al-farabi de scientiis -...
TRANSCRIPT
1
al-Farabi, De scientiis / Über die Wissenschaften, texto latino con traducción alemana y estudio introductorio de Josef Schneider, ed. Matthias Lutz-Bachmann,
Alexander Fidora y Andreas Niederberger, Freiburg: Herder (Herders Philosophische Bibliothek des Mittelalters), 2006.
al-Farabi
De scientiis
Según la traducción de Domingo Gundisalvo
Prologus
Cum plures essent olim philosophi, inter omnes tamen ille solus simpliciter
sapiens dicebatur, qui omnium rerum scientiam certa cognitione comprehendisse
credebatur. Nunc autem mundo senescente non dico sapiens, sed quod minus est,
philosophus nemo dici meretur; quia qui sapientiae studere velit, iam vix invenitur
aliquis. Quapropter parvitati nostrae satisfieri credimus, si postquam non omnia
possumus, saltem de singulis aliqua vel de aliquibus aliquid degustemus.
Unde in hoc libro nostra intentio est scientias famosas breviter perstringere
et quid unaquaeque earum doceat, et partes uniuscuiusque summatim designare.
Et hoc quinque capitulis exequendum proponimus:
Quorum primum est De scientia linguae et eius partibus.
Secundum De scientia logicae et eius partibus.
Tertium De scientiis doctrinalibus, quae sunt Arithmetica, Geometria,
Scientia de aspectibus, Scientia stellarum doctrinalis, Scientia musicae, Scientia
de ponderibus, Scientia de ingeniis.
Quartum est De scientia naturali et eius partibus et De scientia divina et
eius partibus.
Quintum est De scientia civili et eius partibus et De scientia iudicandi et
De scientia eloquendi.
Ex hoc igitur libello multiplex provenit utilitas. Nam, cum quis aliquam
scientiam addiscere voluerit, per hunc cognoscet, quam earum potius eligat, et cui
studiosius intendat, et quae ex qua sibi proveniat utilitas. Nec in iudicio liberalium
artium de cetero potest falli, postquam hunc librum, facta inter eas comparatione,
quae sit melior vel quae utilior, quae certior vel quae fortior, plene cognoverit.
Per hunc etiam poterit de mendacio facile convincere eum, qui se iactat
scientiam aliquam comprehendisse, cum interrogatus, quae sint partes eius et quid
contineant, nesciat respondere. Ipse etiam qui hunc librum in promptu habuerit in
2
omni scientia peritus apparebit. Non enim expers alicuius scientiae esse creditur,
qui, quae et quot sint partes eius et quid contineat, non ignorare videtur.
3
Capitulum Primum
De Scientia Linguae
Omnium scientiarum prima est scientia linguae naturaliter. Quae primum in duo
dividitur, scilicet in scientiam considerandi et observandi, quid unaquaeque dictio
significet apud gentem illam cuius lingua est, et in scientiam observandi regulas
illarum dictionum.
Quoniam in omni arte, sive sit activa sive speculativa, sive liberalis sive
fabrilis, regulae sunt generales comprehendentes omnia, vel plura, ex hiis de
quibus ars illa pertractat. Quae quidem ad hoc inventae sunt, ut per eas
cognoscatur omne illud quod est illius artis, ne forte recipiatur in ea quod non est
eius, vel reiiciatur quod est eius; et ut per eas experiamur, si forte in aliquo
erramus; et ut per eas id quod est in arte, facilius comprehendamus et observemus.
Singulae autem res non fiunt ars, nisi, cum comprehenduntur regulis,
apprehensis in anima hominis, secundum ordinem cognitum. Non solum autem
omnem huiusmodi orationem, verum etiam omne instrumentum, per quod
deprehenditur, si forte in aliqua arte erratur, antiqui regulam vocabant, ut in fabrili
arte perpendiculum, circinus, et multa alia in aliis.
Dictionum significantium in omni lingua, aliae sunt simplices, ut homo et
animal; aliae sunt compositae, ut Homo est animal. Simplicium autem aliae sunt
propriae, ut Socrates, Plato; aliae sunt communes, ut homo et animal.
Communium autem aliae sunt nomina, aliae verba, aliae sunt praepositiones. Sed
haec divisio non est eadem apud omnes gentes. Quocumque autem modo fiat,
unicuique accidunt propria; nam nominibus accidunt masculinitas et femininitas,
singularitas et pluralitas et quaedam alia; verbo autem accidunt modi et tempora et
quaedam alia.
Scientia autem linguae dividitur apud omnes gentes in septem partes,
scilicet in scientiam dictionum simplicium, et in scientiam orationum, et in
scientiam regularum de dictionibus quando sunt simplices, et in scientiam
dictionum quando componuntur in oratione, et in scientiam regularum ad recte
scribendum, et in scientiam ad recte legendum, et in scientiam regularum ad
versificandum.
Scientia autem simplicium dictionum docet quid unaquaeque dictio
significet, scilicet vel genus vel speciem vel aliquid huiusmodi.
4
Scientia autem dictionum compositarum est de orationibus, quibus apud
illam gentem utuntur oratores, vel versificatores, sive sapientiores apud illos, vel
eloquentiores.
Scientia autem regularum de dictionibus simplicibus inquirit de prolatione
litterarum et de numero earum, et de vocalibus et non vocalibus, et de litteris, quae
cui coniungatur in syllabam, et de syllabis, quae cui coniungatur in dictionem, et
de dictionibus et accidentibus cuiusque earum.
Scientia vero regularum de dictionibus quando componuntur, docet quae
cum qua dictione ordinetur in oratione.
Scientia vero regularum ad recte scribendum docet quae littera cum qua
debeat scribi, et quae non. Et haec dicitur Orthographia.
Scientia vero regularum ad recte legendum docet distinctiones, subdistinctiones,
medias distinctiones, et accentus graves, acutos et circumflexos.
Scientia vero regularum ad versificandum primo docet quae syllaba longa,
quae brevis; postea de pedibus et caesuris; deinde de variis generibus metrorum.
Varietatem autem metrorum facit numerus et diversitas pedum. Et appellantur vel
a nomine pedis vel a inventoris.
