dispositio familiae molarum in genera et in...

38
mm m mx m •"• maocS m mvm .';-::', ni 'mwm S^^BSDmS

Upload: others

Post on 30-Jan-2021

1 views

Category:

Documents


0 download

TRANSCRIPT

  • mmmmxm

    •"••

    maocS

    m

    mvm.';-::',ni'mwm

    S^^BSDmS

  • ttvfeton.

    «• S. NBl0 ,

    CAMILLI RANZANI

    DISPOSITIO FAMILIAE MOLARUM

    IN GENERA ET IN SPECIES

    J3i qua sunt inter viventia, quae pro anomalis haberi pos-sint, nemo sane jure redarguet Kleinium (i), quod anomalesdixerit pisces illos, qui aut Molae, aut Lunae , aut Tamburriappellari solent, quique totius corporis figura, necnon stru-ctura partium quarumdam ab aliis piscibus multimodis discri-minantur. In iis foramen oris est angustum , corpus admo-dum compressum, ac in parte posteriori veluti truncum, pin-nis abdominalibus carens, pinna vero analis parti extremae

    abdominis insidet. Horum piscium sceletus est fere omninocartilagineus, stomachus exiguus, ipsique carent vescica nata-toria. Molae non paucae descriptae fuerunt ab Ichthyologis il-lustrioribus, quorum libri in Jucem prodierunt saeculis de-cimo sexto, decimo septimo, decimo octavo, nec non annis

    ,

    qui jam eflluxerunt, saeculi decimi noni. Sed quisnam ille fue-rit, qui omnium primns Molam attente, ac diligenter inspexit,Salvianusne, an Rondeletius , definire non possum^ uterqueenim evulgavit opus suum anno millesimo quingentesimo quin-quagesimo quarto(2),ac uterque silentio praeterit tempus, quonaclus est occasionem opportunam inspiciendi Molara illam,cujus iconicam efhgiem descriptioni adjunxit. Id unum certumest, Lucam Ghinum nostrum ante annum millesimum quin-gentesimum quadragesimum quintum , dum adhuc Pisis Bo-tanicam doceret, docuit enim usque ad annum millesimum

    (i) Jacobi Theodori Klein Historiae Piscium Naturalis promovendae Missu s tertiuspag. iS. Gedani 17^1, in 4-

    (2) Hippolyti Sahiani Aquatilium animalium Hisloriae liber. I. Romae i5"j4 ififol. Gulielmi Rondeletii libri de Piscibus marinis. Lugdunj. i554 in fol.

    "r JD i'

    '

  • 64 Opuscula

    quingentesimum quadragesimura quartum, et non ultra(i),cer-tum, inquam, est, LucamGhinum e Pisis ad Salvianum misisseiconem Molae, de qua haec scripsit ipse Salvianus = Cartilagi-neus piscis est et Mola, non tamen longus, ut Galei, nequeplanus, ut illi, de quibus proxime egimus. Non enim^ illo-rum instar, in dorsum, et ventrem, sed in latera valde com-pressus est, ejusque figura piscis potius utrinque valde com-pressum caput, quam piscem universum repraesentare vide-tur. Unde cum Lucas Ghinus medicus celeberrimus,qui mul-tos annos jam tum in Bononiensi, tum in Pisana academiamaxima audientium utilitate simplicia professus est medica-menta, ejus iconem ad me ex Pisis mitteret, perrara adeo

    ,

    ac praeter aliorum piscium morem visa est, ut veritus, ne va-fri alicujus pictoris collusione essel conficla, eam aliis meorumpiscium iconibus temere adjungendam non esse statui. Verumcum multos post menses quidam Ichthyopola per famulummihi significasset, apud se in foro piscatorio incognitum, etnumquam alias ibidem visum piseem reperiri , eo advolanspiscem ejusdem prorsus figurae, quam sub nomine Molae de-pictam ad me transmiserat Ghinus, intuilus, piscem talem

    ,

    qualem hic ad vivum pictum exhibemus, vere reperiri certiorfactus sum , eumque quindecim mercatus argenteis domumreferri jussi etc. — Salviani, ac Rondeletii descriptiones , at-que icones Molarum neque congruunt inter se, neque cu.niillis

    ,quae postea ab aliis Ichthyologis evulgatae fuerunt .

    Duae vero Molae, quae adservantur in Musaeo, cui praesum,quarum* una est mediocris magniludinis, altera e majoribus,quae in Adriatico, ac Mediterraneo capiuntur , multum dissi-militudinis inter se habent. Qnapropter Zoologi, qui de Molistractant, in varias, ac sibi invicem oppositas sententias abeunt,

    atque dissentiunt de speciebus, de genere, nec non de familia,

    in quam hujusmodi pisces adscribi debeant. Quamvis UlyssesAldrovandus indubitanter aflirmasset (a)^= Molam sul planegeneris piscem esse, nutlique ob inusitatam corporis formamassimilandum, et, quamvis Janus Plancus satis aperte osten-derit, molas, quas ipse in Commentariis Instituti nostri de-

    ( 1) Fantuzzi. Notizie degli Scrittori Bolognesi. Tom. 4- Pag- > 38.(a) Ulyssis Aldrovaiidi de Piscibus lib. 3. pag. i io. Bononiae i638 in foL

  • Opuscula 65

    scripsit, et inteT se, et a Molis Salviani, ac Rondelelii specie

    (lifferre, (1) nihilo tamen mintfs Linnaeus Molas omnes in spe-ciem septimam generis Tetrodontis congessit, quam appellavit,Tetrodontem Molam.Gmelinus vero Molam aculeatam Kohel-reuteri (2) Diodontibus annumeravit, eamque cum Pallasio (3)Diodontem Molam nuncupavit , ac reliquas Molas, vestigiapersequens Linnaei, collegit in septimam speciem generis Te-trodontis, quam partitus est in Tetrodontem Molam

    ,qui est

    typus speciei, et in hujus varietatem B, quam dixit trun-catam. Artedio (4) et Gronovio (5) persuasum fuit Molas,quarum unicam speciem admisernnt, habere genus commu-ne cum Oslracionibus. Kleinius (op. cit.) in genus bray ra-cionum coegit Ostraciones, Diodontes, Tetrodontes, Syngna-thos, ac Molas , et harum unicam dari speciem tamquam ra-tum habuit. Anno millesimo octingentesimo primo in lucemprodiit Syslema Ichthyologiae a Blochio inchoatum, et postejusdem mortem absolutum a Jo. Gottl. Schneidero (6). In-ter nova genera constituta sive a Blochio, sive a Schneidero

    ,

    non enim satis constat, quisnam sit eorum auctor5

    est etiam

    illud , cui nomen Orthragoriscus, quodque Molas complecti-tur distributas in quatuor species. Hae sunt. 1. Orthrngo-riscus Mola. Corp.ore scabro longiludine, et latitudine, fereaecjuali . 2. Orthragoriscus oblongus . Corpore oblongo, lon-gitndine duplo majori latitudine, laevi figuris hexagonis, par-

    vis. 3. Orthragoriscus Fasciatus. Corpore sphaerico,

    glabro,

    fasciato: pinna caudae rotundata. 4° Orthragoriscus hispidus.

    Vertice canaliculato, mucronibus acutissimis in qnaluor seriesa capite ad caudam digestis. Notandum hoc loco est speciemtertiam unum idemque esse cum illo pisce, quem Duhamelius(6) Pore de Mer appellavit. Shawius anno millesimo octin-

    (1) Comm. Inst. Bon. Tom. i. P. 2. pag. 297.(2) N.. Comm. Acad. Peiro. Tom. X. Descriplio piscium rariornm. XI. Mola acu-

    leata pag. 337.

