII — IX. primam partcm cursus exegetici in Vct. Test, biennio absolvendi Pentateuchum interpretabitur: hör. IX — X. intro­ductionem histórico • criticam in omnes libros Vet. Test, pracibit. Publice de Muhammedanismo uberius exponet religionis christianae et judaicae ratione máxime habita.

10. P H I L , B A U E R M E I S T E R , Dr. , i) sexies per hcbd. hör. X — XL curau» exegetici.in Nov. Test, partcm primam, Evangelio Mat. thaeu Mará et Lucae interpretabitur. a) Qpinquics per hebd. Iior. XI—XII-dogmaticam christianam tradet.

D. C A R . FR ID. A U G . F R I T Z S C H E , Theologiae P. P. 0., I. publice binis dd. h. VII. Horath Satyrarum librum priorem et h. VIII. Demosthcnis Olyuthiacam primam interpretabirur latine. II. privatim qua-ternis dd. h. VII Theologiam moralem docebit. III. privatim quiñis dd. h. X. Pauli .epístolas majores explicabit et IV. privatim quaternis dd. h. XI. Theologiam symbolicam e schedis suis tradet.

7 of 12Preview: Personal- u. Vorlesungsverzeichnisse, © Universitätsbibliothek Rostock 2010

8

TN FACULTATE IURIDICA.

D. F E R D . K A E M M E R E R docebit r) jus htrtditarium Roma-mm, h. IX. privatim; a) principia processus criminalis, obscrvationibus juris Mecklenburgici junctis, duce compendio suo apud Stillerum venait, h. XI. publice; 3) lectiones super jure Germanico privato, observationibus juris Mecklenburgici junctis, b. X» habendes, specialitcr cupientibus offert.

D . C O N R A D U S T H E O D O R Ü S G R U E N D L E R 1) publice jus canonicum trader, duce Wiese, h. III.; privatim institutiones juris civilis exponet, duce Mackeldey, h. VIII.

D . A U G U S T U S L U D O V I C U S D I E M E R , publice IV dieb. hör. VII. narrabit historiam utriusque Megapoleos', privatim docebit jus feudorum, duce Paetzio, h. VIII. jus commerciorum et cambiorum, duce de Martens, h. IX.

D. F R I D E R I C U S R A S P E , (Ord. Iureconsultorum h. t. Decanus) 1) principia processus criminaiis communis et Megapolitani trader, duce Martin, h. XI. ; 2) encyclopaediam juris exponet, duce Falck, h. III,; 3) lectiones juris publia Megapolitani specialer cupientibus offert.

D. C H R I S T I A N U S F R I D E R I C U S E L V E R S 1) privatim docebit hora VIII et XI Pandectas; a) publice de optima juris civilis Studium tractandi ratione praecepta dabit, hora alio loco indicanda.

IN FACULTATE MEDICA.

D. S A M U E L G O T T L I E B V O G E L , P . P . O . , Serenissimi Magni Ducis summo jussu ad dirigendum Ralnei marini Doberanensis usum abiturus praelectionibus semestri aestivo habendis non vacabit.

D. JO. G U I L I E L M U S J O S É P H I , Med. P. P. O. Ordinis Ludoviciani Hassiaci Eques, instante semestri aestivo 1) bor. III — IV. Chi-rurgiae primam partem, hör. XI—XII, Artis obstetriciae secundum partem Audituris exponendas offert.

D . H E N R I C U S S P I T T A , P. P . O . , Ordinis medici h. t. Deçà-nus, publice de sanguinis physiologia et pathologia disseret. Privatim 1) Pathölogiae et Therapiae specialis secundam partem, mocbos chronicus complecteritem tradet, quater per hcbdomadem, bor. VIII — IX. a) Exer-citationes clinicas moderari perget quotidie hör. XII —I. 3) Medicinam forensem hör, I V — V . quater per hcbdomadem docebit.

8 of 12Preview: Personal- u. Vorlesungsverzeichnisse, © Universitätsbibliothek Rostock 2010

9

D. C A R O L U S S T R E M P E L , P. P. O . , publice quater per hebd. hör. II. exercitationes clinicas ophthalinico -cliirurgicas moderabitur; privatim doccbit i) quater per hebd. hör. VII. Pathologiam et Therapiam specialem morborum acutorum, a) hör. III. Pathologiam et Therapiam' gencralem, 3) hör. IV. Materiam medicam.

,no * .ran i / k i j i '.ni'-mjù) .»". " M / -"-"ri . 0 '\ ' IN FACULTATE PHILOSOPH1CA.

P. J. H E C K E R , MaYheseos Prof. P. O. 1) calculi literalis et algebrae praecepta tradet, a) institutiones analyseos fiaitorum et infinitoruai offert.

FRANCISCUS CHRISTIANUS LAURENTIUS K A R S T E N , Oec. P. P. O . , per instaus aestivuin semestre b. c. D. 1) Agriculturae theoriam, ad ductum compeodii sui: Die ersten Gründe der Landwirtschaft &c. a) Encyclopaediam catneralem ad thèses a se suppeditandas, docebit. Horas e tabulis indicabit publicis.

