commonitorium. - librinostri.catholica.czlibrinostri.catholica.cz/download/commonitor1851-r.pdf ·...
TRANSCRIPT
VINCENTII LIRINEN SIS
ADVERSUS OMNES H/ERETICORUM. NOVITATES .'
COMMONITORIUM.
——
EDITIO ALTERA
RECOGNITA ET EMENDAiTK.
—h—
OXONII,J. H. P A R KE R.
MDCCCLI.
LE CTORI S.
ECCE tibi alterum celeberrimi hujus
opusculi editionem, in quo quidem siquisrigidiorem adversus errantes auctoris sententiam sequi noluerit, judicium tamen ejusdem de regula fidei statuenda haud ita facilepoterit contemnere. Nihil certe perspicacius,nihil simplicius, nihil orthodoxiæ, nihilChristianæ antiquitatis universitati magis
consentaneum, usquam fer'e inveniet. Inhacnova editione adornanda, præter textum abamico meo, G. Cotton, Edis Christi apudOxoniam Alumno editum, tum Baluziana
usus sum editione, tum recentioribus Ingol
stadiensi, et Viennensi Klüpfelii. Capita veroBaluziana, sicut in priori editione adhibitaerant retinui, adjectis tantum argumentis
quam brevissime expressis. Atque; utinamiterum apud nos vigeant hujusmodi studia,
"O
Q
O 0iv Liso'rom s.
quæ scilicet possint et dubitantes in rectamfidei semitam dirigere, et in ea jam progredientes confirmare. Neque enim alitertotum Ecclesiæ corpus dirigitur, atque in fideiunitate conservatur, nisi per multorum strenuam ac perpetuam voluntatem in ea fide
permanendi, quam, a majoribus acceptam,antiquissimam simul et catholicissimam,: etScripturis Sacris summe consentaneam esse .noverint.
0. M.Dedi e Coll. Oriel.
In Festo Annunciationis B. M. V.MDCCCLI.
o
O
GENNADIUS MASSILIENSIS
PRESBTTER
IN LIBRO DE ILLUSTRIBUS ECCLESIJE
SCRIPTORIBUS.
VINCENTIUSnatione Gallus apud monas
terium, Lirinensis insulæ Presbyter, Vir inscripturis sanctis doctus, et notitia Ecclesiasticorum dogmatum suHicienter instructus, composuit ad evertenda hæreticorumcollegia, nitido satis et aperto sermone,validissimam disputationem, quam absconso nomine suo attitulavit, PEREGRINI
ADVERSUSH/ERETICOS. Cujus operis, quia
secundi libri maximam in scedulis partema quibusdam furatam perdidit, recapitulato ejus paucis sermonibus sensu, primocompegit, et uno in libro edidit. MoriturTheodosio et Valentiniano regnantibus.
S. VINCENTII LIRINENSIS
COMMONITORIUM.
INCIPIT TRACTATUS PEREGRINI PRO CATHOLICEFlDEI ANTIQUITATEET UNIVERSITATE ADVERSUSPROFANAS OMNIUM HEBETICOBUM NOVITATES.
CAP. I.PREFATIO.
DICENTEscriptura, etmonente : Interrogapatres tuos, et dicent tibi, seniores tuos, et
annunciabunt-tibi'. Et item: Verbissapientium adcommoda aurem tuam b. Et item:
Fili mi, lios sermones ne obliviscaris, meaautem verba custodiat cor tumne: Videtur
mihi, minimo omnium servorum Dei Pere
grina, quod res non minimæ utilitatis,Domino adjuvante, futura sit ;. si ea, quæ
&Deut. xxxii. 7. **Prov. xxii. 17. e Prov. iii. 1.
Ephes. v. 16.
0 ————O
O ' O4 VINCEN'I'II LIBINENSIS
fideliter a sanctis patribus accepi, literiscomprehendam, infirmitati certe propriænecessaria: quippe cum adsit in promptu,unde imbecillitas memoriæ meæ assidua
lectione reparetur. . Ad quod me negotiumnon solum fructus operis, sed etiam consideratio temporis, et opportunitas lociadhortatur. Tempus, propterea quodcum ab eo omnia humana rapiantur, etnos ex eo aliquid invicem rapere debemus,quod in vitam proiiciat æternam, præsertim cum et appropinquantis divini judicii terribilis quædam expectatio augeriefHagitet studia religionis, et novorumhæreticorum fraudulentia multum curæ et
attentionis indicat. Locus autem, quodurbium frequentiam, turbasque vitantes,remotioris villulæ, et in ea secretum mo
nasterii incolamushabitaculum ; ubi absquemagna distractione iieri possit illud, quodcanitur in Psalmo: Vacate, inquit, et videte:
O » O
O ' OADVERSUSHERESES. 5
quoniamegosum Dominus *. Sedet propositinostri ratio in id convenit; quippe qui, cumaliquandiu variis ac tristibus secularis militiæ turbinibus volveremur, tandem nos
in portum religionis, cunctis semper fidissimum, Christo adspirante, condidimus; utibi depositis vanitatis ac superbiæ flatibus, .Christianae humilitatis sacrificio placantes
Deum, non solum præsentis vitæ naufragia,sed etiam futuri seculi incendia vitare possimus. Sed jam in nomine Domini, quodinstat, aggrediar, ut scilicet a majoribustradita, et apud nos deposita describam,relatoris fide potius, quam auctoris præsumptione; hac tamen scribendi lege servata, ut nequaquam omnia, sed tantumnecessaria quæque perstringam; neque idornato, et exacto; sed facili, communiquesermone, ut. pleraque signiücata potius,quamexplicata videantur. Scribant ii laute,
e Psal. xlvi. 10.
0 O
O 06 VINCENTII LIRINENSIS
et accurate, qui ad hoc munus vel ingeniifiducia, vel oflicii ratione ducuntur. Me
vero sublevandæ recordationis, vel potiusoblivionis meæ gratia Commom'torz'ummi
himet parasse suffecerit; quod tamen paulatim recolendo, quæ didici, emendare, etimplere quotidie, Domino præstante, conabor. Atque hoc ipsum idcirco præmonui,ut, si forte elapsum nobis in manus sanctorum devenerit, nihil in eo temere reprehendant, quod adhuc videant promissaemendatione limandum.
O
ADVERsus HERESES. 7
CAP. II.
POST SACRAM SCRIPTURAM ADHIBENDA EST
TBADITIO ECCLESIASTICA.
Sæpe igitur magno studio et summa attentione perquirens a quamplurimis sanctitate et doctrina præstantibus viris, quonam modo possim certa quadam et quasigenerali ac regulari via catholicæ iideiveritatem ab hæreticæ pravitatis falsitatediscernere; hujusmodi semper responsumab omnibus fere retuli: Quod sive ego,sive quis alius vellet exsurgentium hæreticorum fraudes deprehendere, laqueosquevitare, et in fide sana sanus atque integerpermanere, duplici modo munire fidem
suam, Domino adjuvante, deberet; primumscilicet divinæ legis auctoritate; tum deinde ecclesiæ catholicae traditione.
Hic forsitan requirat aliquis: Cum sit
f) . O8 VINCENTII LIBINENSIS
[
perfectus scripturarum Canon, sibique adomnia satis superque suHi'ciat: quid opusest, ut ei Ecclesiasticæ intelligentiæ j ungatur authoritas? Quia videlicet scripturamsacram, pro ipsa sua altitudine, non uno,eodemque sensu universi accipiunt: sedejusdem eloquia aliter atque aliter aliusatque alius interpretatur, ut pæne, quothomines sunt, tot illinc sententiæ erui possevideantur. Aliter namque illam Novatianus, aliter Sabellius, aliter Donatus ex
ponit; aliter Arius,Eunomius, Macedonius,aliter Photinus, Apollinaris, Priscillianus,aliter Jovinianus, Pelagius, Coelestius,aliter postremo Nestorius. Atque idcircomultum necesse est, propter tantos tamvarii erroris anfractus, ut Propheticæ etApostolicæinterpretationislinea secundumEcclesiastici et Catholici sensus normam
dirigatur.ln ipsa item Catholica Ecclesia magno
O 0
^ . OADVERSUS HE RESES. 9
pere curandum est, ut id teneamus, quodubique, quod semper, quod ab omnibus creditum est. (Hoc est etenim vere prcpriequeCatholicum , quod ipsa Visnominis ratioquedeclarat, quæ omnia fere universalitercomprehendit.) Sed hoc ita demum fiet :si sequamur Universitatem, Antiguitatem,Consensionem. Sequemur autem Univer
sitatem hoc modo; si hanc unam üdemveram essefateamur, quam tota per orbemterrarum confitetur Ecclesia: Antiquitatem vero ita, si ab his sensibus nullatenus
recedamus, quos sanctos majores ac patresnostros celebrasse manifestum est: Consen
sz'onemquoque itidem ; si in ipsa vetustate
omnium, vel certe pæne omnium sacerdotum pariter et magistrorum definitionessententiasque sectemur.
o1O VINCENTII LIRINENSIS
CAP. III.
UNIVERSITAS, ANTIQUITAS, CONSENSIO.
Quid igitur faciet Christianus catholicus, si se aliqua Ecclesiæ particulaab universalis fidei communione præciderit? Quid utique, nisi ut pestifero corruptoque membro sanitatem universi corporis anteponat? Quid si novella aliquacontagio non jam portiunculam tantum,sed totam pariter Ecclesiam commaculareconetur? Tunc item providebit, ut antiquitati inhaereat: quæ prorsum jam nonpotest ab ulla novitatis fraude seduci.Quid si in ipsa vetustate, duorum auttrium hominum, vel certe civitatis unius
aut etiam provinciæ alicujus error deprehendatur? Tunc omnino curabit, ut paucorum temeritati vel inscitiae si qua sunt
O O
(? ' OADVERSUSHEBESES. 11
universaliter antiquitus universalis Conciliidecreta præponat. Quid si tale aliquidemergat, ubi nihil hujusmodi reperiatur?Tunc operam dabit, ut collatas inter seMajorum consulat interrogetque sententias; eorum duntaxat, qui diversis licettemporibus et locis, in unius tamen Ecclesiæ Catholicæ communione et fide permanentes, magistri probabiles exstiterunt:et quicquid non unus aut duo tantum, sedomnes pariter uno eodemque consensu,aperte, frequenter, perseveranter tenuisse,
scripsisse,. docuisse cognoverit, id sibiquoque intelligat absque ulla dubitationecredendum.
O 0
12 VINCENTII LIRINENSIS
CAP. IV.
UNIVERSITATE DONATUS, ANTIQUITATE ARRIUS
REFELLITUR.
Sed ut planiora fiant quæ dicimus,exemplis singulatim illustranda sunt, etpaulo uberius exaggerenda; ne immodicæbrevitatis studio rapiantur rerum ponderaorationis celeritate.
Tempore Donati, a quo Donatistae, cumsese multa pars Africæ in erroris sui furiaspræcipitaret, cumque immemor nominis,religionis, professionis, unius hominis sacrilegam temeritatem Ecclesiæ Christi præponeret; tunc quicunque per Africamconstituti, profano schismate detestato,universis mundi Ecclesiis adsociati sunt,soli ex illis omnibus intra sacraria Catho
licæ fidei salvi esse potuerunt; egregiamprofecto relinquentes posteris formam,
OO
O ' ' ' ' O
ADVERSUSHERESES. 18
quemadmodum scilicet et deinceps, bonomore, unius aut certe paucorum vesaniæuniversorum sanitas anteferretur.
Item quando Arrianomm venenum nonjam portiunculam quandam, sed pæne orbem totum contaminaverat, adeo ut pr0pecunctis Latini sermonis Episcopis, partimvi, partim fraude deceptis, caligo quædammentibus oH'underetur, quidnam potissimum in tanta rerum confusione sequendum foret; tunc. quisquis verus Christiamator et cultor exstitit, antiquam fidemnovellæ perfidiæ præferendo, nulla contagii ipsius peste maculatus est. Cujusquidem temporis periculo satis superquemonstratum est, quantum invehatur calamitatis, novelli dogmatis inductione. Tunc
siquidem non solum parvæ res, sed etiammaximæ labefactatæ sunt. Nec enim
tantum aanitates, cognationes, amicitiæ,domus, verum etiam urbes, populi, pro
0 O
OW O14 VINCENTII LIRINENSIS
vinciæ, nationes, universum postremo Ro- .manum imperium funditus concussum et
emotum est. Namque cum prophana ipsa .Arrianorum novitas, velut quædam Bel
lona aut Furia, capto primo omnium Imperatore, cuncta denique palatii culminalegibus novis subjugasset; nequaquam"deinceps destitit universa miscere atque:vexare, privata ac publica, sacra, prophanaque omnia, nullum boni et veri gererediscrimen, sed quoscunque collibuisset,"tanquam de loco superiore percutere.Tunc temeratæ conjuges,depullatæ viduæ,
iprophanatæ Virgines, monasteria demolita,disturbati Clerici, verberati Levitæ, actiin exilium Sacerdotes, oppleta sanctis
ergastula, carceres, metalla; quorum parsmaxima, interdictis urbibus, protrusi atqueextorres, inter deserta; speluncas, feras,saxa, nuditate, fame, siti, affecti, contriti,et tabefacti sunt. Atque hæc omni
0 o
O 0' ADVERSUS HEBESES. 15
nunquid ullam aliam ob causam, nisiutique dum pro coelesti dogmate humanæsuperstitiones introducuntur; dum benefundata antiquitas scelesta novitate subruitur; dum superiorum instituta violantur;dum rescinduntur scita patrum ;. dum convelluntur deünita majorum: dum seseintra sacratæ atque incorruptae vetustatiscastissimos limites prophanæ ac novellæcuriositatis libido non continet ?
16 VINCENTII LIRINENSIS
CAP. V.
AMBROSII TESTIMONIUM DE FIDE NON
COMMUTANDA.
Sed forsitan odio novitatis et amore
vetustatis hæc fingimus. Quisquis hocæstimat, Beato saltem credat Ambrosio,
qui, in secundo ad Imperatorem Gratianum libro, acerbitatem temporis ipsedeplorans, ait: Sedjam satis, inquit, omnipotens Deus, nostro eæitio, nostroque san
guine Confessorumneces, exilia sacerdotum,
et nefas tantæ impietatis eluimus. Satisclaruit, eos, qui violaverintjdem, tutos esse
non posse. Item in tertio" ejusdem operislibro: Servemus igitur, inquit, præceptamajorum, nec haereditaria signacula ausirudis temeritate uiolemus. Librum signa
tum . illum propheticum non seniores, non
potestates, non Angeli, non Archangeli0 O
O ' OADVERSUS HERES-ES. 17
aperire ausi sunt : soli Cliristo eæplanandiejus prærogativa servata est. Librum sacerdotalem quis nostrum dissignare audeat, ;signatum a confessoribus, et multorum jam .
martyrio consecratum? Quem qui dissignare .coacti sunt, postea tamen damnata fraude .