    (3) Spicilegia zoologica fasc. 8. pag. 3g. Tab. 4- fig- 7-(4) Ichihyologia. Lugd. Batav. 1738. Gen. 61. Syn. pag. 83. ed. Linn. {pag. 118.

    ed. Retzii. )

    (5) Zooph. Gron. Fasc. 1, pag. 5o. Mus. Ichthyol. pag. 55. nuro. ia5.(6) M. E. Blocbii Systema lcbtbyologiae ed. Jo. Goiel. Sihueider. Berolini 1801»

    m 8. pag. 5 10.(7) Duhamel. Traite des Peches. Tom. 3. pag. 3o. pl. 23.

    T. III. g

  • ^

    66 Opuscula

    gentesimo quarto genus piscium constituit, quod Cephalumvocavit, et in illud Molas sibi notas collegit (1). Notae prae-cipuae hujus generis sunt l.Maxillae ossae. 2. Corpus ovatumin parte postica truncatum, caput piscis simulans. Huic ge-neri subsunt quatuor species, nempe Cephalus brevis (corporeorbicuiato), Cephalus oblongus , Cephalus varius:, CephalusPallasianus. Georgius Cuvierius in utraque editione eximii o-

    peiis,cui titulus = Le Regne animal == (2) admisit genus Or-thragoriscum, quod Schneidero tribuit, et una eum generi-bus, Diodonte, Triodonte, Tetrodonte adscripsit in familiam

    Gymnodontum. Haec autem familia pars est familiae Osteo-dermatum Dumerilii (3),in quam ipse praeter pisces Gymno-dontes, etiam Ostraciones, ac Syngnathos collegit. Rissous tam

    in Ichthyologia Niceensi (4), quam in Historia Naturali Eu-ropae meridionalis (5) adrnittit genus Cephalum, sed in ipsodehniendo parum sibi constitit; nam primo docuit maxillasCephalorum esse vel indivisas, vel bipartitas, deinde genera-tim afiirmavit easdem esse bipartitas. Raffinesquius distribuit

    Molas, quae vivunt in mari Siculo in genera Orthragum., etDiplanchiadum, atque genera haec una cum Cephalis Shavvii,Diodontibus, Tetrodontibus, elc. adscripsit in subfamiliam O-dopsiorum

    ,quae pars est familiae Osteodiorum ejusdem Zoo-

    logi (6). In Orthragis unaquaeque maxilla ex duobus denti-

    fou-i constat, in Diplanchiadibus utraque maxilla est indivisa^

    in his utriusque branchiae foramen externum est duplex , et

    pinna caudalis est libera, in illis, nempe in Orthragis foramenuniuscujusque branchiae est unicum y pinna caudalis eum a-nali, ac dorsali connexa est.

    Anno 1827 Dominicus NardusD. vir de Ichthyologia optirne

    (1) George Sbaw Geoeral Zoology Vol. 5 P. 2. pag. 437. London 1804.

    (2) Le Regne A.nimal disiribue cTapres son organisation. Ed. 1. Tom. 1. pag. 148Paris 1817.— Ed- 2. Tom. 2. pag. 36g. Paris 1829.

    (3) Zoologie analilique. Paris 1806.

    (4) Ichthyologie de Nice. Paris 1810 pag. 60.

    (5) Histoire Naturelle des principales productions de 1'Europe meridionale. Tom. 3.

    pag. 172. A. Paris 1826.

    (6) Indice d' llliologia Siciliana. Messina 1810 pag. 4°-

    Caratteri di alcuni nuovi generi , e nuo?e specie d'animali, e pianta della Sicilia.

    Palermo 1810. pag. 17Analyse de la Nature. Palerme i8i5. pag. 90

  • Opuscdla 67

    merilus legit Imperiali, ac Reali Scientiarum Acadcmiae Pata-

    vinae opusculum ichihyologicum,in quo disseruit etiam de Mo-lis, quas 'm unicum genus collegit, dispertitus vero est in tresdistinctas species, quarum nomina sunt: 1. Molaaspera, 2. Mo-la Planci, 3. Mola hispida. Hujus opuscoli compendium edi-tum fuit in tomo decimo decadis secundae Diarii, cui titulus=»Brugnatelli giornale di Fisica, di Chimica , e di Storia Na-turale.

    Ex iis, quae hactenus a me fuerunt exposita,satis patet, qnaravanae, ac discrepantes siut doclissimorum Zoologorum de Mo-lis senientiae . Cum autem nemo adhuc

    ,quod sciam, reni

    satis diligenter, et accurate perpenderit, et in singula quae-stionis membra, ut par erat, subtiliter, atque enucleate inqui-siverit, id ipsum in hac mea lucubratiuncula praestare con-stitui. Sed nihil eorum, quae mihi proposui, assequi possem tnisi prius Molarum dissimilitudines insigniores non modo per-ceuseam, verum etiam. expendam, aique aestimem. Quamo-hrem primo dicam de dissimilitudinibus capitis, deinde dereliquis.

    Maxillae erant ambae indivisae in Molis descriptis a Salvia—no, Rondelelio, Redio, Willugbejo, Blochio, Pallasio, Kohel-reutero, ac Schneidero, in minori Mola Jani Planci, et in illaetiam, quam RafEnesquius Diplanchiadem JNasum nuncupavit.Indivisae pariier sunt in utracjue Mola Musaei nostri. Tamsuperior, quam inferior maxilla in duos dentes partita erat inMolis inspectis a Cepedio (1),. Bonnaterrio (2), Rissoo etc, et

    in illis, quas Raffinesquius collegit in genus Osthragum. Ma-xilla infefior integra erat in Mola descripta a Retzio in ActisHolmiensibus. (3) , Superior autem erat leviter bitida. E con-tra in majori Mola Jani Planci (4) maxilla superior erat indi-visa

    yinferior duobus partibus constabat. Sed maxillae Mola-

    rum sive integrae sint, sive partitae, obducuntur crusta qua-dam coloris eburuei^ solida, ae quasi lapidea, quae in mar-ginibus, a quibus non modo secatur, ac dividitur, verura e-

    (1) Hisioire naturelle des PoVssons. Tom. 1. pag. 509.(2) Eacyclopedie meibodique Ichthyoiogie. IX. Genere Qualtre dents sp. IL(3) N. Act. R. Acad. Sved. i 7 85. p. u5. tab. 4(4) Cornm. Inst. Bonon. Tonj. 3. pag. 33 l.