Capitulum Secundum De Scientia Logica
Ars autem logicae intendit dare regulas, quibus deprehendimus orationis
veritatem vel intra nos vel apud alios, vel alii apud nos vel alios. Non tamen ad
verificandum omnem orationem indigemus regulis logicae. Eorum enim quibus in
ratiocinando utimur, alia sunt quae probatione non egent, ut Omne totum maius est
sua parte; et Omnis ternarius est numerus impar: in quibus nullus potest esse
error. Et alia sunt quae probatione egent, quia in eis potest aliquis decipi.
Ea vero quibus fit probatio duo sunt, scilicet sermo et ratio: sermo in voce,
ratio in mente. Interpretatio vero fit utroque. Nam illud quod est interpretatio, est
sermo et ratio exterior cum voce. Unde illud cum quo aliquis verificat sententiam
suam apud se, est logos fixus in mente; id vero quo verificat eam apud alium, est
logos exterior in voce. Logon vero quo verificatur sententia, antiqui vocaverunt
syllogismum, sive sit fixus in anima sive sit exterior cum voce.
5
1. Grammatica et Logica
Quamvis enim grammatica et logica in hoc conveniant, quod utraque dat regulas
de dictionibus, differunt tamen in hoc, quod grammatica non dat regulas nisi de
dictionibus unius gentis tantum. Logica vero non dat regulas de dictionibus, nisi in
quibus conveniunt dictiones omnium gentium, licet multae gentes conveniant
etiam in regulis grammaticae artis, scilicet in hoc quod dictiones aliae sunt
correptae, aliae productae et aliae sunt simplices, aliae compositae. Et simplicium
aliae sunt nomina, aliae verba, aliae praepositiones. Scientia tamen grammaticae
in omni lingua non attendit nisi in quantum est proprium illius linguae. Non curat
sive conveniat alteri genti, sive non. Logica vero non dat regulas de dictionibus
nisi in quantum conveniunt in eis dictiones omnium gentium.
Interpretatio vero logicae sumpta est a summa intentionis eius. Logica
enim dicta est a logos secundum tres intentiones. Logos enim graece interpretatur
ratio latine. Sed ratio alia est exterior cum voce, quae per linguam interpretatur id
quod est in mente. Et alia est ratio fixa in anima, quae dicitur mentis conceptio,
quam dictiones significant. Unde illa est significans et ista est significata. Tertia
est virtus creata in homine, quae discernit inter bonum et malum, et quae
apprehendit scientias et artes. Et haec est in omni homine, sed in infantibus et in
quibusdam adultis infirma, non valens suas perficere actiones, sicut pes infantis
infirmus est ad ambulandum, et parvus ignis ad grossa ligna comburenda; qualis
est etiam in daemoniacis et ebriis.
Quoniam igitur haec scientia dat regulas de logos exteriore, et de logos
interiore, quibus certificat in utrisque rebus logon tertium, qui inest homini a
creatore, et dirigit eum ad comprehendendum id quod rectius est, idcirco
nominatur logica a nomine derivato a logos secundum tres modos. Quamvis
autem plures scientiae, quae dant regulas de logos exteriore, sicut scientiae
grammaticae, appellentur nomine logicae, tamen istud quod dirigit ad illud quod
necessarium est in omnibus modis logos, dignius est hoc nomine.
2. Demonstrativa, Topica, Sophistica, Rhetorica et Poetica
Ea autem quibus scientia verificatur, quinque sunt, scilicet Demonstrativa, Topica,
Sophistica, Rhetorica, Poetica.
6
Proprium autem est Demonstrativae dare scientiam certissimam de
proposita quaestione, vel apud se, vel apud alium, cuius contrarium sit
impossibile, et in quo nulla possit esse fallacia.
Proprium autem est Topicae fidem facere de re dubia rationibus
probabilibus, veris vel verisimilibus.
Proprium autem Sophisticae est simulare vel dissimulare, et facere putare
esse verum quod non est verum, et e converso. Et Sophistica quidem nomen
virtutis est, per quam homo habet scientiam decipiendi alium et ducendi in
errorem, cum ipse in se bonus sit. Hoc enim nomen Sophistica compositum est
apud graecos a sophos, quod est sapientia, et istos, quod est deceptio. Sophistica
igitur dicitur sapientia deceptrix; et sophista sapiens deceptor. Et omnis, cui virtus
huiusmodi inest ad decipiendum et ad ducendum in errorem, cum ipse bene utitur
arte sua, recte potest vocari sophista; et eius virtus est sophistica. Et operatio eius
procedens ab eius virtute est opus Sophisticae.
Proprium autem est Rhetoricae cum sermonibus suis persuasibilibus
movere animum auditoris et inclinare ad illud ad quod voluerit, ut credatur ei
quod dicit, et generet in eo cognitionem proximam certitudini.
Proprium est autem Poeticae sermonibus suis facere imaginari aliquid
pulchrum vel fedum, quod non est ita, ut auditor credat, et aliquid abhorreat vel
appetat. Quamvis enim certi simus quod non est ita in veritate, tamen eriguntur
animi nostri ad horrendum vel appetendum quod imaginatur nobis. Imaginatio
enim aliquando plus operatur in homine quam scientia vel cogitatio. Saepe enim
cognitio vel scientia hominis contraria est eius imaginationi et tunc operatur homo
secundum quod imaginatur, non secundum quod scit vel cogitat.
Istae ergo sunt species syllogismorum et artium syllogisticarum et species
loquutionum, quibus utuntur homines ad certificandum aliquid in rebus omnibus.
Sed haec quinque hiis etiam nominibus appellari possunt: Certificativa, Putativa,
Errativa, Sufficiens, Imaginativa. Et unaquaeque earum habet propria et
communia in quibus communicat cum aliis.
Et sermones quidem syllogistici, aut sunt fixi in anima aut sunt extra cum voce
compositi. Sed in anima fixi sunt ex intellectibus pluribus, ligatis et ordinatis,
adiuvantibus se ad verificandum rem aliquam. Extrinseci vero cum voce sunt ex
dictionibus pluribus ligatis, ordinatis, significantibus illos intellectus; et
parificantur eis, et per hoc quod parificantur, adiuvant se ad verificandum aliquid
apud auditum. Sed ex sermonibus extrinsecis, illi qui minores sunt, sunt compositi
7
ex duabus dictionibus. Et ex fixis in anima, illi qui minores sunt, sunt compositi
ex duobus intellectibus simplicibus. Ex sermonibus vero compositis syllogisticis,
qui minores sunt, constant ex duobus simplicibus. Qui vero ex pluribus, indefiniti
sunt.