.sig-narunt, qui violare non ausi sunt, Con- '
fessores et Martyres exstiterunt. Quomodofidem eorum possumus denegare, quorumvictoriampraedicamus? Prædicamus plane, finquam, O venerande Ambrosi, prædicamusplane, laudantesque miramur. Nam quis
ille tam demens est, qui eos, etsi adsequi .'non evaleat, non exoptet sequi? quos adefensione fidei Majorum nulla vis depulit.P
fnon minæ, non blandimenta, non vita, nonEmors, non palatium, non satellites, non
imperator, non imperium, non homines,non dæmones ; Quos, inquam, prolreligiosæ vetustatis tenacitate tanto munere.Dominus dignos judicavit, ut per eos pro
b 0C
O] 8 VINCENTII LIRINENSIS
stratas restauraret Ecclesias, extinctos spiritales populos vivificaret, dejectas sacerdotum coronas reponeret, nefarias illasnovellæ impietatis non literas, sed lituras,infuso cælitus Episcopis fidelium lachrymarum fonte deleret, universum postremojam pæne mundum sæva repentina-3hæreseos tempestate perculsum, ad antiquamIidem a novella periidia, ad antiquamsanitatem a novitatis vesania, ad antiquamlucem a novitatis cæcitate revocaret.
Sed in hac- divina quadam confessorumvirtute illud etiam est nobis vel maxime
considerandum, quod tunc apud ipsamEcclesiæ vetustatem non partis alicujus,sed universitatis ab iis est suscepta defen
sio; neque enim fas erat, ut tanti ac talesviri unius aut duorum hominum errabun
das, sibique ipsis contrarias suspiciones tam'magno molimine adsererent, aut vero proalicujus provinciolæ temeraria quadam con
O
0— '- :)
U
ADVERSUSHERESES. 19
spiratione certarent: sed omnium sanctæEcclesiæ sacerdotum, apostolicæ et catholicæ veritatis hæredum decreta et'definita
sectantes, maluerunt semetipsos, quamvetustæ universitatis fidem prodere. Undeet ad tantam gloriam pervenire meruerunt,ut non solum confessores, verum etiam
confessorum principes jure meritoque habeantur.
20 VINCENTII LIRINENSIS
CAP. VI.
S. chBIANUS, REBAPTIZANDO NOVITATISAUCTOR,SEDIS APOSTOLICE ATQUE UNIVERSE ECCLESIAEJUDICIO FBUSTRATUS.
MAGNUMhoc igitur eorundem bea
torum exemplum, planeque divinum, etveris quibusque Catholicis indefessa meditatione recolendum, qui in modum septemplicis candelabri, septena sancti Spiritus luce radiantes, clarissimam posterisformulam præmonstrarunt, quonam mododeinceps per singula quæque errorumvaniloquia, sacratæ vetustatis auctoritate,prophanæ novitatis conteratur audacia.
Neque hoc sane novum : siquidem mosiste semper in Ecclesia viguit, ut quoquisque foret religiosior, eo promptiusnovellis adinventionibus contrairet. Ex
' cmplis talibus plena sunt omnia. Sed nelongum liat, unum aliquod, et hoc ab
0 O
() . ' OADVERSUSHERESES. 21
Apostolica potissimum sede sumemus: utomnes luce clarius videant, beatorum
Apostolorum beata successio quanta Visemper, quanto studio, quanta contentionedefenderit susceptæ semel religionis integritatem. Quondam igitur venerabilismemoriæ Agrippinus, CarthaginensisEpiscopus, primus omnium mortalium contradivinum canonem, contra universalis Eccle
siæ regulam, contra sensum omnium consacerdotum, contra morem atque institutamajorum rebaptizandum esse censebat.Quæ præsumptio tantum mali invexit, utnon solum hæreticis omnibus formam
sacrilegii, sed etiam quibusdam Catholicisoccasionempræbuerit erroris. Cum ergoundique ad novitatem rei cuncti reclamarent, atque omnes quaquaversum Sacerdotes pro suo quisque studio reniterentur,tunc beatæ memoriæ Papa Stephanus,
QJ Apostolicæ sedis Antistes, cum cæteris qui0 .
O 022 VINCENTII LIRINENSI S
&
dem collegis suis, sed tamen præ cæterisrestitit, dignum, ut opinor, existimans, sireliquos omnes tantum fidei devotione.
vinceret, quantum loci auctoritate superabat. Denique in epistola, quæ tunc adAfricam missa est, his verbis sanxit, nihil
novandum, nisi quod traditum est. Intelligebat etenim vir sanctus et prudens,nihil aliud rationem pietatis admittere,nisi ut omnia, qua fide a patribus susceptaforent, eadem fide filiis consignarentur,
nosque religionem, non qua vellemus ducere, sed potius qua illa duceret, sequioportere : idque esse proprium Christianæmodestiæ et gravitatis, non sua posteris
' tradere, sed a majoribus accepta servare.Quis ergo tunc universi negotii exitus?quis utique nisi usitatus et solitus?Retenta est scilicet Antiquitas, explosaNovitas.
Sed forte tunc ipsi novitiæ adinventioni() O
()
OADVERSUSHERESES. 28
patrocinia defuerunt. Imo vero tanta visingenii adfuit, tanta eloquentiæ flumina,tantus adsertorum numerus, tanta verisimilitudo, tanta divinæ legis oracula, sed
plane novo ac malo more intellecta, utmihi omnis ista conspiratio nullo mododestrui potuisse videatur, nisi solam tantimoliminis causam ipsa suscepta, ipsa
defensa, ipsa laudata novitatis professiodestituisset. Quid postremo ipsius Africani Concilii sive decreti quæ Vires ? Donante Deo, nullæ; sed universa, tanquamsomnia, tanquam fabulæ, tanquam superflua, abolita, antiquata, calcata sunt.
Et O rerum mira conversio! Auctores.
ejusdem opinionis, catholici, consectatoresivero hæretici, judicantur. Absolvunturmagistri, condemnantur discipuli, conscriptores librorum filii regni erunt, asser
vtores vero gehenna suscipiet. Nam quisille tam demens est, qui illud sanctorum
f".U
O . . . O24 VINCENTTI LIBINENSIS
omnium et episcoporum et martyrumlumen, beatissimum Cyprianum, cumcæteris collegis suis in æternum dubitetregnaturum esse cum Christo? Aut quiscontra tam sacrilegus, qui Donatistas etcæteras pestes, quæ illius auctoritate concilii.rebaptizare se jactitant, in sempiternum neget arsuros esse cum diabolo?
ADVERSUS HERESES. 25.
CAP. VII.
NULLAM CUJUSVIS AUCTORITATEM AD NOVITATEMCOMPBOBANDAMSUFFICERE.
QUOD quidem mihi divinitus Vide
tur promulgatum esse judicium, proptereorum maxime fraudulentiam, qui, cumsub alieno nomine hæresin concinnare
machinentur, captant plerumque veteriscujuspiam Viri scripta paulo involutiusedita, quæ pro ipsa sui obscuritate dogmati suo quasi congruant; ut illud nescio
, quid, quodcunque proferunt, neque primi,' neque soli sentire videantur. Quorum
ego nequitiam duplici odio dignam judico:vel eo, quod hæreseos venenum propinarealiis non'pertimescunt; vel eo etiam, quodsancti cujusque Viri memoriam, tanquamsopitos jam cineres, prophana manu "ven
tilant, et quæ silentio sepeliri Oportebat,(ïþ O
0
0 O26 VINCENTII LIRINENSTS
rediviva opinione diffamant; sequentes
omnino vestigia auctoris sui Cham, quinuditatem venerandi Noe, non modo operire neglexit, verum quoque irridendamcæteris enunciavit. Unde tantam læsæ
pietatis meruit offensam,ut etiam posteriipsius peccati maledictis obligarentur:beatis illis fratribus multum longequedissimilis, qui nuditatem ipsam reverendipatris, neque suis temerare oculis, nequealienis patere voluerunt, sed aversi, utscribitur, texerunt eumf: quod est, erratum sancti, viri nec adprobasse, nec prodidisse: atque idcirco beata in posterosbenedictione donati sunt. Sed ad propositum redeamus.
Magno igitur metu nobis immutatæfidei, ac temeratæ religionis piaculum per—timescendum est, a quo nos non solumconstitutionis Ecclesiasticæ disciplina, sed
' f Gen. ix. 22.
O .. O
0- oADVERSUSHERESES. 27
etiam censura Apostolicæ deterret auctoritatis. Scitum etenim cunctis est, quam
graviter, quam severe, quam vehementerinvehatur in quosdam B. Apostolus Paulus, qui mira levitate nimium cito translati
fuerant ab eo, qui eos uacauerat in gratiamChristi; in aliud Euangelium ; quod nonest aliudg. qui coaceruarant sibi magistros
ad sua desideria; a ueritate quidem auditumauertentes, conuersi ,vero ad fab-alash: ltabentes damnationem, quod primam fidemirritam fecissentï. Quos deceperant ii, dequibus ad Romanos fratres scribit idemApostolus: Rogo autem vosfratres, ut obseruetis eos, qui dissensiones et ofendicula
præter doctrinam,quam ipsi didicistis, faciunt, et declinate ab illis: hujusmodi enimChristo Domino non serviunt, sed suo ventri .
et per dulces sermones et benedictiones se
8 Gal. i. 7. h 2 Tim. iv. 3, 4. i 1 Tim. v. 12.
O .. ()
0 O28 VINCENTII LIRINENSIS
. ducunt corda innocentiumk. Qui intrant
per domos, et captivas ducunt mulierculasoneratas peccatis, quæ ducuntur variis de
sideriis': semper discentes, et ad scientiam
veritatis nunquam pervenientes. Vaniloquiet seductores m,qui universas domos subcer
tunt, docentes quæ non oportet turpis lucri
gratia. Homines corrupti mente, reprobicirca fidem": superbi, et nihil scientes, sed
languentes circa quæstiones et pugnas verborum". Qui veritate privati sunt, existi
mantes quæstum essepietatem?: simul autemet otiosi discunt circumire domos, non solum
autem otiosi, sed et verbosi, et curiosi, lo
quentes quæ non oportet; qui bonam con
scientiam repellentes, circajz'dem naufraga
verunt **,- quorum prophana caniloquia mul—
tum proficiunt ad impietatem, et sermo eorum
* 'Rom. xvi. 17. 1 2 Tim. iii. 6, 7. I" Tit. i.
10, 11. " 2 Tim. iii. 8. 0 1 Tim. vi. 4, 5.P 1 Tim. v. 13. q 1 Tim. i. 19.
O 0
C,...
nt cancer serpit'. Bene autem, quod. de
ADVERSUSHEBESES. 29
iis item scribitur: ultra, non prq/icient:
insipientia enim eorummanifesta erit omnibus, sicut et illorum fnits.
!' 2 Tim.ii. 16. ' 2 Tim. iii. $).
O 030 VINCENTII LIRINENSIS
CAP. VIII.
QUAM DISTRICTE CAVERIT APOSTOLUS NE QUID
APUD GALATAS NOVARI PATEBETUR.
CUM ergo tales quidam circumeuntes
provincias et civitates, atque errores venalitios circumferendo etiam ad Galatas.
devenissent: cumque his auditis Galatænausea quadam veritatis adfecti, Apostolicæ Catholicæque doctrinæ mannarevomentes, hæreticæ novitatis sordibus
obiectarentur, ita sese Apostolicæ potes-.
tatis exseruit auctoritas, ut summa cumseveritate decerneret: sed licet aut nos,
inquit, aut angelus de cælo evangelizet vobis,
præterquam quod evangelizavimus vobis,anatkema sit. Quid est, quod ait, Sedlicet nos.? Cur non potius, sed licet ego?Hoc est, etiamsi Petrus, etiamsi Andreas,
etiamsi Johannes, etiamsi postremo omnisï)" .o
O * OADVERSUSHERESES. 31
-Apostolorum chorus evangelizet vobis,præterquam quod evangelizavimus, anathema sit. Tremenda districtio; propteradserendam primæ fidei tenacitatem, necsibi, nec cæteris coapostolis pepercisse.Parum est. Etiam-si angelus, inquit, decælo eeangelizet Tobis, præterquam quod
ecangelz'zacz'mus: anathema sit. Non suf—
hfecerat ad custodiam traditæ semel fideihumanæ conditionis commemorasse na
turam, nisi angelicam quoque excellentiamcomprehendisset. Licet nos, inquit, autangelus de cælo. Non quia sancti coelestesque angeli peccare jam possint; sed 'hoc est quod dicit: Si etiam, inquit, liat.quod non potest iieri: quisquis ille traditam semel fidem mutare tentaverit; anathema sit.
Sed hæcforsitan perfunctorie prælocutusest, et humano potius effudit impetu, quamdivina ratione decrevit. Absit. Sequitur
() U
O - - &
. 32 VINCENTII LlRINENSIS .
enim, et hoc ipsum ingenti molimineiteratæinsinuationis inculcat: Sicut praediximus,;inquit, et nunc iteram dico: si quis vobisevangelizaverit præterquam quodaccepistis,anathema sit*: Non dixit, Si quis vobisadnunciaverit, præterquam quod accepistis,-' .
?benedictus sit, laudetur, recipiatur: sed
;anat/zema sit, inquit, id est, separatus, seägregatus, exclusus; ne unius ovis dirumScontagium innoxium gregem Christi ve--'inenata permixtione contaminet.
* Gal. i. 9.
O—
O-----'"" 0.ADVEBSUSHERESES. 38
CAP. IX.
HANC EANDEM AD UNIVERSE ECCLESIE USUM
REGULAM PERTINERE.