  • 68 Opuscula.

    tiaui imperfecte molitur cibus, plus miuus denticulata est, actransverse sulcata. Crusta haec nullo modo differre videtur abilla, qua vestitae, ac septae sunt maxillae Diodontum, Trio-dontum, ac Tetrodontum. Cuvierius (i), Cloquetius (2) inhujus crustae partes diligenter inquisiverunt, eamdem ex la-minis simul coalitis veluti conflatam esse docuerunt . Hincuterque atlirmare non dubitavit dentes constructos in oreDiodontum, Triodoutum, ac Molarum pro compositis habe-ri posse. Iu fronte utriusque Molae Musaei nostri, ac Ce-phali elongati Rissoi prominet tuberculum

    ,quod in minori

    nostra desinit in discum osseumpelle vestitum . In Mola illa,quam Raffinesquius Diplanchiadem appellavit,nasus valde pro-minens est, in reliquis nulla pars conspicitur, quae nasus di-ci possit. In plerisque Molis frous, ac vertex sunt plus minusdeclives, et oculi a vertice ipso exiguo intervallo distant: in

    majore Musaei nostri nonnisi summus vertex aliqnantum de-clivis est, et ab hoc oculi fere aeque distant atque a gutture.Nares parvae, ac duplices sitae erant inter os, et oculos inMola Willugbei: narium forainina utrinque duo contigua, abantico orbitae margiue vix distabant in Mola aculeata a Kohel-veutero descripta. In Mola Willugbei = praeter foramina na-rium alia quatuor in capite foramina patebant, anteriora duoab extremitate rostri digitum unum cum dimidio remota insuperiore capitis parte ab acuminis latere utrinque rotundajposteriora in ipso vertice,quatuor digitorum ab extremo rostro

    distantia, anterioribus majora. Quatuor haec foramina in angu-lis parallelogrammi rectanguli consistebant . Quis horuni fora-

    minum usus sit, inquit Willugbeius, nobis non certo constat.Superiora fortasse sunt meatus auditorii^ inferiora aquae ex-cipiendae, quam per branchias iterum emittant, inserviunt (3),Oculi pro piscis magnitudine parvi erant, ac rotundi in Molis

    Salviani, Rondeletii, Commersonii , Blochii etc. , fere rotundi,et ampli in Molis minoribus Jani Planci, et Musaei nostri ,necnon in Mola aculcata Kohelreuteri etc. : magni et oblongi

    (1) Cuvier Leconi d' Anatoraie comparee. Torn. 5. pag. n^.(i) Diclionnaire des sciences naturelles T. 42 - art - P°' ssons. pag. asS.

    (3) Si hoc verum esset , Foramina ista inferiora haberi possent pro Fistulis pror-sus similibus iis, quae patent in capite plurium piscium e familia Selaciorurn Curierii

    (ViJe Dict. Classitj. d' Hist. Natur. Tom. 6. art. Eveats.)

  • Opuscula 69

    in Diplanchiade Raffinesquii. Branchiarum spiramenta duplicia

    erant in Diplanchiade Raffinesquii, anterius minus posteriore,utrumque lineare, ac fere lunatum. TJnicuique branchiae alia-rum Molarum spiramentum est, simplex, ejusque figura, acrnagnitudo non est eadem in omnibus. Basim pinnarum pecto-ralium oblique deorsum , ac retrorsum thoraci adhaerere inMola aculeata affirmat Rohelreuterus, in reliquis ita annecti-tur thoraci, ut fere parallela sit lineae, quae ducatur ab ore admedium pinnae caudalis. Ex hoc Blochius infert hujusmodipinnas Molis inutiles esse ad progrediendum , aptissimas veroad servandum equilibrium toiius corporis nimis compressi , etalti: addit etiam Molas hisce pinnis uti, quando corpus itasternuunt, ut in latus dormiant, necnon cum fessae latus mu-tant. Tunc enim ex pinnis pectoralibus una erecta, et immotamanet, ahera crebris ictibus aquam pulsat, atqne, ut ita di-cam, verberat. Sed haec pinnae alium usnm habent, de quosiluit Blochius, scilicet si Molae ambas erigant, maris ima pe-tunt, si vero ambas quatiant, hi motus magno adjnmento Mo-lis sunt ad ascensionem e profundo in aquarum superficiem :praeterea pinnae pectorales sunt fere rotundatae in nonnullis

    Molis, in aliis sunt oblongae, apice acuto . Marginem totiusabdominis Molae aculeatae a jugulo ad anum usque auctumesse limbo semiluuato, producto, crassiusculo , ac simili pin-nae sic dictae adiposae Truttarum affirmavit Rohelreuterus. InBlochiana vero non modo abdomen, sed et caput, et dorsumiimbus obibat, qui in fronte humilis erat, sensimque usqueeo akior fiebat:, quoad cnra basi pinnae extremi dorsi conne-cteretur. In minori Mola Musaei nostri non abdomen, sed ca-put, et dorsum tantum aucta sunt limbo, qui non augetur

    ,

    immo aliquantum imminuitur, ubi ipse pinnae dorsali con-jungitur.Pinnae analis, et dorsalis figura, magnitudine, ac crassi-

    tie parum interse discrepant^ in pluribus Molis bases hujusmodipinnarum fere sibi invicem respondent. Eaedem erant longae,augustae, apice obtusiusculo in Mola Rondeletii-, triangularesapice acuto iri Mola minori Musaei nostri:, crassae ovato oblon-gae apice plus minus obtuso in majoribus Musaei nostri , etJani Planci-, mediocres aut crassae ovato-oblongae in Mola Blo-chii. Pinna analis, uti jam dixi, sita est in extremitate ventris\ix post anum. Fere in omnibus Molis pinna dorsalis ab ex-tremitate declivi dorsi assurgit in altitudinem prope aequalem

  • 70 OPUSCULi.

    altitudini pinnae analis. Sed in Mola Redii pinna dorsalis pe-ne rnedio dorso infixa erat ( piantata quasi nel mezzo deldorso}. Jn majore auteni Musaei nostri haec pinna dorso m-sidet, antequam ipsum curvum, ac coarctatum fiat, atque acapite minus distat, quam pinna analis, quae parti extremaejam contractae, et curvatae ventris se adjungit.

    Pars poslica corporis veluti trunca qnidem est in omnibusMolis, sed non in una similiter atque in alia . Scilicet ejusmargo fere rectilineus est in Molis minore S. Planci, oblongaSchneideri, varia Cuvierii , sicut et in Mola Redii, plus mi-nus curvilineus in reliquis. Huic margini adhaeret basis cujus-dam pinnae ab Ichthyologis caudalis drctae, quae aut medio-criter longa est , aut brevis, aut etiam non rara brevissima ylibera aut in una tantum Mola , aut saltem in paucis^ in a-liis plus minus coJligata cum dorsali, et anali Redii : hujiispinnae saepe conspicuae sunt. Rariores erant, ac simplices in<Mola Willugbei^ rariores et in penicilliun veluti. clesinentes inMolis oblonga Schneideri, varia Guvierii

    ? minore X. Planci ».In minore Mola Mnsaei nostri sunt quidem simplices^ sed eo-rum octo extremitate sua veluti fulciunt quaedam ossicula pel-le vestita^ quae cum sint tantummodo septem, ad firmandumomnium majus duo radii fere in angulum coeuntes simul, utita dicam, suas vires conferunt. Mihi autem haec ossicula in-spicienti statim in mentem venit, fortasse ea esse rudimentavertebrarum caudalium

    ,quae a sua sede deturbata quideni

    fuerint, sed non omnino expulsa a corpore • hujus Molae. Hu-jusmodi opinio, ni fallor, bene congruit cum iis, quae Geof-froaus a Santo Hilario Zoologus longe clarissimus docuit in e-ximio opere, cui titulus est — Anatomie philosophique —Pinnae caudalis radii inconspicui erant in Mola majori J. Plan-ci , neque mirum , nam ejusdem crassities par erat duobusdigitis transversis. Inconspicui pariter sunt in brevissima pin-

    na caudali Molae majoris Musaei nostri. Monui jam Molaniaculeatam descriptam fuisse a Kohelreutero, et a Pallasio, quinnllo modo conveniunt inter se, cum de cauda disserunt ..Prior affirmat huic Molae non modo caudam, verum etiampinnam caudalem omnino deesse. Pinnae caudae, inquit ipse,ut et ipsa cauda, nulla. Pallasius vero describil partem exter-

    nam trunci his verbis = Margo corporis posticus argulus, in-teger, in medio laciuia carnea, obtusa^ mutica, deorsum di-