3. Partes logicae
Sed quia veritatis certa cognitio non habetur, nisi per demonstrationem,
ideo necessarium fuit librum componi, qui doceret qualiter et ex quibus
demonstratio fieret. Et ob hoc compositus est liber qui Posteriora Analytica sive
Liber demonstrationis dicitur. Sed quia demonstratio non fit nisi per syllogismum,
syllogismus vero constat ex propositionibus, idcirco fuit necessarius liber in quo
doceretur ex quot et qualibus propositionibus, et qualiter secundum modos et
figuras, syllogismus contexeretur. Et propter hoc facta sunt Analytica priora.
Sed quia propositiones syllogismum componere non possunt nisi ipsae
prius a suis terminis componantur, idcirco necessarius fuit liber qui doceret ex
quibus et ex quot terminis propositio consisteret. Quod quidem plene docetur in
libro qui dicitur Liber Peri hermeneias.
Sed quia propositio ex terminis numquam bene componitur, nisi prius
significatio cuiusque termini cognoscatur, ideo institutus est Liber Categoriarum
ad docendum quot sunt genera terminorum et quae sit significatio cuiusque
eorum.
Octo igitur sunt partes Logicae: Categoriae, Peri hermeneias, Analytica
priora, Analytica posteriora, Topica, Sophistica, Rhetorica, Poetica. Nomina
autem librorum proponuntur pro nominibus scientiarum, quae continentur in eis.
Quarum partium unaquaeque proprium habet de quo agit et quod intendit, et
modum quo agit, et utilitatem quae ex ea provenit.
Sed quia pars quarta vehementioris est virtutis, ideo omnibus antecellit
sublimitate et dignitate; nam per totam Logicam non intenditur principaliter nisi
pars quarta. Reliquae vero partes non sunt inventae nisi propter quartam. Unde
tres partes quae antecedunt eam ordine doctrinae, non sunt nisi praeparationes et
introductiones ad illam. Reliquae vero quae illam sequuntur duabus de causis
inventae sunt:
Una est quod, quia unaquaeque est quasi instrumentum quartae partis,
perfectio, sustentamentum et adiutorium est aliquod ad alia, videlicet ut in
8
probabilibus vel persuasibilibus paulatim assuescant moveri, qui inevitabiliter
necessitate demonstrationis nesciunt flecti, licet quorumdam adiutorium sit maius,
et quorumdam minus.
Secunda vero causa est propter cautelam. Si enim partes istae non
distinguerentur inter se propriis nominibus et propriis regulis et propriis
intentionibus, profecto contingeret, ut, cum homo vellet probationibus
apprehendere veritatem et certitudinem de aliqua re, aliquando nescius uteretur
Topicis vel Rhetoricis vel Sophisticis vel talibus, quae potius faciunt errare, vel
quae nullam faciunt certitudinem, sed potius credi vel imaginari. Et sic deceptus
crederet se percepisse certitudinem. Et ita quaerens veritatem incideret in errorem
et dubitationem.
Unde quatuor posteriores ad hoc sunt inventae, ut distinctae sint
proprietatibus regularum et intentionum, ut, cum aliquis voluerit fieri topicus, vel
sophista, vel aliquis aliorum, sciat quibus regulis hoc fieri valeat, et discernat inter
artes, quibus fit certitudo, et quibus fides vel opinio.
Capitulum Tertium De Scientia Doctrinali
Scientia vero doctrinalis dividitur in has partes, quae sunt Arithmetica, Geometria,
Scientia de aspectibus, Scientia stellarum, Musica, Scientia de ponderibus,
Scientia de ingeniis.
1. Arithmetica
Arithmetica est scientia de numero. Numerus vero duobus modis consideratur, in
se et in materia. Ideo Arithmetica alia est practica, alia est theorica:
Practica, quae inquirit de numeris, in quantum aliquid numeratur eis,
quomodo utuntur in commerciis et in negotiis civilibus.
Theorica vero, quae inquirit de numero, secundum quod denudatus est ab
omni sensato et insensato, hoc est, secundum quod mens percipit eum absolute
sine omni materia, et sine omni motu, et abstractum ab omni quod potest per eum
numerari. Et considerat ea quae accidunt eius essentiae inter se propter hoc quod
comparantur ad invicem, scilicet quod alius est par, alius impar; quod alius est
superfluus, alius diminutus; et omnia alia quae in Arithmetica Nichomachi plene
possunt inveniri.
9
Unaquaeque istarum habet partes. Nam partes practicae duae sunt, scilicet
scientia coniungendi numeros, et scientia disiungendi. Quae vero docet numeros
coniungere, alia est scientia aggregandi, alia duplicandi, alia multiplicandi. Illa
vero quae docet disiungere, alia est scientia minuendi, alia mediandi, alia
dividendi. Scientia vero radices inveniendi sub utraque continetur, et radix
dividendo et multiplicando invenitur.
Huius autem practicae multae sunt species: Alia est scientia vendendi et
emendi; et alia mutuandi et accommodandi. Alia conducendi et locandi. Alia
expendendi et conservandi. Alia est scientia profunditatis et altitudinis sive spatia
inveniendi. Et aliae multae, de quibus plenissime habetur in libro qui apud Arabes
mahamalech [K. al-mu‘amalat] dicitur.
2. Geometria
Geometria similiter alia est activa, alia passiva vel speculativa:
Activa considerat lineas, superficies, corpora, tribus modis: quia vel in
altum et haec scientia dicitur Altimetria; vel in planum, et haec dicitur
Planimetria; vel in profundum, et haec dicitur Profundimetria. Unaquaeque vero
istarum habet materiam et instrumenta propria et opifices proprios, qui sunt
mensores vel fabri. Mensores sunt qui terrae superficiem quamlibet mensurant.
Quorum instrumenta sunt palmus, pes, cubitus, stadium, et pertica, et leuca, et
multa alia. Fabri vero sunt qui in mechanicis sive in fabrilibus desudant operando,
ut carpentarius in ligno, ferrarius in ferro, cementarius in luto et lapidibus, et
similiter omnis opifex mechanicarum artium secundum Geometriam activam. Ipse
enim format per se ipsum lineas, superficies, quadraturas et rotunditates in corpore
materiae, quae subiecta est arti suae. Horum autem fabrorum multae species esse
dicuntur secundum diversitates materiarum, ex quibus operantur. Et instrumenta
eorum diversa sunt, ut linea, trulla, perpendiculum, et multa alia.