SED forsitan Galatis ista tantum præ
cepta sunt. Ergo et illa solis Galatis imperata sunt, quæ in ejusdem epistolæ sequentibus commemorantur: qualia sunthæc: Si vivimus spiritu, spiritu et ambulem-us. Non ejiciamur inanis gloriæ cupidi,invicem provocantes, invicem invidentes; et
reliqua. Quod si absurdum est, et omnibus ex æquo imperata sunt, restat, utsicut hæc morum mandata, ita etiam illa,
quæ de iide cauta sunt, omnes pari modocomprehendant, et sicut nemini licet invicem provocare, aut invidere invicemita nemini liceat præter id quod Ecclesia Catholica usquequaque evangelizataccipere. Aut forsitan tunc jubebatur, si,
0D
O 034: VINCENTII LIRINENSIS
quis adnunciasset, præterquam quod annunciatum fuerat, anathematizari; nuncvero jam non jubetur. Ergo et illud quoditem ibi ait: Dico autem, spiritu ambulate,et desiderium carnis non perficietis, tunc
tantum jubebatur, modo vero jam nonjubetur. Quod si impium pariter et perniciosumest ita credere, necessariosequitur,ut sicut hæc cunctis ætatibus observanda
sunt, ita illa quoque, quæ de non mutandafide sancita sunt, cunctis ætatibus imperatasint: Adnunciare ergo aliquid ChristianisCatholicis, præter id quod acceperunt, nun
quam licuit, nusquam licet, nunquam licebit:et anathematizare eos qui adnunciant aliquid, præterquam quod semel acceptumest, nunquam non oportuit, nusquam non
oportet, nunquam non oportebit. Quæ cumita sint, estne aliquis vel tantæ audaciæ,qui præter id, quod apud Ecclesiam adnunciatum est, adnunciet: vel tantæ le
O ()
OOADVERSUS HERESES. ?, 5
vitatis, qui præter id, quod ab Ecclesia 'accepit, accipiat? Clamat; et repetendoclamat, et omnibus, et semper, et ubiqueper literas suas clamat ille, ille vas electionis, ille magister gentium, ille Apostolorum tu'bia,ille terrarum præco, ille cæ-lorum conscius, ut si quis novum dogmaadnunciaverit, anathematizetur. Et contra
reclamant ranæ quædam, et cyniphes, etmuscæ morituræ, quales sunt Pelagiani,et hoc Catholicis: Nobis inquiunt, auctoribus, nobisprincipibus, nobis eæpositoribus
damnate quæ tenebatis, tenete quæ clam
nabatis, rejicite antiquam fidem, paternainstituta., Majorum deposita, et recipite,Quænam illa tandem? Horreo dicere:sunt enim tam superba,'ut mihi non modoadiirmari, sed ne refelli quidem sine aliquo
piaculo posse videantur.
c,,o
()6 VINCENTII LIRINENSIS
CAP. X.
MOï'SIS TESTIMONIUM CONTRA PROPHETAM
DEOS NOVOS PBEDICANTEM.
SED dicet aliquis. Cur ergo persæpe
divinitus sinantur eæcellentes quædam personæ in Ecclesia constituta; res novas Ca- "
tlwlz'cisadnuncz'are? Recta interrogatio, etdigna quæ diligentius atque uberius pertractetur: cui tamen non ingenio proprio,sed divinæ legis auctoritate, Ecclesiasticimagisterii documento, satisfaciendum est.Audiamus ergo sanctum Moysen; et ipsenos doceat, cur docti Viri,et qui propter sci
entiæ gratiam ab Apostolo etiam Prophetænuncupantur, proferreinterdum permittan
ltur nova dogmata, quæ vetus Testamentum allegorico sermone Deos alienos ap
pellare consuevit; eo quod scilicet ita abhæreticis ipsorum opiniones, sicut a gen
0 O
O— 0ADVERSUSHERESES. 37
tilibus dii sui observenturo Scribit ergoin Deuteronomio beatus Moyses": Si surreæerit, inquit, in medio tui propheta, aut '
qui somnium se vidisse dicat, id est, ma- 'gister in Ecclesia constitutus, quem discipuli vel auditores sui ex aliqua revelatione docere arbitrentur. Quid deinde?
Et prædiæerit, inquit, signum atque pertentum, et evenerit quod locutus est. Magnus profecto, nescio quis, signiücatur magister, et tantæ scientiæ, qui sectatoribuspropriis non solum quæ humana sunt nosse,verum etiam quæ supra hominem suntprænoscere posse videatur, quales fere discipuli sui jactitant fuisse Valentinum, Donatum, P/zotinum,Apollinarem, cæterosque
ejusmodi. Quid postea? Et diæerit, inquit, tibi, eamus et sequamur Deos alienos,
quos ignoras, et serviamus eis. Qui suntdii alieni, nisi errores extranei, quos ig
u Deut. xiii. ], et seq.
0 O
O ' O38 VINCENTII LIRINENSIS
norabas, id est novi et inauditi? Et ser
viamus eis, id est, credamus eis, sequamureos. Quid ad extremum? Non audies,inquit, verba Prophetæ illius, aut somni
atoris. Et, quare, oro te, a Deo non prohibetur doceri, quod a Deo prohibeturaudiri? Quia, inquit, tentat ,vosDominus
Deus vester, ut palam fiat utrum diligatiseum an non, in toto corde, et in tota anima
vestra. Luce clarius aperta causa est,cur interdum divina providentia quosdamEcclesiarum magistros nova quædam dogmata prædicare patiatur: Ut tentet vos,"inquit, Dominus Deus vester. Et profectomagna tentatio est, cum ille quem tu prophetam, quem Prophetarum discipulum,quem doctorem et adsertorem veritatisputes, quem summa veneratione et amorecomplexus sis, is subito latenter noxiossubinducat errores, quos nec cito deprehendere valeas, dum antiqui magisterii
O &
O!
affectu.
ADVERSUSHERESES.
duceris præjudicio; nec facile damnarefas ducas, dum magistri veteris præpediris
O39
O
40 VINCENTTILIRINENSIS
CAP. XI.
EXEMPLA HERESEOS PBECIPUA.
HIC forsitan efHagitet aliquis, ut eaquæ sancti Moysi verbis adserta sunt, ec-'clesiasticisaliquibus demonstrentur exemplis. Equa expostulatio, nec diu diffe
' renda. Nam ut a proximis et manifestisincipiam, qualem fuisse nuper tentationemputamus, cum infelix ille Nestorius,subitoex ove conversus in lupum, gregem Christilacerare coepisset; cum eum hi ipsi quirodebantur, ex magna adhuc parte, ovemcrederent, ideoque morsibus ejus magispaterent? Nam quis eum facile errarearbitraretur, quem tanto imperii judicioelectum, tanto sacerdotum studio prosecutum viderent, qui cum magno sanctorumamore, summo populi favore celebraretur, '
O
OP— OADVERSUSHERESES. 41
quotidie palam divina tractabat eloquia,et noxiosquosque Judæorum et gentiliumconfutabat errores? Quo tandem iste
modo non cuivis fidem faceret, se vera
docere, recta prædicare, recta sentire, quiut uni hæresi suæ aditum patefaceret,cunctarum hæreseön blasphemias insectabatur? Sed hoc erat illud quod Moysesait. Tentat 'vos Dominus Deus vester, si
diligatis eum, an non. Et ut Nestoriumprætereamus, in quo plus semper admirationis, quam utilitatis, plus famæ, quamexperientiæ "fuit; quem opinione vulgialiquamdiu magnum humana magis feceratgratia, quam divina: eospotius commemoremus, qui multis profectibus, multaqueindustria præditi, non parvæ tentationiCatholicis hominibus extiterunt; velut
apud Pannonias majorum memoria Photinus Ecclesiam Sirmitanam tentasse memo
ratur. Ubi cum magno omnium favore inO
o ' O42 VINCENTII LlRINENSlS
sacerdotium fuisset ascitus, et aliquandiutanquam Catholicus administraret; subito,
sicut malus ille propheta aut somniator,quem Moyses significat, creditam sibi plebem Dei persuadere coepit, ut sequereturDeos alienos, id est, errores extraneos,quos antea nesciebat. Sed hoc usitatum:illud vero perniciosum, quod. ad tantumnefas non mediocribus adminiculis uteba
tur. Nam erat et ingenii viribus valens,et doctrinæ opibus excellens, et eloquiopræpotens; quippe qui utroque sermonecopiose et graviter disputaret et scriberet;quod monumentis librorum suorum ma.-'nifestatur, quos idem partim Græco, partim Latino sermone composuit. Sed bene,
quod commissæ ipsi oves Christi, multumpro Catholica üde vigilantes, et cautæ,cito ad præmonentis Moysi eloquia re
licet admirarentur eloquentiam, tentatioO
spexerunt, et prophetæ atque pastoris sui.
0 OADVERSUSHEBESES. 48
nem tamen non ignorarunt. Nam quemantea quasi arietem gregis Sequebantur,eundem deinceps veluti lupum fugerecoeperunt. Neque solum Photini, sedetiam Apollinaris exemplo istius Ecclesiasticæ tentationis periculum discimus,et simul ad observandæ diligentius fidei
custodiam commonemur. Etenim ipseauditoribus suos magnos æstus, et magnasgeneravit angustias; quippe cum eos hucEcclesiæ traheret auctoritas, huc magistriretraheret consuetudo: cumque inter utraque nutabundi et fluctuantes, quid potiussibi eligendum foret, non expedirent. Sedforsitan ejusmodi ille vir erat, qui dignusesset facile contemni. Imo vero tantus
ac talis, cui nimium cito in plurimiscrederetur. Nam quid illo præstantiusacumine, exercitatione, doctrina? quammultas ille haeresesmultis voluminibus op
presserit; quot inimicos fidei confutaveritO 0
0 O44 VINCENTII LIRINENSIS '
errores, indicio est opus illud triginta nonminus librorum, nobilissimum ac maxi-
mum, quo insanas Porphyrii calumniasmagna probationum mole confudit. Longum est universa ipsius opera commemorare, quibus profecto summisædiücatoribusEcclesiæ par esse potuisset, nisi prophanailla hæreticæ curiositatis libidine novum
nescio quid invenisset, quo et cunctoslabores suos velut cujusdam lepræ admixtione foedaret, et committeret ut doctrina
ejus non tam ædificatio, quam tentatiopotius ecclesiastica diceretur.
ADVERSUSHERESES. 45
CAP. XII.
PHOTINI, APOLLINARIS, ET NESTORII ERRORES.
HIC a me forsitan deposcatur, ut horum,quos supra commemoravi, exponam hæreses; Nestorii scilicet, Apollinaris, etPhotini. Hoc quidem ad rem, de quanunc agimus, non attinet; propositumetenim nobis est, non singulorum errores
persequi, sed paucorum exempla proferre,quibus evidenter ac perspicue demonstretur illud, quod Moyses ait: Quia scilicet, si quando ecclesiasticus aliquis magister, et ipse interpretandis prophetarummysteriis propheta, novi quiddam in Ecclesiam Dei tentet inducere, ad tentationem
id nostram fieri providentia divina patiatur. .
Utile igitur fuerit, in excursu, quidsupra memorati hæretici sentiant, breviter
0 O
O.O46 VINCENTII LIRINENSIS
exponere, id est, Photinus, Apollinaris,Nestorius. P/zotini ergo secta hæc est..Dicit Deum singulum esse et solitarium,"et more Judaico coniitendum. Trinitatis
plenitudinem negat; neque ullam DeiVerbi, aut ullam Spiritus sancti putat essepersonam ; Christum verohominem tantummodo solitarium adserit, cui principiumadscribit ex Maria; et hoc omnimodis
dogmatizat, solamnos personam Dei Patris,,et solum Christum hominem colere debere.
Hæc ergo Photinus. Apollinaris vero inunitate quidem Trinitatis quasi consentirese jactitat, et hoc ipsum* plena fidei sanitate: sed in Domini incarnatione apertaprofessione blasphemat. Dicit enim inipsa Saluatoris noslri carne, aut animam.humanam penitus nonfuisse, aut certe talem
fuisse, cui mens et ratio non esset. Sed et
ipsam "Domini carnem, non de sanctæ.' 8 "non plena" Ed. Baluz.
Gt- '- O
O . - . ()
ADVERSUSHERESES. 47
virginis Mariæ carne susceptam, sed decoelo in virginem descendisse dicebat;eamque nutabundus semper et dubius,modo coaeternam Deo Verbo, modo de
Verbi divinitate factam praedicabat. Nolebat enim in Christo esse duas substantias,unam divinam, alteram "humanam; unam
ex Patre, alteram ex matre: sed ipsamVerbi naturam putabat esse discissam;quasi aliud ejus permaneret in Deo, aliudvero versum fuisset in carnem: ut cumveritas dicat ex duabus substantiis unum
esse Christum, illc contrarius veritati, exuna Christi divinitate duas asserat factas
esse substantias. Hæc itaque Apollinaris.Nestoriusautem, contrario Apollinari morbo, dum se duas in Christo substantias
distinguere simulat, duas introducit repente personas; et inaudito scelere duosvult esse filios Dei, duos Christos; unum
Deum, alterum hominem; unum qui ex],O 9
() O48 VINCENTII LIRINENSIS
Patre, alterum qui sit generatus ex matre.Atque ideo asserit sanctam Mariam nonTheotocon,sed Christotocon, esse dicendam:
quia scilicet ex' ea non ille Christus quiDeus, sed ille qui erat homo, natus sit.Quod si quis eum putat in literis suisunum Christum dicere, et unam Christi
praedicare personam, non temere credat.Aut enim istud fallendi arte machinatus
est, ut per bona facilius suaderet et mala:sicut ait Apostolus, Per bonummihi operatusest mortemy: Aut ergo, ut diximus, fraudu
lentiæ causa quibusdam in locis scriptorumsuorum unum CHRISTUM,et unam Christi
personam credere se jactitat; aut certe postpartum jam Virginis ita in unum Christumduas perhibet convenisse personas, ut tamen conceptus seu partus virginei tempore,et aliquanto postea, duos Christos fuissecontendat; ut cum scilicet Christus homo
? Rom. vu
O . " O
o-f-f- ioADVERSUS'HERESES. 49
communis primum et solitarius natus sit,et nec dum Dei Verbo personæ unitatesociatus, postea 'in eum adsumentis Verbi
persona descenderit, et licet nunc in Deigloria maneat adsumptus, aliquandiu tamennihil inter illum et cæteros homines interfuisse videatur.
50 VINCENTIILIRINENSISx ?
CAP. XIII.
FIDES CATHOLICA DE ss. TRINITATE, ET DEVERBI INCARNATIONE.
Hæc ergo Nestorius, Apollinaris, Photinus adversus Catholicam iidem rabidi"
canes latrant: Pkotinus, Trinitatem non
conjïtenolo; Apollinaris convertibilem Verbidicendo naturam, et duas in Christo substan
tias non conjitendo; et aut totam Christi
animam, aut certe mentem atque rationem 'in anima denegando, et asserendo pro sensumentis fuisse Dei Verbum: Nestorius duos
Christos aut semper esse, aut aliquandiu
fuisse adseverando. Ecclesia vero Catho
lica, et de Deo, et de Salvatore nostro rectasentiens, nec in Trinitatis mysterium, necin Christi incarnationem blasphemat. Nam
.et unam divinitatem in Trinitatis plenitudine, et Trinitatis æqualitatem in una
O 0
O—— . OADVERSUS I-LERESES. 5 1
atque eadem majestate veneratur ; et unumChristum Jesum, non duos, eundemqueDeum pariter atque hominem confitetur.Unam quidem in eo personam, sed duassubstantias; duas substantias, sed unamcredit esse personam: duas substantias,quia mutabile non est Verbum Dei, utipsum verteretur in carnem: unam personam, ne duos profitendo iilios, quaternitatem videatur colere, non Trinitatem.