  • OPUSCtJLA 71

    recta productus, quae cauda est, supraque eam (margo) in-tegerrimus , et versus laciniam dorsalem ciliatus, infra cau-

    dam leviter excisus — Ex his satis intelligitur i.° Pallasiumerrasse, dum caudam tribuit Molae aculeatae:, etenim ad ve-ram caudam constituendam minime sufficiunt partes carno-sae , sed insuper requiruntur vertebrae, quae ilias veluti ful-

    ciant. 2. Kohelreuterum negasse laciniam illam carneam pin-

    nam caudalem esse, quod in ea radios, fortasse nimis exiles,non detexerit, quos tamen credo minime defuisse . TandemRedius de Mola sua nihil haesitans asserit et cauda , et pinnacaudali omnino caruisse — ISelV estremita posteriore , inquitipse, clie termina larga , nnanto e la larghezza maggiore clitutto il ventre , non vi era pinna veruna , ne , per cosi dire ,contrassegno di coda . — Sed animadvertendum hoc loco est,Molam Redii, ac majorem Musaei noslri, quamvis specie pro-£ul dubio differant, tamenesse, ut ita dicam, cognitione prp-

    ximas. Cum autem Moia Redii penderet centum libras, nostrasaltem octies major illa fuerit, cumque in nostra longitudi-nem partis mediae pinnae caudalis finiat unicus pollex, mihifacile presuadeo, eandem pinnam in Mola Redii nonnisi duas,vel tres Hneas longam fuisse, et ipsum Redium tam exiguamlaciniam vel omnino neglexisse, vel judicasse nihil aliud essepraeter marginem extremum, ac compressum ipsius abdominis.

    In Mola oblonga Schneideri, et in minori J. Planci cutislaevis erat, et per rimas in particulas hexagonas divisa , reli-

    quarum Molarum cutis asperitalibus scatet non secus ac cu-tis Zygenorum, ac Squatinarum. Fere omnibus Molis dorsumfuscum est, latera illita sunt fuco quodam argenteo, qui postmortem horum piscium, ut animadvertit J. Plancus, brevieva-nescit . Mola major Mtisaei nostri fusco, ac lutescente colorecst varia-, minor est tota fusca, sed fortasse fucum argenteumamisit. Mola Commersoni fusca est, maculis, ac zonis pallidisvaria, atque fere omnes zonae distinctae sunt punctis nigrofu-scis. Si figurae nonagesimae systematis Ichthyologiae Blochiiaceurate, et ad naturam colores inducti fuerunt, Mola oblon-ga Schneideri in fronte, vertice, et dorso colore laete viridi

    nitet, in lateribus, et in ventre rubro , ac luteo colore est va-

    ria , ejusque pinnae colore fusco inficiuntur.

    Ultimo Ioco dicam de ratione inter longitudinem , et alti-tudinem corporis Molarum. In Mola aculeata Kohelreuteri al-titudo est major longitudine, in aliis parum , aut nihil differt

  • 72 Opuscula

    inter ]ongitndinem,atqne ahitudinem^in non paucis etiam longi-tudo est duplo major altitudine, tandem in quibusdam aliis lon-gitudo superat quidem altitudinem, non adeo tamen,ut bis tan-ta sit. Laude digna fuit sane solertia Cepedii, quem non piguitplurinm Molarum ahitudinem, atque longitudinem metiri, qui-que animadvertit, rationem inter utramque admodum variam,ac muhiplicem esse. Nunc de Molis duas quaestiones afferam,easque solvere pro viribus conabor. Prior est, utrum hi piscesadscribi debeant in peculiarem familiam, quae illos tantumcompleclatur, an non. Molae affines quidem sunt Diodontibus>Triodontibus, ac Telrodontibus structura maxillarum, Ostra-cionibus directione pinnarum thoracis, Balistis compressionecorporis, sed ab his omnibus differuut defectu verae caudae.Le Poisson-lune

    ,j inquit Geoffroaus a Sancto Hilario (1), estprive precisement cle V' organe dont la nalure s' est montreetellement prodigue envers les poissons

    y qu elle en a porteles dimensions au plus haut point

    y et en a fait le principalinstrument du mouvement progressif c'est a dire

    yde la queuey

    et meine de tante vertebre coccygienne . Molae discrepanta Diodontibus, Triodontibus, ac Tetrodontibus defectu vesci-cae natatoriae, necnon stomachi exiguilate, qui in Tetrodonti-bus etc. est amplissimus, globuliformis, et quando distentusest ab aere glutiio, replet fere totam cavilatem abdominis. ABalistis,et Ostracionibus, idest, Sclerodermis Cuvierii discrimi-nantur Molae nurnero,ac struetura dentium^ hi enim in Scle-rodemis sunt plures a maxillis omnino distincti, atque illis ca-vitatibus inserti, quas Anatomici alveolos dentium nuncupant.Cuvierius rationem habens texturae ossinm Piseium, hos di-vidit, in osseos, in fibro-cartilagineos, et in cartilagineos, seu

    chondropterygios (2) . Tetrodontes , Triodontes , Diodontes,

    Molae, Belistes, Ostraciones, etc. sunt equidem omnes Pi-sces fibro-cartilaginei Cuvierii, sed ipse aperte , atque ingenue

    fatetur, in Molis fibras calcares esse per membranas illarum.partinm, quae firmum reddunt corpus, ita sparsas, atque dis-jcctas, ut Molarum sceletns sit fere omnino cartilagineus, ete contrario, Tetrodonta, Triodonta, Ostraciones, Balistos etc.

    (1) Philosophie Anatomique des Organes respiratoires. Paris »818. pag. 469(») Hist. nat. des. Poissoos. Torn. 1. pag. 2g4-

  • Opuscula 73

    duritie, ac textura ossium vix discrepare ab iis piscibus, qui

    vere ossei dicuntur. Ergo Molae mollitie sceleti multo proprio-

    res sunt chondropterygiis, quam Sclerodermi reliqui, ac Gy-mnodontes. Addo etiam in Molis i.° Singularem esse structu-ram medullae spinalis, quae cum admodum contracta sit, me-ra prominentia conica encephali videtur, a qua, uti crines a

    cauda equina, nervorum paria originem ducunt (3). Quapro-pter minime mirandum est,si Cloquetius affirmavit veram me-dullam spinalem deesse Molis, (4)} 2 -° Tantummodo in hiscepiscibus oculos oblegi palpebra ( quae structura a pelle reli-

    qui corporis nullo modo differt), cujus foramem claudituropeveri sphincteris, et pro opportunitate aperitur: actione quinque

    musculorum, qui dispositi radiorum instar fundo orbitae in-fixi sunt (5)} 3.° Nullos omnino lapillos reperiri in vestibuloauris Molarum (6)j 4-° Narium cavitatem earundem vestiripelle densa, quae papillis ac lamellis prominentibus omninocaret (7):, 5.° Tubum intestinalem longiorem esse, magisquecircumvolvi in Molis, quam in Tetrodontibus etc. Quae cumita sint, salis superque constat^ plurimum differre inter Molas,ac reliquos pisces plectognatos. Quamobrem sine erroris for-midine constituo familiam, quae Molas tantum complectatur',hanc autem inter familiam jam contractam Gymnodontum, etalteram. Sclerodermatum interjicio, atque familiam Molarumappello.