Speculativa vero considerat lineas, superficies, corpora, quadraturam, et
rotunditatem etc., secundum modum communem in quo conveniunt omnes lineae
vel omnes superficies vel omnia corpora, absolute quidem absque omni materia.
Et haec scientia inquirit circa superficies et lineas, corpora et figuras, et eorum
quantitates, aequalitates et inaequalitates, species situum et ordinum; et quod aliae
sint proportionales, aliae improportionales; aliae rationales, aliae surdae sive
irrationales; et omnia alia quae accidunt eis.
10
Huius autem scientiae duae sunt partes, quarum una speculatur tantum
circa lineas, superficies; alia circa corpora. Sed illa quae speculatur circa corpora,
dividitur secundum numerum specierum corporum, scilicet in cubos, pyramides,
sphaeras, columnas, serratilia, pinealia.
De his autem omnibus speculativa duobus modis considerat: uno, cum
unumquodque istorum per se considerat, scilicet lineam per se, superficiem per se,
cubum per se, et ita de aliis; alio, cum unumquodque istorum alii comparat,
secundum ea quae accidunt eis. Cum autem ea inter se comparat, vel considerat
aequalitatem vel inaequalitatem, vel aliquod aliud suorum accidentium, vel
considerat qualiter una ordinentur in alia, videlicet qualiter linea in superficie, et
superficies in corpore, vel superficies in superficie, et corpus in corpore.
Oportet autem sciri quod Geometria et Arithmetiea habent elementa, per
quae multa declarantur in eis. Sed elementa sunt finita; quod vero declaratur per
illa, sunt infinita. Unde liber Euclidis, in quo sunt elementa Geometriae et
Arithmeticae, dicitur Liber Elementorum. In quo consideratio fit duobus modis,
uno resolutionis, alio compositionis. Quibus duobus modis antiqui tractatores
huius scientiae usi sunt in suis libris. Sed Euclides in suo libro non incessit nisi
secumdum viam compositionis.
3. De Aspectibus
Scientia de aspectibus inquirit de eisdem, de quibus et geometria, scilicet de
figuris, magnitudinibus, sitibus, ordine, aequalitate et inaequalitate, et aliis, sed ita
ut sunt in lineis, superficiebus et corporibus, absolute.
Unde speculatio geometriae communior est, quam speculatio huius. Sed
quamvis id de quo tractatur in hac, contineatur in eodem de quo tractat illa, tamen
haec non est superflua sed necessaria; quia ea quae Euclides necessario probavit
esse quadrata, cum ad ea aspicitur ex alia longitudine, videntur rotunda vel plana;
ex hiis quae sunt aequidistantia, videntur esse concurrentia; et aequalia videntur
inaequalia, et e converso. Ex hiis quae sunt sita in una superficie, quaedam
apparent inferiora, quaedam altiora; et ex hiis quae sunt priora, quaedam apparent
posteriora et e converso. Quapropter necessaria fuit scientia, quae discerneret inter
illud quod apparet in visu aliter quam sit, et inter illud quod apparet ita ut est.
11
Haec enim scientia assignat quibus de causis ista fiant, et hoc
demonstrationibus necessariis. Docet etiam in quibus modis potest visus errare, ad
hoc ut non erret, sed deprehendat, ut est, omne ad quod aspicit.
Docet etiam apprehendere altitudines arborum et parietum et latitudines
fluviorum et profunditates et altitudines montium, postquam cadit visus super
fines eorum; deinde elongationes corporum caelestium et quantitates eorum, omne
illud ad quod potest perveniri ex reflexione aspicientis ipsum. Et quaedam eorum
cum instrumento, et quaedam sine instrumento.
Et docet quod quicquid videtur, non videtur nisi radio penetrante in aerem,
usquequo cadat supra rem, ad quam aspicimus. Et radii quidem penetrantes
corpora pervia usque ad illud, ad quod aspicitur, alii sunt recti, alii reflexi, alii
conversi, alii fracti.
Recti sunt qui, cum egredientur a visu progrediuntur secundum
rectitudinem sui visus, usquequo pertranseant et feriantur.
Reflexi vero sunt qui, cum a visu prodire incipiunt, antequam pertranseant, obviat
eis speculum, a quo reflectuntur oblique ad partes laterum speculi et demum
extenduntur in latera, ad quae reflectuntur, eundo ad illud quod est inter manus
aspicientis hoc modo:
visus visum
Conversi vero sunt, qui eadem via, qua prius incesserunt, redeunt a
speculo, quousque cadant super corpus videntis, a cuius visu exierunt. Unde videt
homo aspiciens se ipsum cum illo eodem radio.
Fracti vero sunt illi, qui redeuntes a speculo ad partes aspicientis, a cuius
visu exierant, extenduntur flexuose ab eo ad unum laterum eius, et cadunt super
illud quod est post aspicientem, vel ad dextram, vel ad sinistram eius, vel supra
ipsum. Unde videt homo illud quod est post ipsum, vel quod est in aliquo laterum
eius secundum hanc figuram:
visus visum
speculum
12
Et medium quidem inter visum et inter illud quod aspicitur sive speculum,
omnino sunt corpora pervia, ut aer, vel aqua, vel corpora vitrea.
Scientia vero de aspectibus inquirit de omni quod videtur et de omni ad
quod aspicitur cum illis quatuor radiis in unoquoque speculorum, et de omni quod
accidit ei ad quod aspicitur. Unde ipsa dividitur in duas partes, quarum una est
inquisitio de eo quod aspicitur cum radiis rectis; secunda est inquisitio de eo quod
aspicitur cum radiis non rectis. Et haec dicitur proprie scientia de speculis.
4. Scientia de Stellis
Sequitur scientia de stellis. Duae sunt scientiae de stellis:
Una est scientia de stellarum significatione, quid scilicet stellae significent
de eo quod futurum est, et de pluribus eorum quae in praesenti sunt et de pluribus
eorum quae praeterita sunt. Et haec dicitur Astronomia.
Alia scientia de stellis est doctrinalis, quae inquirit de caelestibus
corporibus et de terra, secundum tres summas:
Quarum prima est de numeris et figuris eorum, et de quantitatibus
corporum ipsorum, et de sitibus et proportionibus eorum ad invicem, et de
quantitatibus elongationum ipsorum ad invicem, eo quod in totalitate terrae non
est motus localis neque in loco neque a loco.