Sed operæ pretium est ut idipsum etiamatque etiam distinctius et expressius enu- .cleemus. In Deo una substantia, sed tres
personæ: In Christo duæ substantiæ, seduna persona: In Trinitate alius atque alius-,non aliud atque aliud : in Salvatore aliudatque aliud, non alius atque alius. Quomodo in Trinitate alius atque alius, nonaliud atque aliud? Quia scilicet alia est,persona Patris, alia Filii, ali-a SpiritusSancti; sed tamen Patris, et Filii, et
O 0
O5 2 VINCENTII LIRINENSI S
Spiritus Sancti. non alia et alia, sed unaeademque natura. Quomodo in Salvatorealiud atque aliud, non alius atque alius.?Quia videlicet altera substantia divinitatis, altera humanitatis: sed tamen Deitas et humanitas non alter et alter, sed
unus idemque Christus, unus idemqueFilius Dei, et unius ejusdemque Christiet lilii Dei una eademque persona: sicutin homine aliud caro, et aliud anima; sed
unus idemque homo, anima et caro. InPetro et Paulo aliud anima, aliud caro;nec tamen duo Petri caro et anima, autalter Paulus anima, et alter caro ;- sed
unus idemque Petrus, unus idemque Paulus, ex duplici diversaque subsistens animicorporisque natura. Ita igitur in unoeodemque Christo duæ substantiæ sunt;sed una divina, altera humana: una ex
patre Deo, altera ex matre Virgine: unacoæterna et æqualis Patri, alterna ex
0
0 g)ADVERSUSHERESES. 53
tempore et minor Patre: una consubstantialis Patri, altera consubstantialis matri,unus tamen idemque Christus in utraquesubstantia. Non ergo alter Christus Deus,alter homo: non alter increatus, alter
creatus: non alter impassibilis, alter passibilis: non alter æqualis Patri, alter minorPatre: non alter ex Patre, alter ex matre;
sed unus idemque Christus Deus et homo:idem non creatus, et creatus; idem incom
mutabilis et impassibilis, idem commutatuset passus: idem Patri et æqualis, et mi
nor: idem ex 'Patre ante secula genitus,idem in seculo ex matre generatus :, perfectus Deus, perfectus homo : in Deosumma divinitas, in homine plena humanitas: Plena, inquam, humanitas, quippequæ animam simul habeat et carnem; sedcarnem veram, nostram, maternam; ani.
mam vero intellectu praeditam, mente ac
ratione pollentem. Est ergo in Christo,l0- O
O
0
O54 VINCENTII LIBINENSIS
Verbum, anima, caro: sed hoc totum unugest Christus, unus iilius Dei, et unus Sal"
V'atorac redemptor noster. Unus autem,non corruptibili nescio qua divinitatis ethumanitatis confusione, sed-integra et singulari quadam unitate personæ. Nequeenim illa conjunctio alterum in alterumconvertit atque mutavit (qui est error proprius Arrianorum) sed ita in unum potiusutrumque compegit, ut manente semper inChristo singularitate unius ejusdemquepersonæ, in æternum quoque permaneatproprietas uniuscujusque naturæ; quoscilicet nec unquam Deus corpus esse incipiat, nec aliquando corpus, corpus esse"desistat. Quod etiam humanæ conditionis
demonstratur exemplo. Neque enim inpræsenti tantum, sed in futuro quoque,unusquisque hominum constabit ex corpore et anima; nec tamen unquam aut
corpus in animam, aut anima vertetur in&
0 OADVERSUSHERESES. 5 5
corpus; sed unoquoque hominum sine finevicturo, in unoquoque hominum sine finenecessario utriusque substantiæ differentiapermanebit. ?Ita in Christo quoque utriusque substantiæ sua cuique in æternumproprietas, salva tamen personæ unitateretinenda est. *
(L.—56 VINCENTII LIRINENSIS
CAP. XIV.CHRISTI NON FICTA SED VERA EST PERSONA.
SEDcum personam sæpius nominamus,
et dicimus, quod Deus per personam homofactus sit, vehementer verendum est, nehoc dicere videamur, quod Deus Verbumsola imitatione actionis, quæ sunt nostra—
susceperit, et quidquid illud est conversationis humanæ, quasi adumbratus, nonquasi verus homo fecerit: sicut in theatrisfieri solet, ubi unus plures eflingit repentepersonas, quarum ipse nulla est. Quotiescunque etenim aliqua suscipitur imitatioactionis alienæ, ita aliorum oflicia aut
opera patrantur, ut tamen hi qui agunt,non sint ipsi, quos agunt. Neque enim,ut verbi gratia secularium et Manichæ'orum utamur exemplis, cum actor tragicus
, ()
OADVERSUSHERESES. 57
Sacerdotem eHingit, aut regem, sacerdosaut rex est: nam desinente actu, simul
et ea quam susceperat persona desistit.Absit hoc a nobis nefarium scelestumqueludibrium. Manichæorum sit ista dementia, qui phantasiæ prædicatores aiunt,Filium Dei Deum, personam hominis nonsubstantive extitisse, sed actu putativoquodam, et conversatione simulasse. Catholica vero fides ita Verbum Dei homi
nem factum esse dicit, ut quæ nostrasunt, non fallaciter et adumbrate, sed
vere expresseque susciperet; et quæ eranthumana, non quasi aliena imitaretur, sedpotius ut sua gereret: et prorsus quod agebat, hoc etiam esset, quod agebat, is esset.
Sicut ipsi nos quoque in eo quod loquimur,sapimus, vivimus, subsistimus, non imitamur homines, sed sumus. Neque enim
Petrus et Joannes, ut eos potissimum nominem, imitando erant homines, sed sub
O
0 O58 VINCENTII LIRINENSIS
sistendo. Neque item Paulus simulabatApostolum, aut fingebat Paulum, sed erat'Apostolus, et subsistebat Paulus: Itaetiam Deus Verbum, adsumendo et ha
bendo carnem, loquendo, faciendo, patiendo per carnem, sine ulla tamen suæcorruptione naturæ, hoc omnino præstaredignatus est, ut hominem perfectum nonimitaretur aut fingeret, sed exhiberet; ut
homo verus non videretur aut putaretur,sed esset atque subsisteret. Igitur sicutanima connexa carni, nec in carnem tamen
versa, non imitatur hominem, sed est"
homo ; et homo non per simulationem, sed
per substantiam: ita etiam VerbumDeus,absque ulla sui conversione, uniendo sehomini, non confundendo,'non imitando
factus est homo, sed subsistendo. Abjiciatur ergo tot-a penitus personæ illiusintelligentia, quæ lingendo imitatione
suscipitur; ubi semper aliud est, et aliudJ0'O
. 40O ADVERSUSHERESES. 59
simulatur; ubi ille qui agit, nunquam isest,quem agit..Absit etenim, ut hoc fallacimodo
Deus Verbum hominis personam suscepissecredatur, sed ita potius, ut incommutabilisua manente substantia, et in se perfecti
hominis suscipiendo naturam, ipse caro,ipse homo, ipse persona hominis existeret;non simulatoria, sed vera; non imitativa,
sed substantiva ; non denique quæ cumactione desisteret, sed quæ prorsus in substantia permaneret.
60 VINCENTII LIRINENSIS
CAP. XV. '
CHRISTUS IN IPSA CONCEPTIONE DEUS ET HOMO.
!
HJEC igitur in Christo personæ unitasnequaquam post Virginis partum, sed inipso virginis utero compacta atque perfecta-est.
Vehementer enim præcavere debemusut Christum non modo unum, sed. etiam
semper unum confiteamur: quia intoleranda blasphemia est, ut etiamsi nunc eumunum esse concedas, aliquando tamen non,unum, sed duos fuisse contendas; unum
scilicet post tempus baptismatis, duos vero
sub tempore nativitatis. Quod immensumsacrilegium non aliter profecto vitare poterimus, nisi unitum hominem Deo in uni
tate personæ, non ab ascensu, vel resurrectione, vel baptismo, sed jam in matre,
O - O
() OADVERSUSHERESES. 61
jam in utero, jam denique in ipsa virginaliconceptione fateamur: propter quam personæ unitatem indifferenter ei atque promiscue, et quæ Dei sunt propria., tribuun
tur homini, et quæ carnis'propria, ascribuntur Deo. Inde est enim quod divinitusscriptum est, et Filium hominis descendisse
de cælo", et Dominum majestatis crucijïæumin termb, inde etiam est, ut carne Dominifacta, carne Domini creata, ipsum VerbumDei factum, ipsa Sapientia Dei impletascientia creata dicatur: sicut in præscientiamanus ipsius ", et pedes fossi esse referuntur. Per hanc, inquam, personæ unitatemillud quoque similis mysterii ratione profectum est, ut carne Verbi ex integramatre nascente, ipse Deus Verbum natusex Virgine catholicissime credatur, impiissime denegetur. Quæ cum ita sint, absitut quisquam sanctam Mariam divinæ
&Joan. iii. 13. b 1 Cor. ii. 8. c Psal. xxii. 17.
0 O62 VINCENTII LIRINENSIS
gratiæ privilegiis et speciali gloria fraudareconetur. Est enim singulari quodam Don,mini ac Dei nostri, filii autem sui munere,
verissime ac beatissime Tkeotocos coniitenda. Sed non eodem modo Tkeotocos,
quo impia quædam hæresis suspicatur, quæadserit eam Dei matrem sola appellationedicendam, quod eum scilicet pepererithominem, qui postea factus est DEUS;sicut scimus presbyteri matrem, aut episcopi matrem, non jam presbyterum autepiscopum pariendo, sed eum generandohominem, qui postea presbyter vel episcopus factus est. Non ita, inquam, sanctaMaria Tkeotocos; sed ideo potius, quoniam, ut supra dictum est, jam in ejus sacrato utero sacrosanctum illud mysteriumperpetratum est, quod propter singularemquandam atque unicam personæ unitatemsicut Verbum in carne caro, ita homo inDeo Deus est.
o - "o
ADVERSUSHERESES. .63
CAP. XVI.
ECCLESIJE CATHOLICE. DOCTRINA, CONTRA
ERRORES SUPRA MEMOBATOS.
SED jam ea, quæ supra de memoratishæresibus, vel de Catholica fide breviterdicta sunt, renovandæ causa memoriæ
brevius strictiusque repetamus: quo scilicet et intelligantur iterata plenius, etfirmius inculcata teneantur. Anathema
igitur Photino, non recipienti plenitudinem Trinitatis, et Christum hominem
tantummodo solitarium prædicanti. Anathema Apolänafrz' adserenti in Christoconversæ divinitatis corruptionem, etauferenti perfectæ humanitatis proprietatem. Anathema Nestorio, neganti exvirgine Deum natum, adserenti duosChristos, et explosa Trinitatis fide, qua
0 O
O 064 VINCENTII LlRINENSlS
ternitatem nobis introducenti. Beata
vero Catholica Ecclesia, quæ unumDeum in Trinitatis plenitudine, et itemTrinitatis æqualitatem in una divinitateveneratur: ut neque singularitas substantiæ personarum confundat proprie—tatem, neque item Trinitatis distinctiounitatem separet Deitatis. Beata, in;quam, Ecclesia, quæ in Christo duas verasperfectasque substantias, sed unam Christicredit essepersonam-; ut neque naturarumdistinctio unitatem personæ dividat, nequeitem personæ unitas differentiam confundatsubstantiarum: Beata, inquam, Ecclesia,quae-'ut unum semper Christum et esse, etfuisse fateatur, unitum hominem Deo non
post partum, sed jam in ipso matris utero conütetur. Beata, inquam, Ecclesia quæDeum factum hominem, non conversione
naturæ, sed personæ ratione intelligit.Personæ autem non simulatoriæ, et trans
O
(3 . . OADVERSUSHERESES. 65
euntis, sed substantivæ ac permanentis.Beata, inquam, Ecclesia, quæ hanc personæ unitatem tantam Vim habere prædicat, ut propter eam miro ineifabiliquemysterio et divina homini, et Deo adscri—
bat humana. Nam propter eam et hominem de coelosecundum Deum descendisse
non abnegat, et Deum secundum hominemcredit in terra factum, passum, et cruci
fixum. Propter eam denique et hominem.Dei filium, et Deum filium Virginis confitetur. Beata igitur ac veneranda, benedicta, et sacrosancta, et omnino supernae
illi angelorum laudationi comparanda confessio, quae unum Dominum Deum trinasanctificatione glorificat. Idcirco enim velmaxime unitatem Christi prædicat, nemysterium Trinitatis excedat. Haec inexcursu dicta sint, alias, si Deo placuerit,uberius tractanda- et explicanda. Nunc adpropositum redeamus.o-. ()
F
66 VINCENTII LlRINENSlS
CAP. XVII. .
ORIGE NIS EXEMPLUM .
DICEBAMUsergo in superioribus, quod
in Ecclesia Dei tentatio esset pepuli, errormagistri; et tanto major tentatio, qaantoipse esset doctior, qui erraret. Quod primum scripturæ auctoritate, deinde Eccle—siasticis docebamus exemplis; eorum scilicet commemoratione, qui cum aliquandiusanæ fidei forent habiti, ad extremumtamen, aut in alienam decidissent sectam,
aut ipsi suam hæresim condidissent. Magnaprofecto res, et ad discendum utilis, et adrecolendum necessaria; quam etiam atque.etiam exemplorum molibus illustrare atque inculcare debemus, ut omnes vereCatholici noverint, se cum Ecclesia doc
tores recipere, non cum doctoribus jdemO
0 OADVERSUSHERESES. 67
Ecciesiæ deserere debere. Sed ego ita' arbitror, quod cum multos in hoc tentandigenere proferre valeamus, nemo pæne sit,qui Origenis tentationi valeat comparari,in quo plura adeo præclara, adeo singularia, adeo mira exstiterunt, ut interinitia habendam cunctis adsertionibus ejusiidem, quivis facile judicaret. Nam sivita facit auctoritatem, magna illi industria, magna pudicitia, patientia, tolerantia ;si genus vel eruditio, quid eo nobilius, quiprimum in ea domo natus est, quæ estillustrata martyrio, deinde pro Christonon solum patre, sed omni quoque facul—
tate privatus, tantum inter sanctæ paupertatis profecit angustias, ut pro nominedominicae confessionis sæpius, ut ferunt,
adfligeretur? Neque vero hæc in illosola erant, quæ cuncta postea tentationiforent; sed tanta etiam 'vis ingenii, tam.
profundi, tam acris, tam elegantis, utO0
O - -.06 8 VlNCENTII LIRINENSIS
omnes pæne multum longeque superarit; tanta doctrinæ, ac totius eruditionis magnificentia, ut pauca forent divinæ, pene fortasse nulla humanæ philosophiæ, quæ non penitus adsequeretur;Cujus scientiæ cum Græca concederentHebraea quoque elaborata sunt. Eloquentiam vero quid memorem ? cujus fuit tamamoena, tam lactea, tam dulcis oratio, ut
mihi ex ore ipsius non tam verba, quammella quædam fluxisse videantur. Quæ .non ille persuasu difficilia disputandiviribus 'elimpidavit? quæ factu ardua nonut facillima viderentur effecit? Sed for
sitan argumentorum tantummodo nexibusadsertiones suas texuit. Imo plane nemounquam Magistrorum .fuit, qui pluribusdivinæ legis uteretur eæemplis. Sed credo
pauca conscripsit. Nemo mortalium plura;ut mihi sua omnia non solum non perlegi,sed ne inveniri quidem posse videantur.