    Venio nunc ad quaestionem alteram, quae est de genere,scilicet utrum omnes Molae sint ex eodem genere, necne .Genera illa familiae Gymnodontum, quae ab Tchthyologis ap-pellata fuerunt Tetrodon , Triodon, ac Dicdon, ideo potissi-mum differunt inter se, quod in priori ambae maxillae sinrbipartitae, in secundo una sit indivisa

    ?altera bipartita, in ter-

    tio utraque sit iudivisa . Hae autem dissimilitudines, uti jamdixi, etiam in maxillis Molarnm a Zoologis repertae fuerunt^reprehendi ergo jure poterit ille, qui omnes Molas in unum

    (5) Cuvier Hist. nat. des Poissons. tora. 1. pag. 43?.

    (4) Dict. de» Sc. Nat. art. Poissons.

    (5) Cnv. Hist. nat. des Poissons. tom. i pag. 449-(6) Blainville Priocipes d' Anatoinie Comp. lom. i. pag. 56*.Cloquet (Op. cit.)

    (7) Cloquet (Op. cit.}

    T. III. IO

  • 74 Opuscula

    tantum genus congreget. Sed primo nisi mea me fallit opinio,familia Molarum partienda est in tres sectiones, quarum no-tae sumantur ex praedictis maxillarum di/ferentiis. Inter Mo-Ias, quarum ambae maxillae sunt bipartitae, eae dissimilitudi-nes hactenus repertae fuere, quae tantummodo ad species, acvarietates distinguendas inservire possunt, hinc et iis unicumgenus constituo, quod cum Rissoo Cephalum appello, quod-que contractius est genere, cui a Shawio hoc ipsum nomeniuditum fuit. Hujus generis sunt duae species ab eodem Ris-soo satis accurate descriptae in Historia Naturali Europae me-ridionalis, nempeCephalusOrthragoriscus, ac Cephalus elonga-tus.Ne autem idem nomen et speciei hujusgeneris,etalleri gene-ri familiaeMolarum commune sit,priorem speciem vocoCepha-lum Lunam. Notandum est genus Cephalum Rissoi nullo mododifferre a genere Orthrago Raffinesquii, et Orthragum Molamunum idemque esse cum Cephalo Ortragorisco, Orthragum o-blongum congruere cum Cephalo elongato Rissoi. Una tantumMola adhuc innotuit, major nempe J. Planci, cujus maxilla in-ferior bipartita esset, superior indivisa. Hanc Molam in distin-ctum genus adscribendam esse duco, quod appello Tympano-mium a Tvp.7ra.vcv Tympanum, italice Timpano, Tctmburo, etab ofnog similis:, ejusque speciem adhuc unicam voco Tympano-mium Planci. Certissimum mihi videtur , non omnes Molas,quarum maxillae sunt indivisae, eidem generi subessej atqueillam a Willugbejo dissectam, atque descriptam, in cujus facie

    praeter quatuor spiramenta narium duo alia foramina pate-bant, et duo etiam in vertice, peculiaris generis esse judico,quod Trematopsidem dico a rpu[ia.TOt; foramen , o\i$ facies, at-que speciem adhuc unicam Trematopsidem Willugbei nuncu-po. Genus Diplanchias Raffinesquii procul dubio nititur dua-bus notis magni momenti, cujusmodi sunt pinna caudalis nul-

    lo modo cum anali, et dorsali connexa, ac proinde libera, fo-ramen utriusque branchiae non simplex, sed duplex. Quam-obrem admitto genus istud cum specie adhuc unica, quemRaffinesquius Diplanchiadem Nasum dixit, eo quod nasumprominentem gerat. Mola vero minor Musaei nostri, cujus pri-

    ma caudalis veluti redimita est serie ossium , quae fortassesunt rudimenta vertebrarum caudae, ab omnibus aliis discre-

    pat noia tam insigni, atque in familia Molarum tanli momen-ti, ut consilium coeperim, hanc novam speciem adscribere

  • Opuscula 75

    in novum genus, cui Ozodurae nomen indo ab o^uov; no-dosus, et O^pa cauda. Cumque exuvias speciei adhuc unicae ac-ceperim abAntonio Orsino Pharmacopola Aseolano, Historiaenaturalis universae eximio cultore, ac de meis studiis optime

    meriio, eidem speciem hanc dico, atque Ozoduram Orsini ap-pello. Tandem reliquas Molas, quarum ambae maxillae suntindivisae in unum genus colligo, quod Orthragoriscum voco,species vero eidem subjectas primo distFibuo in duas sectiones,quarum prior continet unum iilud Orihragoriscum, qui a Ret-zio descriptus fuit in Actis Holmiensibus, cujus maxilla supe-

    rior erat in apice leviter bifida , ipsumque nuncupo Orthra-goriscum Retzii. Sectio altera complectitur Orthragoriscos, in

    quibus sicut maxilla inferior, ita et superior ne in apice qui-

    dem bifida est. Insuper partior hanc sectionem in duo distin-cta membra. Prioris sunt illae species, quae in pectore geruntpinnas rotundatas^ alterum constat speciebus, quarum pin-nae pectorales in acumen desinunt. Pinnae pectorales sunt ro-tundatae in Molis Salviani, Rondeletii, Redi, Blochii , et in

    majori Musaei nostri, ast bae Molae in hoc similes, in aliisadmodum differunt. Priores duae sunt equidem finitimae, sedcum in Mola Salviani pinnae dorsalis , et analis sinl latiorespectoralibus, et in acumen veluti desinant, et e contra strictio-res pectoralibus sint, nec apicem acutum habeant in Mola Ron-deletii, adduci non possurn, ut credam, hasce Molas specie mi-nime difFerre, ae proinde Orthragoriscum ^Ghini illam voco,cujus effigiem Ghinus noster ad Salvianum misit, et alterumappello Orthragoriscum Rondelelii.Dixi alibi Molam Redi, acMolam majorem Musaei nostri esse cognatione proximas. At-tamen cum pars postica Molae Redi, sit abrupte truncata

    ,

    in nostra sit ovata , ac pinna dorsalis Molae Redi sit infixa fe-re medio dorsi, in nostra vero multo magis a capite distet,quam a parte extrema dorsi ejusdem , Molas istas pro specie-bus distinctis habeo, atque illam vero Orthragoriscum Redi

    ,

    hanc Qrthragoriscum Alexandrini nuncupo, scilicet ipsam in-scribo hodierno Academiae nostrae Praesidi meritissimo, quiMolas a majore Musaei, cui praesum, in hoc solum differen-tem, quod esset aliquanto minor, dissecuit, texturamque sce-leti, ac viscerum ejusdem piscis solertissime, ut solet, ac di-ligentissime perquisivit. In Mola Blochii et venter, et dorsumlimbo augebantur, pinnae dorsalis, et analis latae, mediocris

  • 76 Opusgula

    longitudinis, apice rotundatae erant, iisdemqiie oonnectebatu rpinna caudalis mediocriter longa, ac fulcita radiis rarioribus,simplicibus. Ex his satis constat Molam hanc a quatuor aliis