Secunda est de motibus caelestium corporum, quot sunt, et quod motus
eorum omnes sunt sphaerici, et quis communicat stellis omnibus. Deinde de
motibus, qui sunt proprii uniuscuiusque stellarum, et quot sunt species motus
unicuique earum et partes ad quas moventur et secundum quam partem advenit
cuique earum motus iste. Et docet viam ad comprehendendum locum cuiusque
stellae ex partibus signorum in unaquaque hora cum omnibus speciebus motuum
eius. Et inquirit iterum de omnibus quae accidunt caelestibus corporibus et de
motibus qui sunt unicuique eorum in signis et quid accidat eis, cum ad invicem
comparantur ex coniunctione et separatione et diversitate situum ad invicem, et ad
ultimum, omnia quae accidunt eis ex motibus ipsorum absque comparatione
eorum ad terram sicut eclipsis solis; et de omnibus quae accidunt eis iterum
propter situm terrae ab eis qui sunt in loco mundi, in quo sunt sicut eclipsis lunae.
Et declarat illa accidentia et quot sunt et in qua dispositione et in qua hora accidat
illud et in quanto tempore sunt ortus et occasus et alia.
13
Tertia vero inquirit de terra, et de eo quod in ipsa inhabitatur. Et ostendit
quantum est illud quod inhabitatur et quot sunt partes eius magnae, quae sunt
climata. Et comprehendit habitationes, quas contingit esse in unaquaque illarum in
illa hora et ubi sit locus habitationis et ordinem eorum ex mundo. Et inquirit de eo
quod sequitur necessario, ut accidat unicuique climatum et habitationum a
revolutione mundi communi toti: et est revolutio diei et noctis propter situm terrae
in loco, in quo sunt ortus et occasus et longitudo diei et noctis et brevitas et quae
sunt hiis similia.
Haec igitur est summa, quam comprehendit haec scientia. Et vocatur
Astrologia. Et connumeratur inter scientias et doctrinas. Illa vero alia non
numeratur nisi inter virtutes et potentias, quibus potest homo iudicare de illo, quod
erit, sicut est virtus interpretandi in somnis et sicut est virtus augurandi in avibus
et sternutationibus et in aliis huiusmodi.
5. Scientia Musicae
Scientia musicae in summa comprehendit cognitionem specierum armoniarum et
illud ex quo componuntur et qualiter componuntur et ex quibus modis oportet
quod sint, quousque faciat operationem suam penetrabiliorem et magis ultimam.
Musica vero alia est speculativa, alia activa:
Sed activae musicae proprietas est invenire species armoniarum
sensatarum ex instrumentis, quae praeparata sunt eis vel natura vel arte.
Instrumenta autem naturalia sunt epiglotes et uvula, et quae sunt in eis; deinde
nasus. Artificialia vero sunt, ut fistulae, chordae, et tuba et alia. Opifex autem
musicae activae pneumata non format et armonias et alia accidentia eorum, nisi
secundum quod sunt in instrumentis, quorum acceptio consueta est in eis.
Speculativa vero dat scientiam eorum omnium et rationes et causas omnes
eius ex quo componuntur armoniae, non secundum quod sunt in materia, immo
absolute et secundum quod remota ab omni instrumento et materia et accipit ea
secundum quod sunt audita communiter ex quocumque instrumento vel ex
quocumque corpore accidant.
Speculativa autem dividitur in quinque partes magnas: Quarum prima est
de principiis et de primis, quorum proprietas est ut administrentur in acceptione
eius, quod est in hac scientia et qualiter sit modus in administratione illorum
14
principiorum et quare inventa sit haec ars et ex quibus rebus et quot componatur et
qualiter oportet inquiri illud quod est in ea.
Secunda vero est doctrina de dispositionibus huius artis, scilicet inveniendi
pneumata et cognoscendi numeros eorum, quot sint et quot species eorum et
declarandi proportiones quorumdam ab illis ad alia et demonstrationes de omnibus
illis; et docet species ordinum et situum eorum, quibus preparantur, ut acceptor
accipiat ex eis quod vult, et componat ex eis armonias.
Tertia vero doctrina est de convenientia principiorum in sermonibus et
demonstrationibus super species instrumentorum artificialium, quae praeparantur
eis, et de acceptione omnium eorum in ea et situ eorum in ea secundum
mensurationem et ordinem quae assignantur in principiis.
Quarta est doctrina de speciebus casuum naturalium, quae sunt pondera
pneumatum.
Quinta est doctrina de compositione armoniarum integrarum, scilicet illarum quae
sunt positae in sermonibus metricis compositis secundum ordinem et
ordinationem et qualitatem artis eorum secundum unamquamque intentionem
armoniarum. Et docet quomodo fiunt penetrabiliores et magis ultimae, scilicet in
ultimitate intentionis, ad quam factae sunt.
6. De Ponderibus
Scientia de ponderibus ponderosa duobus modis considerat: Vel secundum quod
mensurantur aut secundum quod mensuratur cum eis, et est inquisitio de principiis
doctrinae in ponderibus. Vel considerat secundum quod moventur aut secundum
ea cum quibus moventur et tunc est inquisitio de principiis instrumentorum,
quibus elevantur gravia et super quae permutantur de loco ad locum.
7. De Ingeniis
Scientia vero de ingeniis est scientia cogitandi, qualiter quis faciat convenire illa
omnia, quorum modi declarantur et demonstrantur in doctrinis, convenire,
inquam, in corporibus naturalibus, in acceptione et situ eorum in actu.
Omnes enim aliae scientiae non considerant lineas, superficies, corpora,
numeros et reliqua, nisi secundum quod intelliguntur tantum separata a corporibus
naturalibus. Sed, quia nos indigemus usu illorum, volumus ante praesentare in
15
actu in corporibus naturalibus et sensatis artificio et ingenio aliquo, quo
praeparetur eorum acceptio.