0 O
O - O
ADVERSUSHæRESEs. 69
[) Cui ne quidquam ad scientiæ instrumentadeesset, etiam plenitudo exabundavitætatis. Sed forsitan discipulis parumfelix. Quis unquam felicior? Nempeinnumeri ex sinu suo doctores, innumeri
sacerdotes, confessores, et martyres exstiterunt. Jam vero quanta apud omnesillius admiratio, quanta gloria, quantagratia fuerit, quis exequi valeat? Quisnon ad eum paulo religiosior ex ultimismundi partibus advolavit? Quis Christianorum non pæne ut Prophetam, quisPhilosophorum non ut magistrum venera—tus est? Quam autem non solum privatæconditioni, sed ipsi quoque fuerit reverendus Imperio, declarant historiæ, quæeum a matre Alexandri Imperatoris accitum ferunt, coelestis utique sapientiæmerito, cujus et ille gratia, et amore illa .flagrabat. Sed et ejusdem epistolæ testi
-monium perhibent, quas ad Philippum,0 O
() O70 VINCENTII LIBINENSIS
Imperatorem, qui primus Romanorumprincipum Christianus fuit, Christianimagisterii auctoritate conscripsit. Decujus incredibili quadam scientia, si quisreferentibus nobis Christianum non accipittestimonium, saltem testificantibus Phi
losophis gentilem recipiat confessionem.Ait namque impius ille Porphyrius, excitum se fama ipsius Alexandriam puerumfere perrexisse, ibique eum vidisse jamsenem, sed plane talem tantumque, quiarcem totius scientiæ condidisset. Dies
me citius defecerit, quam ea quæ in illoviro præclara exstiterunt, vel ex minimasaltem parte perstringam; quæ tamenomnia non solum ad religionis gloriam, sed
etiam ad tentationis magnitudinem pertinebant. Quotus enim quisque tanti.ingenii, tantæ doctrinæ, tantæ gratiæVirum aut facile deponeret, ac non potiusilla uteretur sententia, se cum Origene
O ' O
O 0ADVERSUSHERESES. 71
errare malle, quam cum aliis uera sentire?Et quid plura? Eo res decidit, ut tantæpersonæ, tanti doctoris, tanti prophetæ,non humana aliqua, sed, ut exitus docuit,nimium periculosa tentatio plurimos afidei integritate deduceret. Quamobremhic idem Origenes, tantus "ac talis, dumgratia Dei insolentius abutitur, dumingenio suo nimium indulget, sibiquesatis credit, cum parvi pendit antiquamChristianæ religionis simplicitatem, dumse plus cunctis sapere præsumit, dumEcclesiasticas traditiones et veterum
magisteria contemnens, quædam scripturarum capitula novo more interpretatur,meruit ut de se quoque Ecclesiæ Deidiceretur: Si sur-remeritin medio tui pro
pheta; Et paulo post: Non audies, inquit,verba prophetæ illius. Et item: quiatentat 'vos, inquit, Dominus Deus vester,
utrum diligatis eum, an non. Vere non0 O
O ' ' O
' 72 VINCENTII LIBINENSIS
solum tentatio sed etiam magna tentatio,"
,deditam sibi atque in se pendentem Eccle—siam admiratione ingenii, scientiæ, eloquentiæ, conversationis, et gratiæ, nihilde "se suspicantem, nihil verentem, subitoa veteri religione in novam prophanitatem sensim paulatimque traducere. Seddicet aliquis, corruptos esse Origenis libros:Non resisto-,quin potius et malo; nam ida quibusdam et traditum, et scriptum est,non Catholicis tantum, sed etiam hære
ticis. Sed illud est quod nunc debemus' advertere, etsi non ipsum, libros tamen sub
nomine suo editos, magnæ esse tentationi .
qui multis blasphemiarum vulneribusscatentes, non ut alieni, sed quasi sui etleguntur et amantur; ut, etsi in errore
..concipiendo Origenis non fuit sensus, ad "
errorem tamen persuadendum- Origenis: auctoritas valere videatur.
' princeps judicandus est. Quid enim hoc
ADVERSUSHERESES. 73
CAP. XVIII.
TERTULLIANI, AUCTORIS GRAVISSIMI, DEFECTIO.
SEDet Tertulliani quoque eadem ratioest; nam sicut ille, apud Græcos, ita hicapud Latinos nostrorum ,,omnium facile
viro doctius? Quid in divinis atquehumanis rebus exercitatius? Nempeomnem philosophiam et cunctas Philosophorum sectas, auctores, adsertoresquesectarum, omnesque eorum disciplinas,omnem historiarum ac studiorum varie
tatem mira quadam mentis capacitatecomplexus est. Ingenio vero nonne tamgravi ac vehementi excelluit, ut nihil sibipæne ad expugnandum proposuerit, quod.non aut acumine irruperit, aut pondere,eliserit? Jam porro orationis suæ laudes
(J
0 O74 VINCENTII LIRINENSIS
quis exequi valeat? Quæ tanta nescioqua rationum necessitate conserta est, utad consensum sui, quos suadere non potuerit, impellat: cujus quot pæne uerba-,tot sententiæ, sunt; quot sensus, tot victoriæ.Sciunt hoc Marciones, Apelles, Praxeæ,—Hermogenes, Judæi, Gentiles, Gnostici,cæterique; quorum ille blasphemias mul-'tis ac magnis voluminum suorum molibus,velit quibusdam fulminibus evertit. Ettamen hic quoque post hæc omnia, hic,inquam, Tertullianus, Catholici dogmatis,i. e. universalis ac vetustae üdei parumtenax, ac disertior multo, quam fidelior,mutata deinceps sententia fecit ad extremum, quod de eo beatus confessorHilariusquodam loco scribit; sequenti, inquit,errore detraxit scriptis probabilibus auctoritatem. Et fuit ipse quoque in Ecclesiamagna tentatio. Sed de hoc nolo pluradicere, Hoc tantum commemorabo, quod
O 0
Gf - 9ADVERSUSHERESES. 75
contra Moysi præceptum, exsurgentes inEcclesia, novellas Montani furias, etinsana illa insanarum mulierum novitii
dogmatis somnia, veras prophetias adse
verando, meruit, ut de se quoque et scripturis suis diceretur: Si surrexerit in medio
tui propheta. Et mox. Non audies verbaprophetæ illius. Quare? Quia, inquit,tentat vos Dominus Deus vester, utrum
diligatis eum, an non.
975 " ' OVINCENTII LIRINENSIS
CAP. XIX.
TENTATIO ECCLESIJE ERROR MAGISTRI.
HIS igitur tot ac tantis, cæterisqueejusmodi Ecclesiasticorum exemplorum"molibus evidenter advertere, et secundumDeuteronomii leges luce clarius intelligeredebemus, quod si quando aliquis Ecclesiasticus Magister a fide aberraverit, adtentationem id. nostram fieri providentiadivina patiatur: utrum diligamus DEUM
Lan non, in toto corde, et in tota animanostra.
ADVERSUS HZEEESEs'. 77,
CAP. XX.
MISERA EORUM CONDITIO QUI A FIDE ANTIQUA
DESCISGUNT. '
QUJE cum ita sint, ille est verus et
germanus Catholicus, qui veritatem Dei,- qui Ecclesiam, qui Christi corpus diligit,
qui divinæ religioni, qui Catholicæ fideinihil præponit; non hominis cujuspiamauctoritatem, non amorem, non ingenium,
non eloquentiam, non philosophiam; sedhæc cuncta despiciens, et in fide iixuset stabilis permanens, quicquid universaliter antiquitus Ecclesiam Catholicamtenuisse cognoverit, id solum sibi tenendum credendumque decernit; quicquidvero ab aliquo deinceps uno, præteromnes, vel contra omnes Sanctos novumet inauditum subinduci senserit, id non 'ad
religionem, sed ad tentationem potius in0 -- ö
978 VINCENTIILIRINENSIS
telligat pertinere, tum præcipue beatiApostoli Pauli eruditus eloquiis: hoc estenim quod in prima ad Corinth. scribit:Oportet, inquit, hæreses esse, ut probatimanifesti fiant in vobis. Ac si diceret:ob hoc hæreseön non statim divinitus
eradicantur auctores, ut probati manifestifiant: id est, ut unusquisque quam tenaxet fidelis, et 'iixus Catholicæ fidei sit
amator, appareat. Et revera cum quæquenovitas ebullit, statim cernitur frumentorum gravitas, et levitas palearum: tuncsine magno molimine excutitur ab area,quod nullo pondere intra aream tenebatur.Namque alii illico prorsus avolant; aliivero tantummodo excussi, si perire metuunt, et redire erubescunt, saucii, semi
neces, semivivi; q-uippe qui tantam veneni
hauserint quantitatem, quce nec occidat, nec
digeratur ; nec mori cogat, nec vivere sinat.
Heu miseranda conditio, quantis illi cura0 O.
O L 79?ADVERSUS HERESES.
rum æstibus, quantis turbinibus exagitantur? Nunc etenim qua ventus impulerit, incitato errore rapiuntur, nunc insemetipsos reversi, tanquam contrarii fluctus, reliduntur; nunc temeraria præsumptione et ea, quæ incerta videntur,approbant; nunc irrationabili metu etiamquæ certa sunt expavescunt; incerti quaeant, qua redeant: quid appetant, quidfugiant, quid teneant, quid dimittant.Quæ quidem dubii et male penduli cordis ainctio, divinæ erga se miserationisest medicina, si sapiant. Idcirco etenimextra tutissimum Catholicæ fidei portumdiversis cogitationum quatiuntur, verberantur, ac pene necantur procellis, utexcussa in altum elatæ mentis vela deponant, quæ male novitatum ventis expanderant, seseque intra lidissimam stationem
placidæ ac bonæ matris reducant et teneant, atque amaros illos turbulentosque
O
80 VINCENTII LTRINENSIS
errorum Huctus primitus revomant, utpossint deinceps ifivæ et salientis aquæfluenta potare. Dediscant bene, quoddidicerunt non bene: et ex toto Ecclesiæ
dogmate quod intellectu capi potest,"capiant; quod non potest, credant. .
ADVERSUSHERESES. 81
CAP. XXI.NIHIL ESSE NOVANDUM DOCET S. PAULUS AD
TIMOTHEUM.
QUA?)cum ita Sint, iterum atque iterum
eademmecum revolvens et reputans, mirarisatis nequeo tantam quorundam hominum vesaniam, tantam excæcatæ mentis
impietatem, tantam postremo errandi libidinem, ut contenti non sint tradita semel etaccepta antiquitus credendi regula, sednova ac nova in diem quærant, semperquealiquid gestiant religioni addere, mutare,detrahere; quasi non coeleste "dogma sit,quod semel revelatum esse suHiciat, sed
terrena institutio, quæ aliter perlici, nisiassidua emendatione, imo potius reprehensione non possit; cum divina clamentoracula: Ne transferas terminos quosposu
o - oG
O82 VINCENTII LlRINENSIS
erunt patres tuix; Et: super judicantemne judices'; Et: Scindentem sepem, mordebit eum serpensz. Et illud Apostolicum, .quo omnes omnium hæreseön scelerataenovitates, velut quodam spirituali gladiosæpe truncatæ semperque truncandæsunt: 0 Timotlzee, depositum custodi,devitans prophanas cocum novitates, et
oppositiones falsi nominis scientiæ, quam
quidam promittentes, circa fidem eæcide
runta. Et post hæc inveniuntur aliquitanta inveteratae frontis duritia, tanta
impudentiae incude, tanto adamante pertinaciae, qui tantis eloquiorum coelestiummolibus non succumbant, tantis ponderibus non fatiscant, tantis malleis non
conquassentur, tantis postremo fulminibus.non conterantur? .Detita, inquit, prophanas vocum novitates: Non dixit anti
! Prov. xxii. 28. ? Ecclus. viii. 14. z Eccles. x. 8.a 1 Tim. vi. 20.
O
O . OADVERSUSHERESES. 88
quitates, non dixit vetustates, imo planequid e. contrario sequeretur, ostendit.Nam si Vitanda est nouitas, tenenda est
antiquitas: et si prophana est novitas,sacrata est vetustas: Et oppositiones,inquit, falsi nominis scientiæ. Vere falsum nomen apud doctrinas hæreticorum,ut ignorantia scientiæ, et caligo serenitatis, et tenebræ luminis appellatione fucentur. Quam quidam, inquit, promittentes, circa ']idem eæciderunt. Quid promittentes exciderunt, nisi novam nescio
quam, ignoratamque doctrinam? Audiesetenim quosdam ipsorum dicere: venite,o insipientes, et miseri, qui vulgo Catholicivocitamini, et discite fidem ueram, quam
præter nos nullus intelligit, quæ multisante seculis latuit, nuper 'vero reuelata etostensa est: sed discite furtim atque se
creti-m, delectabit enim 'vos. Et item:.cum didiceritis, latenter docete; ne mundus
AV
O84 VINCENTII LTRINENSIS
audiat, nec Ecclesia sciat : paucis namqueconcessum est tanti magisterii capere secretum. Nonne hæc verba sunt illius
meretricis, quæ apud SalomonisProverbia
vocat ad se prætereuntes Viam,qui diriguntiter suum? Qui est, inquit, vestrum insipientissimus, divertat ad me; Inopesautem sensu exhortatur, dicens: Paries
occultos libenter attingite, et aquam dulcemfurtim bibite. Quid deinde? At ille
inquit, nescit quoniam terrigenae apud eampereantb. Qui sunt isti terrigenae? Exponat Apostolus, Qui circa jïdem, inquit,conciderunt.