    ,

    quae pinnas rotundatas gerunt in pectore adeo discriminari

    ,

    ut nullus possit jure me reprehendere, si affirmavero ipsam esseOrthragoriscum a reliquis satis distinctum . Hunc autem Blo-chio ipso dicOj cujus et multa, et praeclara esse merita in I-ehthyologiam universam cuique notum est , atque eandem ap-pello Othragoriscum Blochii. Quatuor Orthragorisci adhuc in-notuerunt, quorum pinnae pectorales non rotundatae, sed po-tius triangulares sunt, et in acumen veluti desinentes. Eorumunus est Mola aculeata Kohelreuterii, quae et aculeis, et a-liis notis jam supra memoratis longe diftert ab omnibus aliisspeciebus farniliae, de qua dissero. Quamobrem hunc piscemdico Orthragoriscum aculeatum. Orthragorisco oblongo Syst.Ichthyolog. Blochii, et Molae minori J. Planci communis estdivisio cutis per rimas in particulas hexagonas. Nihilo tamenminus quicumque horum piscium descriptiones, ac figuras ac-curate inter se conferat, atque animadvertat, Molam Planci fe-re ex toto argenteam esse, Orthragoriscum oblongum laete vi-ridi, luteo, ac rubente colore variumj insuper attendat pin-narum dorsalis, et analis marginem posticum in illa crenatumesse, in hac vero integruur, pinnam caudalem in Orthragoriscooblongo Syst. Blochii margiue crenatam esse, et ubi dorsali an-nectitur, profunde«inuosam, et e contra ejusdem pinnae mar-ginem , integrum esse, et fere nullum sinum habere in Molaminori J. Planci, intelliget profecto hos Orthragoriscos uni

    ,

    eidemque speciei non esse adscribendos. Quapropter prioremnomino Orthragoriscum elegantem, alterum vero Orthragoris-cum Battarae, iuscribo scilicet Joanui Antonio Battarae Ari-minensi Zoologiae, et Physiologiae cultori eximio, qui se ad-

    jutorem praebuit J. Planco in expendenda Mola illa, quamTympanomium Planci appellavi, quique ipsius effigiem ad ve-ritatem graphice reddidit. Non arbitror mihi in hoc immoran-dum esse^ ut ostendam Orthragoriscum varium Cuvierii, quifuscus est, maculis, ac fasciis pallidis fusco punctatis, atque

    pinnam caudalem gerit a dorsali fere omnino sejunctam, abaliis specie differre, in hoc enim hodie fere omnes consentiuntIchthyologi. Ad extremum, Sodales praestantissimi , vos moni-tos volo, me adhuc ignorare veram sedem illius Molae, quam

  • Opuscula 77

    in systemate ichthyologico BlochiiSchneiderus appellavit Orth-ragoriscum fasciatum. Fuit haec Mola primo descripta a Du-hamelio in Opere cui titulus = Ttraite des Peches Tom. III.])ag. 3o6.Tab. 23.— Deinde nullus, quodsciam, praeter Schnei-derum ejusdem mentionem fecit his verbis. Orthr. corporesphaerico, glabro, fasciato, pinna caudae rotundata. Cum ve-ro frustra in bibliothecis nostris tomum tertium praedicti o-peris, ac proinde et descriptionem , et figuram hujus Molaeperquisiverim, eidem sedem decernere nondum mihi licuit. Sedjam finem dicendi faciam , atque, ut quisque illa, quae hacte-nus disserui de familia, generibus, ac speciebus Molarum, unoin conspectu videre possit, eorumdem synopsim huc addo.

  • 78 Opuscdla

    MENSURAE

    ORTHRAGORISCI ALEXANDRINIQUI ASSERVATUR IN MUSAEO ZOOLOGICO

    PONTIF. UNIVERSITATIS BONONIENSIS

    Longiiudo tota ab apice rostri ad medium marginis po-sterioris dorsi » 6. 2. 3

    capitis »2. — —trurjci » 4- 2 - 3

    Altitudo trunci, quam metitur linea perpendicularis, quaeita ducatur a dorso ad pectus , ut dividat in duas

    partes aequales basim pinnae pectoralis ...» l\. — —— — «- —

    , quam metitur linea perpendicularis, quae duca-tur a margine anteriori basis pinnae dorsalis ad ab-doraen »

    Distantia hujus lineae a margine anteriori trunci. . . uejusdem lineae a margine posteriori trunci . . . »

    Ahitudo trunci,quam metitur linea perpendicularis, quae

    ducatur a margiue posteriori pinnae dorsalis ad basimpinnae analis »

    Distantia hujus lineae a margine anteriori trunci . . »ejusdem lineae a margine posleriori trunci . . • »

    Altitudo trunci,quam metitur linea perpendicularis, quae

    ducatur a basi pinnae dorsalis ad marginem anteriorembasis pinnae analis »

    Distantia hujus lineae a margine anteriori trunci. . . »ejusdem lineae a margine posteriori trunci ...»

    Allitudo trunci,quam metilur liuea perpendicularis, quae

    ducatur a dorso ad marginem posteriorem basis pin-nae analis »

    Distantia hujus lineae a margine anteriori trnnci ...»ejusdem lineae a margine posteriore trunci ...»

    Ambitus oris »

    Distantia marginis anterioris orbitae ab apice rostri. . »

    3. 8. 61. 5. —1. 9- 3

    3. 5. ___

    2. 10. 71. 3. 8

    3. 3. 62. 2. 3

    2. __

    2. 1. 6rr

    0. 7- 3

    1.

    7-

    3. z10. —

  • Opuscula 79marginis posterioris orbitae ab anleriori raargine spi-

    ramenti branchialis » — 7-7marginis superioris orbitae a verlice » 1.6.—raarginis inferioris orbitae a gutture » 1. 11. —

    Distantia raarginis posterioris spiramenii branchialis a mar-

    gine anteriori basis pinnae pectoralis » — 1 . —Diameter orbitae » — 4- —Distantia tuberculi frontis ab apice maxillae superioris

    .

    » — 2. 3Longitudo pinnae pectoralis » — 9-2Latitudo basis hnjus pinnae » — 5. 8

    maxima ejusdem pinnae » — 9. 10Altitudo pinnae dorsalis »» a. q. 6Latitudo basis hujus pinnae » :. 5. 6Latitudo maxima . . . .- » J. 7. 6Altitudo pinnae analis » 2. 5. 8Latitudo basis hujus pinnae » 1. 5. g

    maxima ejusdem pinnae » 1. 7. —Longitudo partis mediae pinnae caudalis » — 1. —Crassities trunci in pectore. ........... fe 1. *4» '6

  • 80 Opdscula

    MENSURAE

    ©^©IDlUIRAI OBSIXIIQUAE ASSERVATDR IN MBSAEO Z00L0GICO

    PONTIF. UNIVERSITATIS BONONIENSIS

    LJongitudo ab apice rostri ad medium marginis posterio-ris dorsi » i. 6. 3capitis » — 7. 4trunci , » —> 10. 11

    Altitudo trunci,quam metitur linea perpendicularis, quae

    ita ducatur a dorso ad pectus nt dividat in duas par-tes aequales basim pinnae pectoralis » -— 11. 2

    quam metitur Iinea perpendicularis, quae ducatura margiue anteriori pinnae dorsalis ad abdomen . ; » —

    Distantia hujus lineae a margine anteriori trunci ...» —ejusdera lineae a margine posteriori trunci ...» —

    Altitudo trunci,quam metitur linea perpendicularis, quae

    ducatur a margine posteriori piunae dorsalis ad basimpinnae analis » —

    Distantia hujus lineae a margine enteriori trunci. . . » —eiusdem Tineae a margine posteriori trunci ...» —

    Altitudo trunci,quam metitur linea perpendicularis, quae

    ducatur a basi pinnae dorsalis ad marginem posterio-rera pinnae analis » —

    Distantia hujus lineae a margine anteriori trunci. . . » —ejusdem lineae a margine posteriori trunci ...» —

    Altitudo trunci , quam metitur linea perpendicularis quaeducatur a dorso ad marginem posteriorem basis pin-nae analis » —

    Distantia hujus lineae a margine anteriori trunci. . . » —- - ejusdem lineae a margine posteriori trunci ...» —Ambitus oris » —Distantia marginis anterioris orbitae ab apice rostri . . » —

    marginis posterioris orbitae ab auteriori margine spi-

    ramenti branchialis - » — 3.