G E R . P H I L . H E N R . N O R R M A N N , historicar. atque politicar. doctrinar. P. P. O. , privatim 1) historiam regnorum Europae continua, bit; a) praecipuorum Europae regnorum statum hodiemum expoaet; pri-vatissime vero oeconomiam politicam tradet.

I. S. B E C K , P. P. O. 1) Philosophiam moralem, s. Jus naturae et Ethicen h. VIII — IX.; a) Anthropologiam h. XII — I.; 3) Mathesiu puram h. III—IV. docebit.

J O H . F R I D . P R I E S , P. P. O. et Ordinis Philosophorum h. t. Decanus, privatim h. VIL Encyclopaediam philosophiae tradet, ad ductum libri: E. G. Schulze Encyclopaedie der philosophischen Wissenschaften, Goett. 1 8 M » junctis suis animadversionibus de recta studiorum institutione; h. IX. Aestheticen docebit e scbedis suis. Privatissime dramata Shakespearii selecta interpretabitur.

D . G U S T A V U S S A R P E , Gr. litt. Professor, 1) Demosthenis orat. de corona post ipsius vitam a Plutarcho compositam privatim inter­pretabitur Latine h. IV — V ; a) Sophoclis Oedip. T y r . h. V — VI. Privatissime Diplomaticam Latinam Latine secundum dictata explicabit; nec deerit leeturis opéra Horatii selecta»

9 of 12Preview: Personal- u. Vorlesungsverzeichnisse, © Universitätsbibliothek Rostock 2010

10

D. H E N R . G U S T . F L O E R K E , historiee nattirae et botanices, P. P. O. (Academiae h. t. Rector) I. publice, bis per hebd., conspectum docrrinae de corporibus caelestibus ad dictata propria dabit. II. privatim, qua« ternis lectionibus, i ) zoologiam, duce Blumtnbachio, a) botanicen, (foigtii compendium (Lehrbuch der Botanik, Jen. 1827. 8) secutaros, docebir, ex-cursionesque instituet botánicas. Dies et horas e tabulis indicabit publicis.

G. M A E H L , P. P. O . , bor. VII —VIII. Cbemiam analyticam, hör. VIII — IX. Toxicologiam proponer.

E R N . A U G . P H I L . M A H N publice'elementa linguae Arabicae docebit. Privatim 1) librum I. Mosis interpretabitur h. JH. ;'a) Encydopae-diam et Merhodologiam studii theologici tradet h. XI. 3) Ii. II. Auditores tn legibus Ebraicae linguae grammaticis exercebir. Privarissime Autiquitares biblicas enarrabir b. c.

D. J O A N N E S R U D O L P H U S S C H R O E T E R , P. P . O . , proprer valetudinem, qua premitur incommoda, praelecriones semesrri aesrivo non babcbir.

* *

C . F R . O J L J I T T E N B A U M , Dr . , Professor Medicinae er Chirurgiae exrraonlinarius, per tusrans semestre aestivum hora VI — VII. in de-monstrationibus anatomicis Osreologiam, Syndesmologiam er Myologiam do-cebit; horis III—V. Chirurgiae mannalis primam partem tradet. Oculo* rum morbos explicabir hora VII — VIII. Privarissime Repetitorium anato-micum er Cursum opcrationum chirurgicarum Cupientibus orTert.

D. C A R O L U S T Ü R K , docebit t) jus crimínale, duce Feutrbach, h. VII.; 2) processum civilem judiciarium, duce Martin, h. X. Caeterum olTert exercitationes aut repetitorias aur examinarorias.

Dr. F R I D E R I C V S F R A N C K E , philosophiae Professor publicus exrraordinariús, I. Publice rectam artem sivc methódum philosophandi praecipier, binis per hebdomadem diebus. II. Privatim 1) Logicam s. día-lccricam docebit, quiñis p. h. diebus; 3 ) aniroi humani naturam legesque in« quiret, sive Anthropologiam psychicam rradet. Privatissime viro commiliro* ni bus philosophiae amantibus Scholas examinarorias vel repetitorias gratuitas offeit.

10 of 12Preview: Personal- u. Vorlesungsverzeichnisse, © Universitätsbibliothek Rostock 2010

P R A E L E C T I O N E S ,

h D O C T O R V M P R I V A T O R V M .