Scientia vero ingeniorum docet modos excogitandi et adinveniendi,
qualiter secundum numerum corpora naturalia coaptentur per artificium aliquod
ad hoc, ut usus quem quaerimus, proveniat ex eis, qualis est scientia numerorum
quae dicitur Algebra et Mucabala, et aliae consimiles, quamvis haec scientia
communis sit Numero et Geometriae. Et ipsa quidem comprehendit modos
calliditatis ad inveniendum numeros, de quibus, scilicet rationalibus et surdis,
Euclides dedit principia in decimo libro suo qui dicitur Elementorum. Nam quia
proportio rationabilium et surdorum est ad invicem sicut proportio numeri ad
numerum, omnis numerus est compars alicui magnitudini rationabili vel surdae, et
ideo inveniuntur illae magnitudines alio modo; et ob hoc ponuntur quidam numeri
rationales, ut sint compares magnitudinibus rationabilibus, et quidam numeri
surdi, ut sint compares magnitudinibus surdis.
Ex istis sunt igitur ingenia geometrica plurima, de quibus est ars
cementariorum et de istis est ingenium geometricum ad mensurandum corpora; et
de his est ingenium instrumentorum de arte elevandi, et instrumentorum
musicorum, et instrumentorum plurium artium activarum, sicut arcuum et
armorum. Et de his est ingenium aspectuale secundum artem quae dirigit visus ad
comprehendendum veritatem rerum remotarum, cum ad eas aspicimus, et de arte
speculorum secundum quod reddunt radios, ita ut reflectant eos, vel convertant,
vel frangant. Et per hoc etiam scientur loca quae radios solis reddunt corporibus
aliis. Et provenit deinde ars speculorum adurentium. Et ex his est ingenium de arte
ponderum rationabilium et instrumentorum secundum artes plurimas.
Hae ergo sunt causae et scientiae ingeniorum, quae sunt principia artium
civilium practicarum, quae administrantur in corporibus et figuris et ordine et
sitibus et mensuratione, sicut ars fabricandi et in cementariis et in carpentariis
atque pluribus aliis. Hae sunt doctrinae et species earum.
16
Capitulum Quartum
De Scientia Naturali
Naturalis autem scientia contemplatur corpora naturalia et accidentia quae non
habent esse nisi per ista corpora. Et docet res ex quibus, et ad quas, et per quas
existunt ista corpora.
1. Corpora naturalia et artificialia
Corporum autem alia sunt naturalia, alia artificialia. — Artificialia sunt sicut
vitrum, pannus et lectus, et, ad ultimum, omne illud est corpus artificiale, cuius
esse est per artem et per voluntatem hominis. Naturalia autem sunt, quorum esse
non est ex humana arte vel voluntate, sicut caelum et terra, et quae sunt inter
utraque, ut plantae et animalia.
Et dispositio quidem naturalium corporum et artificialium consimilis est in hoc,
quod, sicut in corporibus artificialibus inveniuntur res quae non habent esse nisi
per ipsa corpora artificialia, et inveniuntur res a quibus et per quas et ad quas
existit esse ipsorum, sic et in naturalibus, quamvis haec omnia magis appareant in
artificialibus quam in naturalibus. Illa enim quae non habent esse nisi per corpora
artificialia, sunt, sicut lixatura in panno, et splendor in ense, et pervietas in vitro,
et sculptura in lecto.
Res vero ad quas sunt corpora artificialia, sunt fines et intentiones, sicut
pannus factus est ut cooperiat, et ensis ut feriat, et lectus ut nos a terra suspendat.
Res vero propter quas sunt corpora artificialia sunt, sicut vitrum ut in eo reponatur
id quod exsiccari timetur. Fines vero et intentiones ad quas fiunt accidentia, quae
non habent esse nisi per corpora artificialia, sunt, sicut lixatura panni, ut per eam
fiat pulchrior, et sicut splendor ensis, ut per eum inimicus terreatur, et sicut
sculptura lecti, ut pulchrior appareat, et sicut pervietas vitri, ut quod in eo ponitur,
exterius appareat.
Res vero a quibus sunt artificialia, sunt auctores et procuratores eorum,
sicut carpentarius, a quo lectus, et politor, a quo ensis.
Res vero per quas sunt vel existunt corpora artificialia, duae sunt in omni
corpore, scilicet materia et forma. Forma est ut in ense acuitas, quia acuitas est
constitutio et forma ensis, per quam suam efficit operationem. Materia vero est ut
in ense ferrum, quia est materia subiecta, et est sicut deferens formam et
17
constitutionem eius. Esse vero panni similiter est ex duobus, scilicet materia, quae
sunt fila, et forma, quae est contexio. Et esse lecti ex materia, scilicet lignis, et
forma, scilicet quadratura. Et in aliis similiter. Quoniam ex coniunctione istorum
provenit esse ipsorum et actio et perfectio. Et unumquodque corpus non agit
aliquid, nec fit, nec administratur aliquid, nec provenit ex eo aliquod vitae
iuvamen, nisi cum forma advenit in materiam.
Similiter et in naturalibus. Nam unumquodque eorum non est nisi ad
intentionem et finem aliquem ut in quarto Meteorum. Similiter omne accidens
habet esse per corpora naturalia. Similiter et esse uniuscuiusque corporis naturalis
est ex materia et forma. Verumtamen in artificialibus haec evidentiora sunt et
subiecta visui, sed in naturalibus non ita apparent, quorum constitutiones non sunt
ita sensatae. Sicut etiam in vino; nam vinum est corpus artificiale, sed virtus eius,
qua inebriat, non est sensata, nec cognoscitur esse eius, nisi per operationem
suam. Et illa quidem virtus est forma vini et eiusdem constitutio, cuius comparatio
ad vinum est sicut comparatio acuitatis ensis ad ensem. Similiter et in medicinis
compositis, quae non operantur in corporibus, nisi per virtutes provenientes ex eis
per compositionem, quae virtutes non sunt sensatae, sed operationes earum, sicut
utique omnis medicina constat ex duobus, ex materia, scilicet speciebus, ex quibus
componitur, et forma, scilicet virtute, per quam suam actionem operatur. Quae
virtus si destruitur, iam non erit medicina, sicut si destrueretur acuitas ensis, non
erit ensis.
Et materia quidem, et formae corporum, et actiones, et fines eorum, per
quos existunt, nominantur principia corporum. Et si sunt ex accidentibus
corporum, vocantur principia accidentium, quae sunt in corporibus.
Scientia autem naturalis facit scire corpora naturalia secundum duplicem
modum cognoscendi in naturalibus: vel secundum quod ex eis est sensibile, vel
probando quod ex eis est intelligibile. Et docet cuiusque corporis naturalis
materiam et formam, auctorem et finem propter quem est illud corpus. Et similiter
de accidentibus illud docet in quo habent esse, et a quibus fiunt, et fines propter
quos fiunt. Haec igitur scientia dat principia naturalium corporum et eorum
accidentium.