    1 >. 65.

    5.

    7

    4

    1 1

    .

    5

    3. 5

    2. 6

    10. 8

    7-

    3.

    2

    9

    nO. 6

    IO. 4

    5.

    72

    3. 1

  • Opuscula 81

    marginis supcrioris orbitae a veriice .....»»» i. 7marginis inferioris orbitae a gutture » —

    -

    4- 3

    marginis posierioris spiramenti branchialis a margine

    anteriori basis piunae pectoralis » **- — 6Diameter orbitae >j — i. 7Distantia tubercull fronlis ab apico maxillae superioris, ore-

    hiante '....»—- -~- 8Diameter disci ossei Uiberculi frontalis . . • . . » — — 11Aliitudo limbi dorsi paulo ante pinnam dorsalem . . " — —

    «

    7Longitudo pinnae pectoralis » — 5. 5Latitudo basis hujus pinnae 53 —

    «

    1.6Laiitudo maxima ejusdem pinnae » — 2, 4Altitudo pinnao dorsalis . . . » — 11. 1Lalitudo basis pinnae ejusdem » — 3. 5Altitudo pinnae analis - . « — jo. 6Latitudo basis pinnae ejusdem. ...:....» — a. 6Longitudo partis mediae pinnae caudalis ..-.,.»—» 3. 4Latitudo ossiculi majoris caudae ........ 35 — 2. 3Longitudo ejusdem .....' » — — 8Altitudo pinnae caudalis ad marginem posteriorem trunci >j — if. —Crassities trunci in pectore . . » — 7. 10

    Tab. VL

    T. III. 1 1

  • a,-

    m9SS&

    m

    ""%

    TaJb.VI.

    .-«

    \Uj\ u

    tasL caua cdlj

    riiof , ac twrfa

    vrvnwnemJ. ifn rnrrde

    r.fQ/JjJj. Kamwii

  • Tcm.UI. Tah \ I

    Utf})HXX.q 0'( L/CU J U. I

  • ——

    IN SPECIES.

    ) nigricans , in abdomine argenteum ; latiiudo ejusdem aequalis lon-

    5, et analis admodum longae, illa apice nigra ; caudalis mediocris—

    .'-cj. / . uai;. -/Ul. ii«)ld ) IJIIUl _

  • DISPOSITIO FAMILIAE MOLARUM IN GENERA, ET IN SPECIES.

    SECTIO 1.. f GENUS 1.

    Muillu im-<CtfMM Kut

    bac bipaniiac

    SECTIO 2.i

    Maxilla Jupc.J

    ifcrioc bipar-l

    GENUS 3.Cblu Ilaffinliauii (A)

    Pmni. 1U V.,l,.l,b.r

    |CLASSIS ,

    Pisces

    , £ ORDO G.i»

    j Plcctognatcs

    i Cuv.

    FAMILIA 1 =

    MoLlB Nobis

    :ntu alvcolis in

    orius nulli CaiillQriOjiivoinlegt»

    SECTIO 3crustavcluti «bumca,hr;lx j]i.1( . :lI[1]) .lc

    lat . Corpus validcj

    Jlabilc, in parle posti-

    r.i cauda mill.i , lococjus pinna caudalispracnlta, longiluJine

    Pinu: lalis

    ircmitate venlna postniiuin . Pinnac nbjo-minolcs null.e.

    Scolclus fcrc omnj-noearlilagincus; slo-

    roaclius ciiguus.

    !Sp. 1.' Cephalui Luna Nobi*.

    Corpui aeabrum in dorso nigricans , in abdomiue argcntcum -, laliiudo cjusdcm oeimalii li

    gitudiniipinoac dormlii, ct anolii admodum longac, illa opicc nigra ; caudalis mcdiocris

    —H.bitot in mari mcditerranco — P. 12. D. 18. A. 10. C. 18. — Ccphal Orthr.goriicuiRiss. Orllirogoriscus Luna Raffincsq.

    Sp. 2.» Ccpb.lus clong.tui Rinoi.

    Corpus lcve coloris argemci ; longiiuilo cjusdcm duplo major laliindinc; frons supra oculos

    prorainens, pinna ciudalis brevissima.— Habiiol in mari medilcrrauco = Vnr. A. Orlhragu» ob-longm RolT. Ui.icolor. = P. 12. D. 20. A. 1G. C. 21. =

    Sp. Unico. TimpanomiumPlanciN.

    Corpus oblongnm coloris argcnlci ; pinnac pcctoralcs ainplae rolundatac cl in margine poslico

    linuosoc; pinnac dorsolis, cl onalis magnao , ovatac , crassac , cauilalis rncJiocrij marginc

    (-nii.11,1, liasis pinnarum caudac , dorsi , w ani fascia rugotn circumdata = HibiUI iu manadrialico. = Molo alicra Jani Plauci. Comm. losiii. Donon. T.3. pag. 331. Tab, 3.

    Sp. Uuica. Diplanchias Naius Rnffin.

    Longitudo corporis majr>r altitudinc : color supra fuicus, sultus albcsccm, naeus premincos

    = Hobiiat in mari aiculo.Sp. Unica. Tremalopsis Willugbei N.

    Corpiii brcvc, dorjuj nigricans, veolcr argcnicus; pinnoe pcetoralcs subrolundac , radiis duo.

    dccim -, pinnae dorJalis , ct analis pracallac , in eilremilolc Iruiici silac ; pinna condolil sc-

    micircularii radiis rarioribus. — HibiUI io occano = Thc lun-usch Willug. Dc Piicibus.p»e 151.

    Sp. 1.' Onhragoriscus Bciiii N.

    Corpus rotund&lum , scabrum ; pinna eaudalii brcviisimn , rolundata. = TelroJon Mola Rel.nii. N. act. R. Ac. Svcc. 1785. pog. 115. I»b. -i. = Linoaei Fauun Svcc. cdii. Rclz. pog. 320.

    /Sp. 2.» Onhragoriscui Ghini. N.

    Corpus ohlungum supra ciucmim , sublus snhalbidum ; pinnae dorsalis , et analis in cvtrc

    rniiatc Irunci liUC pcctornlibiis laliorcs, ciin ocumcn Jesiucutcs, eoudalis mediocris oranino li-

    bcra, basi fascia rugosa circumdata. = Habilal in mati mcdiicrranco. = Mola Salvioni. Ilistor.Anim. Arjuot. pag. 154.

    ,Sp. 3," Onhragoriscus Roodclelii N.

    Corpus oblongum coloris orRcntei;pinnae dorsalis, ct analii in citrcmiiaie tninci lilac, lon.

    giorcs, ct slricliorcs pccloralibus, apicc oblusiusculac; caudalis mcdiocris omnino libcra ' hu

    jus basis fascia rugosa cincta = Habilat in mari racditerraoco= Orthr.goriicus , sive Luu;Roodclelii. Dc Piseib. lib. kt. pag, .12,1.

    .Sp. 4" Ortbr.goriscui Dlochii N.