• ' '

»sdqOEÖIulq ¡ú&hoiiill (» . • ' ' ; r > r i . ¿ J O I Í .bMsri ;".q únroeup. ,0?« 9tsm

r Ä JE o r O G I C A E. J O A N N E S M A R C U S C O N S T A N T I N U S T A R N O W

1) Novum Testamentuni interpretabitur; adjunctis observationibus practicis, spectantíbus ad proniotioneni sapientiae et sanctítatis omnium horiiinum." 2) Vicissitudines, quas novissimis hisce temporibus Religio Christiana experta est, acri interposito jndipio eirarrabit; ;—•—' :

I U R I D 1 C A E. . 1: i.:'j'i5qs OÍD Kj'. intc J9 muxAln MVQop . •. . v w •

^ T H E O P H I L U S H E N R I . C U S F R I D £ R I C L U S G A E D C K E 1) publice quatemis diebus bor, III. Gaß institutionutn commeniariutr secun­dum interpretabitur'; 2) priváiím octies per hebd bór. X. aliisque cftiabus horis adhuc constituendis'juris Romarii institutions histórico-dogmáticas tradet, secundum Roshirtii librnni: Grundlinien des Roemischen Rechts, Heidelberg 1824; 3) juris Romani doctrinas de dote et de possessione ex ipsis fontibus cxpiicabit, hora commoda, quater per hebd. Praeterea de jure pandectarum cxaminatoria cupientibus suam pollicetur industriara.

- * - - » * f **i »* •-, r--w r U W j i B j . .

M E D I C A E. G E O R G I U S F R I D E R I C U S M O S T , Dr. Med. et Pililos., per

instans ' semestre acstivum docebit publice 1) Medicinam populärem ad ductum libri sui: „Gesundheit und Krankheit ¿ce. Hannov. 1827." Edit. II. bis per hebdom. hör. V . j privatim 2) Materiam medicam et chirurgicam, quater per hebd. hör. VI.

C. K R A U E L , Dr. med., docebit horis adhuc constituendis l) publice: at rem fascias applicandi. 2) Privatim: Akiurgiam. 3) Ncc deerit examiuatoria diversarum artis medicae partium cupientibus.

PHILOSOPHICAE.

J O A N N E S M A R C U S C O N S T A N T I N U S T A R N O W £fus naturale docebit.

11 of 12Preview: Personal- u. Vorlesungsverzeichnisse, © Universitätsbibliothek Rostock 2010

M

A. C. S I E M S S E K docebit: i ) Mineralogiam universalem; a) Agrostographiam o economic am; 3) Ichthuologiam Patriae, et qui dem ad ductum compendii, sub titulo „Die.Fische Mecklenburg*", 1 sc editi.

C A R O L U S W E I N H O L T Z , . Dr . , . privatim 1) Logicam ex syste. mate suo, quaternis per hebd. horis, docebit, i) Hittoriam philosophiae genera lern, quater per hebd., eusrrabit. ^.

G E O R G I U S N I C O X A U S . J O A N N E S . , B U S C H , Dr . , privatim interpretabitur h. I V — V . Taciti historiarum libros, h. V — V I . Euripidis Hippolvtum. De SVntaxi Graeea disputabit horis indicandis.

mi . mm *•• • • • •' J.'.liuuifl', rnvimiroui j us . o w n * I • .

» m q x > at».-..i*i.rj> U'^LJ/I teihooinj) 9u'nl tfrf.i .. MI wüp ^nihtr'v.iaiV <c

Mbliotheca et Museum quouis Mercurii et Saturni die aperiuntur,

Gallicam, Anglicam, «liasque linguas exöticas addiscendi occasio hand

deficit. Adsunt etiatn magistri publice coostituti, qui arteui equitandi, pingendi et Musicam docent. Rfi herbariae atudiosik jisque noiriea profess is

apud inspectorem cottidie aperientur horti Academrae herbarii. 1

P\ mxnxtv • *'-• '. ' r . ' . TO i^emoll site*, ».« ,>c?i i jji*}ul/.u'I • fa.i * ni'i .hk<•! *nt; "TJ si'p ,auonutio3 w c l ,viL '.ici'o tudrtjlbl • ,.

; u ; i a / i i i _ u . : . , : in..; tüdifcni?ua six»Lititi..X3 moiiJaubji;«:

R A L ! '3 1 e. a ft 115 M raoM Buouratn** stjio-^oao. ',• > k \ i »•..!••'. ; ; . yjV.itVi Ji'wxd' j«u y --f.' pikipif*' uttlmt . ^ K I H t i ü i w i . ' l inny*: •M:L.-.>.-„ .tof iiJ-1 mirf?ub 11 ft i . . . ' . r h . V l " [c »rtJhwt\ ,..V .-oil .rn.:hdtfj! wq tit)

.17 . toil .1)'.' 13'J IMtUb

.: .. I ••:••: v*k ' , fee-, ..a, , . i ; r J A Ä J ! • .D .. .: " ;.\ :mU\>r. i'i .•'$> .Ojns^^'jq* -3S'>>i.l 111.; « - : J-iiMx»'; (i

,'. .>:t.-yj : . . . „ . ; . / ' . . . it-, u ii.»M.....••• :i> thoicniitiaxi vau

.. .?. % 0 \ vv o 0 a \ VI **' T • d V ; U A * / i a T e * d O i 8 U Ü 1 I A M c 3 M M A O [ •

.Jic'wofj )\tjrtH&Mt

12 of 12Preview: Personal- u. Vorlesungsverzeichnisse, © Universitätsbibliothek Rostock 2010