2. Partes naturalis scientiae
18
Corporum vero naturalium alia simplicia, alia sunt composita. Simplicia sunt
quorum esse non est ex corporibus aliis, qualia sunt corpora caelestia. Composita
sunt corpora quorum esse est ab aliis corporibus, sicut animalia et plantae.
Item. Naturalis scientia dividitur in octo magnas partes:
2.1 De auditu naturali
Quarum prima est inquisitio eius in quo communicant omnia corpora naturalia,
sive simplicia, sive composita, scilicet in principiis et accidentibus et
consequentibus illa principia. Et hoc docetur in libro De auditu naturali.
2.2 De caelo et mundo
Secunda pars est inquisitio de corporibus simplicibus, an sint; et si sint, quae
corpora sint, et quantus est eorum numerus. Et haec consideratio est de mundo,
quid est, quae et quot sunt eius partes, et quia, in summa, sunt tres vel quinque. Et
haec consideratio est de caelo et de discretione eius in reliquis partibus mundi, et
quod materia eius una est. Et hoc docetur in prima parte primi libri huius qui
dicitur Liber de caelo et mundo.
Et deinde sequitur inquisitio de elementis corporum compositorum, an sint
in istis simplicibus, quorum esse demonstratur, an sint corpora alia ab hiis. Si
autem sunt in istis nec est possibile illa esse extra ea, tunc an sint totum eorum, an
partes. Si autem fuerint partes eorum, tunc quae sint ex eis. Et haec inquisitio est
usque in finem primae partis primi libri eius, qui dicitur Liber caeli et mundi.
Deinde sequitur consideratio de eo in quo communicant omnia simplicia,
quorum alia sunt elementa et principia corporum compositorum, et alia quae non
sunt ipsis elementa. Et haec inquisitio est de caelo et partibus eius. Et hoc docetur
in principio secundae partis libri eius qui dicitur Liber caeli et mundi, et durat
circiter usque duas tertias eius.
Deinde sequitur consideratio de eo quod est proprium eorum, quae sunt
elementa, et eorum, quae non sunt elementa tam de principiis quam de
accidentibus concomitantibus ea. Et hoc docetur in fine partis secundae et tertiae
et quartae ipsius eiusdem.
19
2.3 De generatione et corruptione
Tertia pars est inquisitio de permixtione et corruptione corporum naturalium
communiter, et de hiis ex quibus componuntur, et de qualitate generationis et
corruptionis elementorum et qualiter alia ex aliis generantur, et qualiter ab eis
generantur corpora composita in summa. Et docet principia omnium istorum. Et
hoc totum docetur in libro qui dicitur De generatione et corruptione.
2.4 De impressionibus superiorum
Quarta vero pars est inquisitio de principiis accidentium et passionum, quae
propria sunt elementis tantum et compositis ab eis. Et hoc continetur in tribus
primis partibus libri quae dicitur De impressionibus superioribus.
2.5 De quarto libro De impressionibus superiorum
Quinta vero pars est consideratio de corporibus compositis ab elementis et de hiis
quae sunt similium vel dissimilium partium, et quod ex eis quae sunt similium
partium, sunt ea quae sunt partes, ex quibus componuntur ea quae sunt
diversarum, sicut caro et os, et ex hiis quae nullo modo sunt pars corporis
naturalis diversarum partium, sicut sal et aurum et argentum. — Deinde sequitur
consideratio de eo in quo communicant omnia corpora composita simplicium
partium, sive sint partes corporis compositi diversarum partium, sive non. — Et
hoc continetur in quarto libro De impresionibus superiorum.
2.6 De mineralibus
Sexta vero pars est consideratio de eo in quo communicant corpora composita
similium partium, quae non sunt partes compositi diversarum partium – et haec
sunt corpora mineralia ct species rerum mineralium –, et de eo quod est proprium
unicuique speciei eorum. Et hoc docetur in libro qui intitulatur De mineris.
2.7 De vegetabilibus
20
Septima est consideratio de eo, in quo communicant species vegetabilium, et de
eo, quod est proprium cuiusque eorum: quae est una ex duabus partibus
speculationis de compositis diversarum partium. Et hoc totum continetur in libro
De Vegetabilibus.
2.8 De animalibus
Octava consideratio est de eo in quo communicant species animalium, et de eo
quod est proprium unicuique eorum. Et haec est secunda pars speculationis de
compositis diversarum partium. Et hoc docetur in libro qui intitulatur De
animalibus et in libro De anima et in libris qui sunt usque ad ultimum librum De
naturalibus.
Scientia ergo naturalis de omni specie horum corporum dat principia et
accidentia eorum, concomitantia illa principia.
Haec est igitur summa de eo quod est in scientia naturali, et de partibus
eius, et summa eius quod est in unaquaque parte eius.
3. Scientia divina
Scientia divina dividitur in tres partes:
Quarum prima inquirit de essentiis et de rebus quae accidunt eis,
secundum hoc quod sunt essentiae.
Secunda inquirit de principiis demonstrationum in scientiis speculativis
particularibus. Inquirit enim de principiis dialecticae scientiae, et de principiis
doctrinalis scientiae, et principiis scientiae naturalis. Et inquirit verificationem
eorum et substantias et proprietates ipsorum. Et destruit errores qui accidunt
antiquis in principiis harum scientiarum, sicut error illius qui putavit punctum et
numerum et lineam et superficiem esse substantias et esse separatas.
Tertia vero pars inquirit de essentiis, quae nec sunt corpora, nec in
corporibus. De quibus in primis inquirit, an sint essentiae, an non. Et
demonstratione probat quod sunt essentiae. Deinde inquirit de eis, an sint plures,
an non. Et demonstrat quod sunt plures. Postea inquirit an sint finitae, an non. Et
demonstrat quod sunt finitae. Deinde inquirit an ordines earum in perfectione
earum sint aequales, an inaequales. Et demonstrat quod inaequales. Deinde probat
quod ipsae secundum suam multitudinem surgunt de minore ad perfectiorem et ad
21
perfectiorem, quousque perveniunt ad postremum perfectum, quo perfectius nihil
esse potest, nec in esse potest ei aliquod esse simile, nec aequale, nec contrarium,
usquequo pervenitur ad primum, quo nihil potest esse prius, et ad praecedens quo
nihil potest esse magis praecedens, et ad esse quod impossibile est acquiri ab alia
re; et quod illud esse est unum absolute, praecedens et primum.