" Prov. ix. 16—18.
ï)
'O
ADVERSUSHERESES. 85
CAP. XXII.
QUID SIT " DEPOSITUM GUSTODIBE."
SED operæ pretium est, totum ipsumApostoli "capitulumdiligentius pertractare.O Timotheo, inquit, depositum custodi,devitams prophanas vocum novitates. O!
exclamatio ista, et præscientiæ est pariteret charitatis: prævidebat enim futuros,quos etiam prædolebat, errores. Quis esthodie fl'imot/ieus,nisi vel generaliter uni
versa Ecclesia, vel Specialiter-totum corpusPrae-positorum,qui integram divini cultus
scientiam vel habere ipsi debent, vel aliisinfundere? Quid est, depositum custodi?Custodi, inquit, propter fures, propterinimicos; ne dormientibus hominibussuperseminent zizania super illud tritici
(Lhonum semen, quod seminaverat lilius()
O O86 VINCENTII LIRINENSIS
hominis in agro suo. Depositum, inquit,custodi. Quid est depositum? id est, quod .
tibi creditum est, non apud te inventum:quod accepisti, non quod excogitasti: remnon ingenii, sed doctrinæ: non usurpationis privatæ, sed publicæ traditionis:rem ad te perductam, non a te prolatam:in qua non auctor debes esse, sed custos:non institutor, sed sectator: non ducens,
sed sequens. Depositum, inquit, custodi:Catholicæ fidei talentum inviolatum illibatumque conserva. Quod tibi creditumest, hoc penes te maneat, hoc a te tradatur.
- Aurum accepisti; aurum redde: nolo mihipro aliis alia subjicias: nolo pro auro autimpudenter plumbum, aut fraudulenteræramenta supponas: "nolo auri speciem,sed naturam plane. O Timothee, o Sacerdos, o-Tractator, o Doctor, si te divinum
munus idoneum fecerit, ingenio, exercitatione, doctrina, esto spiritalis tabernaculi
O
O ' OADVERSUSHERESES. 87
Beseleel, pretiosas divini dogmatis gemmasexsculpe, fideliter coapta, adorna sapienter,adjice splendorem, gratiam, venustatem.Intelligatur, te exponente, illustrius, quodantea obscurius credebatur. Per te posteritas intellectum gratuletur, quod antevetustas non intellectum venerabatur.
Eadem tamen quæ didicisti ita doce, utcum dicas nove, non dicas nova.
O 0
C)
88 VINCENTII LIRINENSIS
CAP. XXIII.
FIDES PBOFICIT QUIDEM, SED NON MUTATUB.
SED forsitan dicit aliquis: Nullusne
ergo in Ecclesia Christi profectus habebitur,religionis? Habeatur plane, et maximus.Nam quis ille est tam invidus hominibus,tam exosus Deo, qui istud prohibere conetur? Sed ita tamen, ut vere profectus
sit ille fidei, non permutatio. Siquidem '.ad profectum pertinet, ut in semetipsamunaquæque res ampliücetur: ad permutationem vero, ut aliquid ex alio in aliudtransvertatur. Crescat igitur Oportet, etmultum vehementerque proficiat, tamsingulorum, quam omnium, tam uniushominis, quam totius Ecclesiæ ætatum,ac seculorum gradibus intelligentia, sci
entia, sapientia: sed in suo duntaxatO
OADVERSUSHERESES. 89
genere, in eodem scilicet dogmate, eodemsensu, eademque sententia.
Imitetur animarum religio rationem.corporum, quæ licet annorum processunumeros suos evolvant, et explicent,
eadem tamen quæ erant, permanent.Multum interest inter pueritiæ florem,et senectutis maturitatem; sed iidemtamen ipsi üunt senes, qui fuerant adolescentes: ut quamvis unius ejusdemquehominis status habitusque mutetur, unatamen nihilominus eademque natura, unaeademque persona sit. Parva lactentiummembra, magna juvenum; eadem ipsasunt tamen. Quot parvulorum artus,tot virorum: et siqua illa sunt, quæ ævimaturioris ætate pariuntur, jam in seminis ratione proserta sunt: ut nihil novumpostea proferatur in senibus, quod non inpueris jam antea latitaverit. Unde nondubium est, hanc esse legitimam et rectamäo
O ' O90 VINCENTII LIBINENSIS
proficiendi regulam, hunc ratum atquepulcherrimum crescendi ordinem; si eassemper in grandioribus partes ac formasnumerus detexat ætatis, quas in parvuliscreatoris sapientia præformaverat. Quodsi humana species in aliquam deincepsnon sui generis vertatur effigiem, aut certeaddatur quippiam membrorum numero,"veldetrahatur, necesse est ut totum cor
pus vel intercidat, vel prodigiosum flat,vel certe debilitetur. Ita etiam Christi
anæ religionis dogma sequatur has"decet
profectuum leges: ut annis scilicet consolidetur, dilatetur tempore, sublimeturætate; incorruptum tamen, illibatumque.permaneat, et universis partium suarummensuris, cunctisque quasi membris acsensibus propriis plenum atque perfectum-'
sit; quod nihil præterea permutationis.admittat, nulla proprietatis dispendia,nullam sustineat definitionis varietatem.
0 O
0 —OADVERSUSHERESES. 91
Exempli gratia: severunt Majores nostri antiquitus in hac Ecclesiastica segetetriticeæ iidei semina: iniquum valde etincongruum est, ut nos eorum posteri progermana veritate frumenti subdititiumzizaniæ legamus errorem. Quin potiushoc rectum et consequens est, ut primisatque extremis sibimet non discrepantibus, de incrementis triticeæ institutionis
triticei quoque dogmatis frugem demetamus: ut cum aliquid ex illis seminumprimordiis accessu temporis evolvatur, etnunc lætetur et excolatur, nihil tamen de
germinis proprietate mutetur; addaturlicet forma, species, distinctio, eademtamen cujusque generis natura permaneat,Absit etenim, ut Rosea illa Catholici sen
sus plantaria, in carduos spinasgue ver
tantur. Absit, inquam, ut in ipso spiritali paradiSo, de cynamomi et balsami
surculis, lolium repente atque aconita]O 0
O . O92 VINCENTII LIRINENSIS
proveniant. Quodcumque igitur in hac .
Ecclesiæ Dei agricultura fide patrumsatum est, hoc idem filiorum industria
decet excolatur et observetur, hoc idem
floreat et maturescat, hoc idem proficiatet perficiatur. Fas est etenim, ut priscailla cælestis philosophiæ dogmata processu
temporis eæcurentufr, limentur, paliantur :
sed nefas est, ut Commutentur, nefas ut de
truncentur, ut mutilentur. decipiant licetevidentiam, lucem, distinctionem; sed reti
neant necesseest plenitudinem, integritatem,
proprietatem.
Nam si semel admissa fuerit haec impiæ .
fraudis licentia, horreo dicere, quantumexscindendæ atque abolendæ religionis
periculum consequatur. Abdicata etenimqualibet parte Catholici dogmatis, alia que
que atque item alia, ac deinceps alia et aliajam quasi eæ more et licito abdicabuntur.
Porro autem singillatim partibus repu0 O '
C . OADVERSUSHEBESES. 93
diatis, quid aliud ad extremum sequetur,nisi ut totum pariter repudietur? Sed econtra, si novitia veteribus, extranea do
' mesticis, et prophana sacratis admiscericoeperint, proserpat hic mos in universumnecesse est, ut nihil posthac apud Eccle
. siam relinquatur intactum, nihil illibatum,nihil integrum, nihil immaculatum, sed sitibidem deinceps impiorum ac turpiumerrorum lupanar, ubi erat ante castæ etincorruptae sacrarium veritatis. Sed avertat hoc a suorum mentibus nefas divina
pietas, sitque hic potius impiorum furor.Christi vero Ecclesia, sedula et cauta
depositorum apud se dogmatum custos,nihil in his unquam permutat, nihil minuit,nihil addit; non amputat necessaria, nonapponit superflua; non amittit sua, nonusurpat aliena; sed omni industria hocunum studet, ut vetera fideliter sapienterque tractando, siqua sunt illa antiquitus
O 0
O 094 VINCENTII LIRINENSI S
informata et inchoata, accuret et poliat;siqua jam expressa et enucleata, consolidet,firmet; siqua jam confirmata et definita,custodiat: Denique quid unquam aliudConciliorum decretis enisa est, nisi ut quodantea simpliciter credebatur, hoc idempostea diligentius crederetur; quod antealentius praedicabatur, hoc idem postea instantius praedicaretur; quod antea securiuscolebatur, hoc idem postea sollicitius ex
coleretur? Hoc, inquam, semper, nequequidquam præterea, hæreticorum novitatibus excitata, Conciliorumsuorum decretis
Catholica perfecit Ecclesia, nisi ut, quodprius a majoribus sola traditione susceperat,hoc deinde posteris etiam per scripturæchirographum consignaret; magnam rerumsummam paucis literis comprehendendo, etplerunque propter intelligentiæ lucem, nonnovum fidei sensum, novæ appellationis
proprietate signando.O
0 OADVERSUSHERESES. 95
CAP. XXIV.
NOVITATIBUS GAUDENT HAERETICI, CATHOLICI
VERO ANTIQUITATE.
SED ad Apostolum redeamus: O Ttmotlzee,inquit, depositum custodi, devitans
prophanas vocumnovitates. Devita, inquit,quasi viperam, scorpionem, quasi basiliscum; ne te non solum tactu, sed etiam
Visu afflatuque percutiant. Quid estdevitare? Cum hujusmodi nec cibumsumere. Quid est devita? St quis,-inquit,venit ad 'vos,et hanc doctrinam non adfert.Quam doctrinam? nisi catholicam, et
universalem, et unam eandemque persingulas ætatum successiones incorruptaveritatis traditione manentem, et usque insecula sine fine mansuram? Quid tum?
Nolite, inquit, recipere eum in domum, necOw- ()
0 O96 VINCENTII L'lRINENSIS
Ave ei dixeritis: qui enim dicit illi Ave,communicat operibus ejus malignis". Pro
phanas, inquit, vocum novitates. Quid estprophanas? Quæ nihil habent sacri, nihilreligiosi, ab Ecclesiæ penetralibus, quæest templum DEI, penitus extraneas. Prophanas, inquit, vocum novitates: Vocum,id est, dogmatum, rerum, sententiarumnovitates, quæ sunt vetustati atque antiquitati contrariæ. Quæ si recipiantur,necesse est, ut fidesbeatorum Patrum, aut
tota, aut certe magna ex parte violetur;necesse est, ut omnes omnium ætatum fide
les, omnes sancti, omnes casti, continentes,"
Virgines,omnes clerici,levitæ, et sacerdotes,
tanta confessorum millia, tanti martyrumexercitus, tanta urbium, tanta populorumcelebritas et multitudo, tot insulæ, provinciæ, reges, gentes, regna, nationes, totus ,
postremo jam pene terrarum orbis per ca- 'a 2 Joann. ver. 10, 11
O ' O
ADVERSUSHERESES. 97
tholicam fidem Christo Capiti incorpolratus, tanto seculorum tractu ignorasse,errasse, blasphemasse, nescisse quid crederet, pronuncietur.
Propkanas, inquit, vocum novitates devita : quas recipere atque sectari nunquam Catholicorum, semper vero hæreti—
corum fuit. Et revera, quæ unquam hæresis, nisi sub certo nomine, certo loco,
certo tempore ebullivit? Quis unquamhæreses instituit, nisi qui se prius abEcclesiæ Catholicæ universitatis et anti
quitatis consensione discreverit? Quod itaesse, luce clarius exempla demonstrant.Quis enim unquam ante prophanum illumPelagiana tantam Virtutem liberi præsumpsit arbitrii, ut ad hoc in bonis rebusper actus singulos adjuvandum necessariam Dei gratiam non putaret? Quisante prodigiosum discipulum ejus Caeles
ätium reatu prævaricationis Adæ omneN
HO
0 O"98 VINCENTII LIRINENSIS
genus humanum denegavit astrictum?Quis ante sacrilegum Arrium-, Trinitatisunitatem discindere, quis ante sceleratumSabellium Unitatis Trinitatem confundere
ausus est? Quis ante crudelissimum
Novatianum crudelem Deum dixit; eo
quod mallet mortem morientis, quam utrevertatur et vivat? Quis ante MagumSimonem-,apostolica districtione percus
sum, a quo vetus ille turpitudinumgurges usque in novissimum Priscillianumcontinua et occulta successione manavit,auctorem malorum, id est, scelerum, im
pietatum, llagitiorumque nostrorum, ausus.est dicere creatorem Deum? Quippe quemadserit talem hominum manibus ipsamsuis creare naturam, quæ proprio quodammotu et necessariæ cujusdam voluntatisimpulsu nihil aliud possit, nihil aliud velit,nisi peccare; eo quod furiis omnium Vitiorum exagitata et inflammata, in omnia
0 O
O OADVERSUSHERESES. 99
turpitudinum barathra inexhausta cupiditate rapiatur. Innumera sunt talia, quæbrevitatis studio praetermittimus ; quibus tamen cunctis satis evidenter perspicueque monstratur, hoc apud omnes
fere kæreses quasi solenne esse ac legitimum-,
ut semper prophani-s novitatibus gaudeant,
antiquitatis scita fastidiant, et per oppositionesfalsi nominis soientiæ a fide naufragent. Contra vero Catholicorum hoc vere
proprium, deposita sanctorum Patrum etcommissa servare, damnare prophanasnovitates, et sicut dixit et iterum prædixit.Apostolus: Si quis annunciauerit, præterquam quod acceptum est, anathemare.
100 VINCENTII LIBINENSIS
CAP. XXV.
HERETICI SACRA SCRIPTURA ABUTUNTUB.
HIC fortasse aliquis interroget, an ethaeretici divinæ scripturæ testimoniis utan
tur. Utuntur plane, et vehementer quidem. Nam videas eos volare per singula
quæque sanctæ legis volumina, per Moysi,per Regum libros, per Psalmos, per Apostolos, per Evangelia, per Prophetas.Sive enim apud suos, sive alienos, sive
privatim, sive publice, sive in sermonibus,sive in libris, sive in conviviis, sive in
plateis, nihil unquam pene de suo proferunt, quod non etiam scripturæ verbis,adumbrare conentur. Lege Pauli Samosateni opuscula, Priscilliani, Eunomii,Joviniani, reliquarumque pestium ; cernas .infinitam exemplorum congeriem, prope
O 0ADVERSUSHERESES. 101
nullam omitti paginam, quæ non novi autveteris testamenti sententiis fucata et
colorata'sit. Sed tanto magis cavendi etpertimescendi sunt, quanto occultius subdivinæ lcgis umbraculis latitant. Sciuntenim foetores suos nulli fere cito esse pla
cituros, si nudi et simplices exhalentur:atque idcirco eos coelestis eloquii velutquodam aromate aspergunt, ut ille, quihumanum facile despice-reterrorem, divinanon facile contemnat oracula. Itaquefaciunt quod hi solent, qui parvulis austera quædam temperaturi pocula, priusoras melle circumlinunt; ut incauta ætas
cum dulcedinem præsenserit, amaritudinem non reformidet. Quod etiam iis
curæ est, qui mala gramina et noxiossuccos medicaminum vocabulis præcolorant: ut. nemo fere, ubi suprascriptumlegerit remedium, suspicetur venenum.