Et demonstrat quod reliqua posteriora sunt eo in esse, et quod ipsum esse
primum est illud quod confert omni quod est praeter ipsum, esse; et quod ipsum
primum unum est illud quod confert omni quod est praeter ipsum, unitatem; et
quod ipsum primum verum est illud quod omni habenti veritatem praeter ipsum,
confert veritatem; et quomodo conferat illud; et quod impossibile est aliquo modo
in eo esse multitudinem; immo illud est quod supra omnia dignius est nomine et
significatione unius et entis et veri et primi. — Deinde ostendit quod illud tantum
quod est istarum proprietatum, debet credi quod sit Deus, cuius gloria sublimis.
Postea docet qualiter essentiae proveniunt ab eo, et qualiter adeptae sunt
esse ab eo. Deinde inquirit de ordinibus essentiarum, et qualiter adveniunt eis illi
ordines, et quomodo meretur unaquaeque esse in eo ordine in quo est, et declarat
qualis est connexio illorum ad se invicem, et quibus rebus fit illa connexio.
Deinde progreditur ad comprehendendas reliquas operationes Dei in essentiis,
quousque compleat omnes eas. Ostendit etiam quod in nulla earum est defectus
neque discordia, neque malitia ordinis sive compositionis, nec diminutio, nec
superfluitas.
Postea destruit errores quorumdam de Deo et de operibus eius opinantium
superfluitatem et diminutionem in eo et in operibus eius et in essentiis quas
creavit.
Capitulum Quintum
De Scientia Civili et Partibus eius et Scientia Iudicandi et De Scientia Eloquendi
Civilis autem scientia inquirit de speciebus actionum et consuetudinum
voluntariarum; et de habitibus et moribus et gestibus, a quibus procedunt illae
actiones et consuetudines; et de finibus propter quos fiunt. Et docet qualiter illa
debeant esse in homine; et quomodo comprehendantur et disponantur in eo
secundum quod convenit ea haberi et conservari ab eo.
22
1. Ethica et Politica
Et ex finibus propter quos fiunt, distinguit actiones quae sunt in usu, et declarat
quae ex eis vere sunt beatitudo, et quae putantur, cum non sint beatitudo; et quod
vera beatitudo non potest haberi in praesenti, sed in futuro quaerenda est. Quae
autem putantur beatitudo et non sunt, sunt sicut victoria et gloria et delectationes.
— Et haec ponuntur fines eorum quae faciunt. Discernit inter actiones et
consuetudines, quibus vera beatitudo acquiritur, et quibus ea quae vera putatur.
Et ostendit quibus utendum est inter concives, et quibus inter gentes, et
quibus praelatus circa subditos, et quibus subditus apud praelatos. Ostendit etiam
quod bonae consuetudines subditorum proveniunt ex iusta dominatione
praelatorum. Actio autem huius virtutis qua sic vivitur, ethica vocatur.
Et docet quod praelationis vel regnatus duo sunt modi: Unus est quo civitates et
populi iuste reguntur, honesti mores constituuntur et custodiuntur, quibus
beatitudo acquiritur. Et alius est, sub quo consuetudines introducuntur quae bonae
putantur et non sunt. Et hic regnatus stolidus dicitur. Et hic regnatus dividitur
divisionibus multis, et unaquaeque appellatur nomine eius quod in ea praecipue
quaeritur. Si enim in eo quaeruntur divitiae, nominatur regnatus congregationis; et
si gloria, dicitur regnatus gloriae. Et ita ab eo quod per illud specialius quaeritur,
principatus nomen variatur.
Ostendit etiam quod virtus regia comparatur ex duabus virtutibus, quarum
una consistit in cognitione regularum universalium, et alia consistit in usu videndi
et audiendi, et assiduitate agendi. Sicut medicus, qui non fit perfectus medicator
nisi per cognitionem regularum universalium – quod dicitur Theorica –, et per
assiduitatem medendi et medicinas experiendi circa aegros – quae dicitur
Practica. Sic virtus regia non sufficit disponere actiones hominum secundum
unumquodque accidens, unamquamque civitatem, unumquodque tempus, nisi per
virtutem scientiae, et assiduitatem experientiae.
Et haec quidem scientia duas habet partes: unam qua cognoscit
beatitudinem et discernit inter veram et aestimativam, et comprehendit
operationes et consuetudines et mores et gestus voluntarios universales, qui
habentur in civitatibus et gentibus; et discernit optimos a non optimis; aliam, qua
cognoscit modos gestium et consuetudinum optimarum in civitatibus et gentibus;
et cognoscit actiones regias quibus stabiliuntur gestus hominum ad observandum
quod ordinatum est super eos; deinde comprehendit species virtutum regalium,
23
quot sint, et quae sit unaquaeque earum, et actiones quas per unamquamque earum
efficit, et quas consuetudines et habitus unaquaeque earum requirit, ut per hoc
melius stabiliat in civitatibus et gentibus quae subsunt imperio eius, quod intendit.
Et haec quidem scientia continetur in libro qui Politica dicitur. Et est pars Ethicae.
In quo etiam docet quas conditiones et dispositiones naturales oportet
observare in filiis regum et in aliis ad hoc, ut ille in quo inventae fuerint, eligatur
ad regnum. Deinde illum in quo fuerint, qualiter oportet morigerari, quousque
perficiatur in eo virtus regia, et fiat rex perfectus.
2. Scientia legum
Scientia legum est illa, per quam potest homo adinvenire modum cuiusque rei in
illis quae legislator non propalavit, sed per illa quae iam propalata sunt cum
determinatione et modo, in quo oportet hominem subtilem et circumspectum esse,
ad apprehendendum voluntatem auctoris in lege quam posuit.
In omni autem lege sunt sententiae et operationes. Sententiae sunt sicut ea
quae statuta sunt de cultu Dei et fide, et de mundo. Operationes sunt ea quae fiunt
ad honorem Dei. Quapropter scientiae legum duae sunt partes: una in sententiis;
alia in operationibus.
Explicit liber Alpharabii De divisione omnium scientiarum. Deo gratias.