Inde denique et Salvator clamabat: At0 O
Q O, 102 VINCENTII LIRINENSIS
tendite vobis etPseudoprophetis, qui veniuntad 'vosin vestitu ovium, ab intus autem sunt
lupi rapaces *. Quid est vestitus ovium?
nisi Prophetarum et Apostolorum proloquia, quæ iidem, ovili quadam sinceritate,agno illi immaculato, qui tollit peccatummundi, tanquam vellera quædam texuerunt? Qui sunt lupi rapaces? nisi sensushæreticorum feri, et rapidi, qui caulasEcclesiæ semper infestant, et gregemChristi quaqua possunt, dilacerant? Sedut fallacius incautis ovibus obrepant,manente luporum ferocia, deponunt lupinam speciem, et sese divinæ legis sententiis velut quisbusdam velleribus obvol
vunt; ut cum-quisque lanarum mollitiempraesenserit, nequaquam aculeos dentiumpertimescat. Sed quid ait Salvator? Escfructibus eorum cognoscetis eos. Id est,
cum cæperint divinas illas voces non jam- * Matt. vii. 15.
O 0
0 oADVERSUSHERESES. 103
proferre tantum, sed etiam exponere; necadhuc jactare solum, sed etiam interpretari; tunc amaritudo illa, tunc acerbitas,tunc rabies intelligetur; tunc novitiumvirus exhalabitur; tunc prophanæ novitates. aperientur; tunc primum scindisepem videas, tunc transferri patrum terminos, tunc Catholicam iidem caedi, tunc
ecclesiasticum dogma lacerari.Tales erant ii, quos percutit Apostolus
Paulus in secunda ad Corinthios, dicens:
Nam, ejusmodi, inquit, Pseudoapostoli, sunt
operarii subdoli, trangjïgurantes se in Apostolos Christib. Quid est transfigurantes.se in Apostolos Christi? ProferebantApostoli divinæ legis exempla, proferebant et illi: Proferebant Apostoli Psalmorum auctoritates, proferebant et illi:Proferebant Apostoli sententias Prophetarum, et illi nihilominus proferebant. Sed
b 2 Cor. xi. 13.
0 O
C104 VINCENTII LIRINENSIs
cum ea, quæ similiter protulerant, interpretari non similiter coepissent, tunc simeplices a subdolis, tunc infucati a fucatis,tunc recti a perversis, tunc postremo veriApostoli a falsis Apostolis discernebantur.Et non mirum, inquit: Ipse enim sathanastransfigurat se in angelum lucis: non ester 0 ma num si ministri e'us trans , uran: g
tur sicut ministrijustitiæ. Ergo secundumApostoli Pauli magisterium, quotiescunque Vel Pseudoapostoli, vel Pseudoprophetæ, vel Pseudodoctores, divinæ legissententias proferunt, quibus male interpretatis errores suos adstruere conentur,non dubium est, quin auctoris sui callidamachinamenta sectentur; quæ ille nunquam profecto comminisceretur, nisi sciretomnino nullam esse ad fallendum faciliorem viam, quam ut, ubi nefarii errorissubinducitur fraudulentia, ibi diuinorumverborumprætendatur auctoritas.
O
O 0ADVERSUSHERESES. 105
CAP. XXVI.
UTITUR ET IPSE DIABOLUS S. SCRIPTURE
TESTIMONIIS.
SEDdicet aliquis: Unde probatur quiasacræ legis exemplis diabolus uti soleat?Legat Evangelia, in quibus scribitura:Tunc assumpsit eum diabolus, id est, Domi
num Salvatorem; et statuit illum superpinnam templi, et discit ei: si filius Dei
es, mitte te deorsum, scriptum est enim .
guod angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in onmibus viis tuis : in manibus
tollent te, ne forte ofendas ad lapidempedem tuum. Quid hic faciet misellis
hominibus, qui ipsum Dominum majestatis scripturarum testimoniis appetivit?
!) a Matt. iv. 5, 6. O
0 0'106 VINCENTII LTRINENSIS
Si, inquit, Jïlius Dei es, mitte te deorsum.
Quare? Scriptum est enim, inquit. Magnopere nobis doctrina loci istius attendenda atque retinenda est, ut tanto Evangelicæ auctoritatis exemplo, quando aliquos apostolica, seu prophetica verbaproferre contra catholicam iidem Videri
mus, diabolum per eos loqui minimedubitemus. Nam sicut tunc caput capiti,ita nunc quoque membra membris loquuntur, membra scilicet diaboli membrisChristi, perfidi lidelibus, sacrilegi religiosis, hæretici postremo Catholicis. Sedquid tandem dicunt, Si, inquit, jlius Deies, mitte te deorsum. Hoc est, si filius
esse VisDei, et haereditatem regni coelestis
accipere, mitte te deorsum; id est, existius te sublimis Ecclesiæ, quæ etiamtemplum Dei putatur, doctrina et traditione demitte. Ac si quis interroget
quempiam hæreticorum sibi talia per0 O
OADVERSUSHERESES. 107
suadentem: Undeprobas, unde doces, quodEcclesiæ Catholicæ universalem et anti
quamjidem dimittere debeam? statim ille:Scriptum est enim. Et continuo mille testi
monia, mille exempla, mille auctoritatesparat, de Lege, de Psalmis, de Apostolis,de Prophetis, quibus novo et malo moreinterpretatis, ex arce Catholica in hæreseos barathrum infelix anima præcipitetur. J am vero illis, quæ sequuntur, promissionibus miro modo incautos homines
hæretici decipere consueverunt. Audentetenim polliceri, et docere, quod in ecclesiasua, id est, in communionis suæ conventi
culo, magna et specialis ac plane personalisquædam sit. Dei gratia, adeo ut sine ullolabore, sine ullo studio, sine ulla industria,
etiamsi nec petant, nec quærant nec pulsent, quicunque illi ad numerum suumpertinent, tamen ita.divinitus dispensentur,ut angelicis evecti manibus, id est, an
0 O
O ' D108 VINCENTII LIRINENSIS
gelica protectione servati, nunquam possintoffendere ad lapidem pedem suum, id est,nunquam scandalizari.
O
O 0ADVERSUSHERESES. 109
CAP. XXVII.
REGULAE AD VERITATEM AB ERRORE
DISCERNENDAM.
SED dicet aliquis: Si divinis eloquiis,sententiis, promissionibus et diabolus etdiscipuli ejus utuntur, quorum alii suntPseudoapostoli, alii Pseudoprophetæ etPseudomagistri, et omnes ex toto haeretici;quid facient Catholici homines et matrisEcclesiæ lilii? Quonam modo in scripturissanctis veritatem a falsitate discernent?
Hoc scilicet facere magnopere curabunt,quod in principio Commonitorii istiussanctos et doctos viros nobis tradidisse
scripsimus: ut divinum canonem secundumuniversalis Ecclesiæ traditiones, et junctaCatholici dogmatis regulas interpretentur.I n qua item Catholica et ApostolicaEcclesia
O
0 0110 VINCENTII LIRINENSIS
sequantur necesseest universitate-m, antiquitatem, consensionem. Et si quando parscontra universitatem, novitas contra faetus
tatem, unius vel paucorum errantium dissensio contra omnium, velcerte multopluriumCatholicorum consensionem rebellaverit,
praeferant partis corruptioni universitatisintegritatem.- in qua eadem universitate,novitatis pro])hanitati antiquitatis religionem; itemque in ipsa vetustate, unius-.sive paucissimorum temeritati, primumomnium generalia, siqua sunt, universalisConcilii decreta præponant; tunc deinde,si id minus est, sequantur, quod proximum est, multorum atque magnorum consentientes sibi sententias Magistrorum.Quibus, adjuvante Domino, fideliter, sobrie,sollicite observatis, non magna difiicultate
noxios quosque exsurgentium hæreticorum deprehendemus errores.
O ' O
ADVERSUS HERESES. 1 1 1
CAP. XXVIII.
QUALI SS. PATRUM CONSENSU VERITAS
STABILIATUR.
HIC jam consequens esse video, utexemplis demonstrem, quonam modo prophanæ hæreticorum novitates, prolatisatque collatis veterum magistrorum concordantibus sibimet sententiis, et deprehendantur et condemnentur. Quæ tamen
antiqua sanctorum Patrum consensio, non
in onmibus divinæ legis quaestiunculis, sed
solum vel certe præcipue in Jidei regulamagno nobis studio et investiganda: est et
sequenda. Sed neque semper, nequeomnes hæreses hoc modo impugnandæsunt, sed novitiæ recentesque tantummodo, cum primum scilicet exoriuntur,antequam infalsare vetustæ fidei regulas,
Or O
O112 VINCENTII LlRINENSlS
ipsius temporis vetantur angustiis, acpriusquam manante latius veneno Majo-r.rum volumina vitiare conentur. Cæterum
dilatatae et inveteratæ haeresesnequaquam
hac via aggrediendæ sunt, eo quod prolixo temporum tractu longa iis furandæaveritatis patuerit occasio. Atque ideoquascunque illas antiquiores vel schismatum, vel hæreseon prophanitates, nullomodo nos oportet, nisi aut sola, si opus est,scripturarum auctoritate convincere, autcerte jam antiquitus universalibus sacerdotum Catholicorum Conciliis convictas
damnatasque vitare. Itaque cum primummali cujusque erroris putredo erumperecoeperit, et ad defensionem sui quædamsacræ legis verba furari, eaque fallaciteret fraudulenter exponere, statim interpretando canoni Majorum sententiæ con—
gregandæ sunt, quibus illud, quodcunque3 al. fruendæ.
o.
CF OADVERSUS HERESES. 1 13
exsurgat novitium, ideoque prophanum,et absqüe ulla ambage prodatur, et sineulla retractatione damnetur. Sed eorum
duntaxat Patrum sententiæ conferendae
sunt, qui in fide et communione catholicasancte, sapienter, constanter viventes, docentes, et permanentes, vel mori in Christoiideliter, vel occidi pro Christo felicitermeruerunt. Quibus tamen hac lege credendum est, ut quicquid vel omnes, vel
' plures, uno eodemque sensu manifeste,frequenter, perseveranter, velut quodamconsentiente sibi magistrorum concilio,accipiendo, tenendo, tradendo, iirinaverint,id pro indubitato, certo, ratoque habeatur.Quicquid vero, quamvis ille sanctus, etdoctus, quamvis episcopus, quamvis confessor et martyr, præter omnes, aut etiamcontra omnes senserit, id inter propriaset occultas, et privatas opiniunculas, acommunis et publicæ ac generalis sen
C 0I
O * ' O' 114 VINCE'NTII LIRINENSIS
tentiæ auctoritate secretum sit; ne cum
summo æternæ salutis periculo, juxtasacrilegam hæreticorum et schismaticorumconsuetudinem, universalis dogmatis antiqua veritate dimissa, unius hominis novitium sectemur errorem.
Quorum beatorum Patrum sanctum
catholicumque consensum, ne quis sibitemere forte contemnendum arbitretur,ait in prima ad Corinthios Apostolush:Et quosdamquidem.posuit Deus in Ecclesia,
primum Apostolos, quorum ipse unus erat:
secundoProphetas, qualem in actibus Apostolorum legimus 'Agabum: tertio Doctores,
qui Tractatores nunc appellantur, quoshic idem Apostolus etiam Prophetas interdum nuncupat, eo quod per eos Prophetarum mysteria populis aperiantur. Hosergo, in Ecclesia Dei divinitus per tempora et loca dispensatos, quisquis in sensu
h 1 Cor. xii. 27, 28. Eph. iv. 11.
() O
0 O'ADVERSUS HERESES. 115
catholici dogmatis unum aliquid in Christosentientes contempserit, non hominem oon
temnit, sed Deum : a quorum veridicaunitate ne quis discrepet, impensius obtestatur idem Apostolus, dicens: Obsecroautem vosfratres, idipsum dicatis omnes,et
non sint in vobisschismata: sitis autemperfecti in eodem sensu, et in eadem sententia.
Quod si quis ab eorum sententiæ communione desciverit, audiet illud ejusdemApostolik: Non est Deus dissensionis sed
pacis: id est, non ejus, qui a consentiendiunitate defecerit, sed eorum qui in consentiendi pace permanserint; sicut in omnibus,inquit, Ecclesiis sanctorumdoceo,id est, Ca
tholicorum: quæ ideo sanctæ sunt, quia infidei communione persistunt. Et ne quisforsitan, prætermissis cæteris, se solum
audiri, sibi soli credi arrogaret, paulo postait : An a vobis,inquit, verbumDeiprocessit ?
;
ï ] Cor. i. 10. R 1 Cor. xiv. 83. ;
O (3
'^) ' O1 1 6 VINCENTII LlRINENSIS
(
aut in 'vossolos devenit]? Et ne hoc quasi.perfunctorie acciperetur, adjecit: Si quis,inquit, uidetur Propheta esseaut spiritualis,cognoscat quæ scribo nobis; quia Domini
sunt manda-ta,: quæ utique mandata, nisi,
ut si quis est Propheta, aut spiritualis, idest, spiritualium rerum magister, summostudio æqualitatis et unitatis cultor existat:ut scilicet neque opiniones suas cæteris
præferat, et ab universorum sensibus non. recedat. Cujus rei mandata qui ignorat,
inquit, ignorabitur, id est, qui aut nescitanon discit, aut scita contemnit, ignorabilurm:hoc est, indignus habebitur, qui interunitos fide, et exæquatos humilitate divinitus respiciatur: quo malo nescio anquidquam acerbius cogitari queat. Quodtamen juxta Apostolicam comminationemPelagiana illi provenisse cernimus Juliano,qui se collegarum sensui aut incorporare
1 Coi' xiv. 36. '" ibid. ver. 38.
C 0
O ' OADVERSUSHERESES. 117
neglexit, aut excorporare præsumpsit.Sed jam tempus est, ut pollicitum proferamus exemplum, ubi, et quomodosanctorum Patrum sententiæ congregatæsint, ut secundum eas ex decreto atqueauctoritate Concilii ecclesiasticæ fidei
regula figeretur. Quod quo commodiusfiat, hic sit jam hujus commonitorii modus:ut cætera quæ sequuntur ab alio sumamusexordio.
Secundum commonitorium interlapsum
est, neque ea: eo amplius quidquam quampostrema particula remansit, id est, solarecapitulatio quae et subjecta est.
(3
1 18 VINCENTII LIBINENSIS
CAP. XXIX.
CAPITA PRIORIS COMMONITORII PRlECIPUA.
EXEMPLUM CONCILII EPHESINI.
QUAEcum ita sint, jam tempus est, utea, quæ duobus his commonitoriis dictasunt, in hujus secundi fine recapitulemus.Diximus in superioribus, hanc fuisse semper, et esse hodieque Catholicorum consuetudinem, ut Jïdem ueram duobus his
modis approbent : primum diuini canonisauctoritate, deinde Ecclesiæ Catholicæ tra
ditione : non quia canon solus non sibi ad
universa sufficiat, sed quia verba divinapro suo plerique arbitratu interpretantesvarias opiniones erroresque concipiant,atque ideo necesse sit, ut ad unam ecclesiastici sensus regulam Scripturae cælestis
intelligentia dirigatur: in his duntaxatO
o . ()ADVERSUSHERESES. 1 19
præcipue quæstionibus, quibus totiuscatholici dogmatis fundamenta nituntur.Item diximus, in ipsa rursus EcclesiaUniversitatis pariter et Antiquitatis con- 'sensionem spectari oportere; ne aut abunitatis integritate in partem schismatisabrumpamur, aut e vetustatis religione inhæreseon novitates præcipitemur. Itemdiximus, in ipsa Ecclesiæ vetustate duoquædam vehementer studioseque observanda, quibus penitus inhærere deberent, .quicunque hæretici esse nollent: primumsi quid esset antiquitus ab omnibus Ecclesiæ Catholicæ sacerdotibus universalis
Concilii auctoritate decretum; Deinde
siqua nova exsurgeret quæstio, ubi idminime reperiretur, recurrendum ad sanctorum patrum sententias, eorum duntaxat,qui suis quique temporibus et locis, inunitate communionis et fidei permanentes,magistri probabiles exstitissent; et qnid
O O
0120 VlNCENTII LIRINENSIS
quid uno sensu atque consensu tenuisseinvenirentur, id Ecclesiæ verum et catho
licum absque ullo scrupulo judicaretur.Quod ne praesumptione magis nostra,
quam auctoritate ecclesiastica promerevideremur, exemplum adhibuimus sanctiConcilii, quod ante triennium ferme inAsia apud Ephesum celebratum est virisclarissimis Basso Antiochogue Consulibus.
Ubi cum de sanciendis üdei regulis disceptaretur, ne qua illic forsitan prophananovitas in modum perfidiæ Ariminensis ob
reperet, universis Sacerdotibus, qui illo ducenti fere numero convenerant, hoc catho
licissimum, fidelissimum atque optimumfactu visum est, ut in medium sanctorum
Patrum sententiæproferrentur, quorum aliosmartyres, alios confessores, omnes verocatholicos sacerdotes fuisse, et permansisseconstaret: ut scilicet rite atque solenniter
ea: eorum consensu atque decreto antiqui
O - O
a)O
ADVERSUSHERESES. 121
dogmatis religio conjirmaretnr, et prophana?novitatis blasphemia condemnaretur. Quodcum ita factum foret, jure meritoque impius ille Nestorius, catholicæ vetustati con
trarius, beatus vero Cyrillus sacrosanctæantiquitati consentaneus judicatus est.Et ut ad iidem rerum nihil deesset, etiamnomina et numerum (licet ordinem fuissemus obliti) edidimus eorum patrum, juxtaquorum ibidem concinentem sibi concordemque sententiam, et legis sacræ proloquia exposita sunt, et divini dogmatisregula constabilita est. Quos ad confirmandam memoriam hic quoque recenserenequaquam superfiuum est.
O
0 O122 VINCENTII LIRINENSIS
CAP. XXX.
QUORUM SS. VIRORUM TESTIMONIIS USI SINT
PATRES CONCILII EPHESINI.
SUNTergo hi viri quorum in illo Concilio,
' vel tanquam judicum, vel tanquam testiumscripta recitata sunt: S. Petrus Alexandriuus episcopus, doctor præstantissimus,et martyr beatissimus: S. Athanasiusejusdem civitatis antistes, magister fidelissimus, et confessor eminentissimus: S..Theophilus ejusdem item urbis episcopus,vir lide, Vita, scientia satis clarus: cui
successit venerandus Cyrillus, qui nuncAlexandrinam illustrat Ecclesiam: Et ne
forsitan unius civitatis ac provinciæ doctrina hæc putaretur, adhibita sunt etiamilla Cuppadociæ lumina, sanctus Gregoriusepiscopus et confessor de Naziamzo. S. Ba
o - o
O ' - OADVERSUSHERESES. 128
sih'us Cæsareæ Cappadociae epiSCOpus et
confessor: Sanctus item alter GregoriusNyssenus episcopus, fidei, conversationis,integritatis et sapientiæ merito, fratreBasilio dignissimus; Sed ne sola Græcia,aut Oriens'tantum, verum etiam Occiden
talis et Latinus orbis ita semper sensisseapprobaretur; lectae sunt quoque ibiquædam ad quosdam Epistolæ sanctiFelicis martyris et S. Julii urbis Romæepiscoporum. Et ut non solum caputorbis, verum etiam latera illi judicio testimonium perhiberent, adhibitus est ameridie beatissimus Cyprianus, episcopusCarthaginensis, et martyr: a Septentrione'S'. Ambrosius, Mediolanensis episcopus.Hi sunt igitur omnes apud Ephesumsacrato Decalogi numero Magistri, Consiliarii, Testes, Judicesque producti: quorum "beata illa synodus doctrinam tenens,
consilium sequens, credens testimonio,0 o
O 0124 VINCENTII LTRINENSIS
obediens judicio, absque tædio, præsumptione et gratia de fidei regulis pronunciavit. Quanquam multo amplior majorumnumerus adhiberi potuerit; sed necessenon fuit: quia neque multitudine testiumnegotii tempora occupari oportebat; etdecem illos non aliud fere sensisse, quam .cæteros omnes collegas suos nemo dubitabat.
() 'O
ADVERSUSHERESES. 1 25
CAP. XXXI.
CONCILII SENTENTIA DE DAMNANDA NOVITATE.
POSTquæ omnia adjecimus etiam beati
Cyrilli sententiam, quaegestis ipsis ecclesiasticis continetur. Namque cum lecta essetsancti Capreoli episcopi Carthaginensisepistola, qui nihil aliud intendebat et precabatur, nisi ut, expugnata novitate, antiquitas defenderetur, ita episcopus Cyrillusprolocutus est et definivit: quod hic quoque interponere non abs re Videtur. Aitenim in iine gestorum: Et haec, inquit,quæ lecta est epistola, uenerandi et multum
religiosi episcopi Cartliagi-neusis Capreoli,
jïde gestorum inseretur ; cujus aperta sententia est. Vult enimautiguajldei dogmatacoujïrmari, nouitia vero et super/lue adin
venta et impie promulgata reprobari atqueO 0
0 0126 VINCENTII LIRINENSIS
damnari. Omnes episcopi adclamaverunt:Hæ omnium voces sunt, haec omnes dicimus,hoc omnium,votum est. Quae tandem om
nium vocesatque onmium vota, nisi ut quoderat antiquitus traditum teneretur, quodadinventum nuper exploderetur? Post quæ
admirati sumus et prædicavimus, quantaConcilii illius fuerit humilitas et sanctitas,
ut tot numero sacerdotes, pene ex majoriparte Metrop olitani, tantæ eruditionis, tantæque doctrinæ, ut prope onmes possent dedogmatibusdisputare, quibusproptereaipsain unum congregatio audendi a se aliquidet statuendi addere videretur fiduciam,
nihil tamen novarent, nihil præsumerent,nihil sibi penitus arrogarent; sed omnimodis præcaverent, ne aliquid posteris traderent, quod ipsi a Patribus non accepis- ,sent: et non solum in præsenti rem bene
disponerent, verum etiam post futuris exempla præberent, ut et ipsi scilicet sacratæ
0 O
O. 0ADVERSUSHERESES. 127
vetustatis dogmatacolerent, prophanæ veronovitatis adinventa damnarent. Invecti
etiam sumus in Nestorii sceleratam præsumptionem, quod sacra-m.scripturam seprimum et solum intelligere, et omnes eos
ignorasse jactaret, quicuuque ante semagisterii munere præditi, divina eloquiatractavissent : universos scilicet Sacer
dotes, universos Confessores et Martyres,quorum alii explanassent Dei legem, aliivero explanantibus consensissentvel credi
dissent ; totam postremo etiam nunc errareet semper errasse adseueraret Ecclesiam,
quce, ut ipsi ruidebatur, ignaros, erroueosgue
doctores et secuta esset et sequeretur.
128 VINCENTII LIRINENSIS
CAP. XXXII.
DUPLEX CONTRA NOVITATES APOSTOLICZE
SEDIS AUCTORITES.
QUJEomnia licet cumulate abundequesuflicerent ad prophanas quasque novitatesobruendas et extinguendas; tamen nequid. deesse tantæ plenitudini videretur,ad extremum adjecimus geminam Apostolicæ Sedis auctoritatem ; unam scilicet
sancti Papæ Siæti, qui nunc RomanamEcclesiam venerandus illustrat; alteram
decessoris sui beatæ memoriæ PapæCæleslini, quam hic quoque interponere"necessarium judicavimus. Ait itaquesanctus Papa Sia-Ius in epistola, quam decausa Nestorii Antiocheno misit episcopo:Ergo, inquit, quia sicut ait Apostolus,fides
una est, quæ Evidenter obtinuit, dicenda,
«.
Ju
O ' OADVERSUS HAERESES. 129
credamus, et tenenda credamus. Quaesunt tandem illa credenda et dicenda?
Sequitur et ait: Nihil ultra, inquit, liceatnovitati, quia nihil addi convenit vetustati. .Perspicua majorumfides et credulitas nullacæni. perniiætione' turbetur. Omnino Apo-.
stolice: ut majorum credulitatem perspicuitatis lumine ornaret, novitias vero
prophanitates coeni permixtione describeret. Sed et sanctus Papa Cælestinuspari modo eademque sententia: ait enimin epistola, quam Gallorum sacerdotibus'misit, arguens eorum conniventiam, quodantiquam tidem silentio destituentes, prophanas novitates exsurgere paterentur.Merito, inquit, causa nosrespicit, si silentiofo veamuserrorem. Ergo eorripiantur hujusmodi; non sit iis liberum habere pro volun
tate sermonem. Hic aliquis fortasse
addubitet, quinam sint illi, quos habereprohibeat liberum pro voluntate sermo
O 0K
0180 VINCENTII LIRINENSIS
nem, vetustatis prædicatores, an novitatisadinventores. Ipse dicat, dubitationemlegentium ipse dissolvat. Sequitur enim:Desinat, inquit, si ita res est, (id est, siita est, ut apud me quidam urbes etprovincias vestras criminantur, quod easquibusdam novitatibus consentire noxiadissimulatione faciatis :] desinat itaque,inquit, 'si ita res est, incessere novitas
vetastatem. Ergo haecfuit beati Cælestinibeata sententia, non ut vetustas cessaretobruere novitatem, sed potius novitasdesineret incessere vetustatem.
O
O
, ADVERSUSHERESES. 131
CAP. XXX-III.
QU—ANTISAUCTORIBUS REFRAGETUR, SIQUIS
NOVITATES ADMISERIT.
QUIBUSapostolicis catholicisque decretis quisquis refragatur, insultet primumomnium necesse est memoriæ sancti Cce
lestini, qui statuit ut desineret incesserenovitas vetustatem; deinde irrideat defi
nita sancti Sixti, qui censuit, ne ultraquidquam liceat novitati, quia nihil addiconvenit vetustati: sed et beati Cyrillistatuta contemnat, qui venerandi Capreolizelum magna prædicatione laudavit, quodantiquæ üdei dogmata confirmari cuperet,novitia vero adinventa damnari: Ephesinam quoque Synodum, id est, totius peneOrientis sanctorum Episcoporum judicata
O 0
Q182 VINCENTIILIRINENSIS ?
proculcet, quibus divinitus placuit nihilaliud posteris credendum decernere, nisiquod sacrata sibique in Christo consentiens
sanctorum Patrum tenuisset antiquitas,quique etiam vociferantes et acclamantesuno ore testificati sunt, has esse omnium
voces, hoc omnes optare, hoc omnes censere, ut sicut universi fere ante Nestoriumhæretici, contemnentes vetustatem etasserentes novitatem, damnati forent, ita
ipse, quoque Nestorius, auctor novitatis,et impugnator vetustatis condemnaretur.Quorum sacrosancta et coelestis gratiæmunere inspirata consensio si cui displicet,quid aliud sequitur, nisi ut prophanitatemNestorii adserat non jure damnatam? Adextremum quoque universam Christi Ecclesiam et Magistros ejus Apostolos et
Prophetas, præcipueque tamen beatumApostolum Paulum velut quædam purgamenta contemnat; illam quod a reli
0 O
('& b)
ADVERSUS HERESES. 13 3
gione colendæ et excolendæ semel sibitraditæ üdei nunquam recesserit; illumvero, qui scripserit: O Timotliee, depositum
custodi, devitans prophanas vocumnovitates.Et item: Si quis vobisanmmciaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit. Quod
si neque apostolica definita, neque ecclesiastica decreta temeranda sunt, quibussecundum sacrosanctam universitatis et
antiquitatis consensionem cuncti semperhæretici, et ad extremum Pelagius, Cælestius, Nestorius, jure meritoque damnatisunt, necesse est profecto omnibus deinceps Catholicis, qui sese Ecclesiæ matrislegitimos filios probare student, ut sanctæ 'sanctorum patrum fidei inhaereant, adglutinentur, immoriantur, prophanas veroprophanorum novitates detestentur, horrescant, insectentur, persequantur. Hæcsunt fere quae duobus Commonitoriis la tius
disserta, aliquanto nunc brevius, recapiO - O
O 0154 VINCENTII LIRINENSIS ADV. H/ERESES.
tulandi lege, constricta sunt ; ut memoriamea, cui adminiculandæ ista confecimus,
et commonendi assiduitate reparetur, etprolixitatis fastidio non obruatur.
Explicit tractatus Peregrini contra,haereticos.
FINIS.
()