    LoogiluJo corporis paulo roajor alliludinc , donum griseum, laleribns, ac vcnlrc colorii orgen-

    mcJiocrli longiludini;, apicc rolundaiac, colligolac cum pinna coudali , iiuac cst mciliocris ,

    marginc inlcgro, radiii rarioribus . = Ilohiiol in mari oceano == La Lunc Diodon Mola =Dlocb. Iclnlivol. pari. 4. pag. 81, lah. 128. =Shaw. gcn. wwl. lab. 175. Cg. 1. = Shorl-sun-fisch. Encyclop. mcloJ. Planc. 17. Cg. 54.

    \Sp. 5.» Orlhragoriscus Alciandrini N.

    Corpuj ohlongum, scabruui, in pirlo posiica fcrc ovalum, colore fusco ac luicjecnte variura ;frontc nllissima promincnli ; pinnac pcclorolci in marginc poitcriori ad basim sinnosac; piu-

    na dorsalis ob cslrcmil.le dorsi liaud parnm dislans, analis cslrcmitalc vcnlris insidcns , ulr.-

    rjue magna apicc obluso , baai fasciii rugosa cincta;pinna . .i.i-i >J , .- brcvijsima, inlcgra = Ha-

    bitat in mari adriatico = Tnb. i. P. 10. A, 15. D. 13.'Sp. 6.o Orlliragnriicus Rcdi N.

    Pnrs postcrior corporis vcluli ahruplc truncaia;pinna dorsalis fcrc in racdio dorsi sita

    ;pinna

    caudoli nulla = Ilohilal in mari n-.cdilcrraiieo = Dcdi OJicrvaiiooi iolorno agli animali VI-vcnli , ehc si trovano ncgli animali vivenli. pag. 1(i7.

    ySp. 7.> Orlhragorijcus oculcatus tf.

    Corpus supra nigiicanj , sublus alboargcnlcum , longiludo cjusdcm miiior allitujinc ; verlci

    canaliculalus roucronihus aculissimis in quoiuor scries a capite ad caudnin digcjtis;

    pinnac,

    dorsalis cl analis angustac opicc acuio , vcntcr limbo carnoso atieius;pinna coudalij nulla

    (Koelrculcr) brcvijjimo, mulica ( Polhs ).= Onlirag. hispidus Dlocli-Schucid = DiodoiimolaPallos Spic. fasc. 8. pag. 33. lab. 4. (ig. 7. = Mola aculcain Koclreut. H. Com. Ac. Petrop.Tom. .. pag. 337. lab. 8. Jlg. 2. 3. = P. 13. D. 15. A. 16. = Mola bispida. Kardi.

    ^Sp. 8» Oriliragoriscus elegons M. (C)

    Corpui obloogum , dursum vircsccnj , lalcro ac vculcr coloris rubrolulcsccniii ; cuiis rimis inpaniculai liciagonas Jivisa , pinnac fuscac , pinnac caudolis ct analis in c.ttrcmilalc truiici si-

    _ lae racdiocrcs, marginc postico inlcgro , aplcc obtusimculo , pinno caudalii mcJiocrii , mar-ginc crcoalo; ac uhi dorsali anncclilur. ptofunde sinuosa. = Habilat in roari allautico = Onhr.oblonguj Dloch. Schueid lab. 97. = P. 13. D. 18. A. 18. C. 20. =

    \Sp. 9.« Orthragoriscus D.llarac N.

    Corpus oblongum leve, coloiis argcnlci, in iilrc«|uc pcctorli lalcrc rjuinrpic scrictius punctonnigrorum nolalum ; culll rimis in parliculai hcvagonas ohlongaj divisa

    ; pinnae dorsalis cl

    nalii in evlrcniii.te irunci, iliac apico acuue, maiginc poslcriori crcoato;pinoa caudalis r

    diocris , cum nu.li ac doriali umnino conncia, margioc inlcgro , radiis rarioribui opicc vclin pcnicillum dciincnlibus = Habilat io m m odriatico. = I. Planc. iu Cooim. Insl. Dominm. 2. pori. 2. pa g. 297. iol>. 17. Vog. 304. = Mola PI.nct Nardi.

    \Sp. 10.» Orlbragoriscus Vnriili Cuvicrn.

    — Corpus oblougum fuscum maculii ac fnsciis palliJis fuscopunclatis; pinnae dorsalis ct ona

    mcdiocrcs in postcriori marginc crcnatac , caudalis mediocris marginc crcnata, fcrc omnincdorsali scjuncta. = Ilabilat in mari occouo = OrlhragorisS.iMolo percgrina Jooslon, Dc pijcib. Inb. 9. Gg. 1.?

    Sp. Unica. Ouodurn Orslni K.

    Coipus oblouguni scahrum , fuscuro ; supra movillarn supcriorcro luhcrculum in discum osscdesincns; dorsum limbo aueiutn; pinnae pccioralcs roluudatac, ad pirlcm pojlicam basis siu«ac; pinnac onalis, ct Jorsalis in cMrcmilalc irunci silaa; caildalij mcJiocris fcrc mcmbranac

    margincm veluii rcjimim. =Habiial in marindri.tico.= Tab.2.= P. 12. D.16.A. M.C. 14

    i Cuv. Loc. 1. lab. r*ir. f.

    ois = OrlhraSoriiti cmdalii roiundal

    l fas. Dlocb. Sclin. Corpus ipbacricura glahrum, fo-Porc de racr Duliamcl. Pecli. iii. 306. t. 23. llabiiat

    (A) Cenui l,ec duplici /nramiia; affinii at prac rtliquii Molii Pitcibui ClumAroplerygiii,

    (II) ITiltugbfjui tmpicatut c« a iluo injeriora ei hii qunluarforaminibui instnire aquae cxcipicndac, qiiam

    ptr brnncjiiai iterwn emitlaiU" Itl « reruni eiiet,fvramina Uia 'mferiora haberi possent pro jtitulilprcnum limililas iis qiun; patent in capite plurium piicutni c familia Selaciorum. Cm-icrii . ( fideDict. Clauiq. il' Hin. sXatur. lom. 6. ari. Evcnt')

    (C) Diviiio corii ui parliculai hcxaconnl qffinti rtiUit hoi Oflhragoriieoi iptxhadam oslraiionibui.

  • y Jc^i^tzyryrs^y^',

    ___i

    w*w

    r Y r r r r r r r fWr^Z

    r*Wr*Ar*A^\

    ziZ&sfiSt.

    W*»*^M^ W4#M^W

    !**?*£^!

    _Y^£3

    ***'f^fP-r'1

    fafatye*ie*»m

    ****JJ^hW*£.fe»i

    Ua^JJj* T-P

    5^^SHN^(hrW^T_T T_X_T

    ^^^,-^rf.^^..». _?_*_»'

    /n^^^^^^^_______^^S^?--^^,^v^^

    . _ _ _ — ,_» _^

  • JTTW

    rr_r cVy

    i

    ,

    M ^^W*

    ^pppT^-^

    ^wv*Oon.r>hnr>' 'WHiSP.

    wHctr r r r ____;

    r— r_ f -^— y

    D^nnnnS'^/5/

    _________

    yy^nnnn,

    i__M__J^^^P^f^^^^T^^__. ~.T>

    !$Wi* ;^nnim.

    mMnnnrirS^'c=$mmt<

    W^WOT^__s/__^P^wn^ _

    1W*_»______:

    53a»__***?Wv%eiiW

    >^f^^rvv-^

    L___'_ ******T^v^S'

    ^M «-tfMs/s - -

    «_**«

    r T -r -r • ^.«*-v^

    TT^r^n^PFT

    V^S&fifl_____A

  • '" '' * JOlfi ©5 HKH '/'*''.' '

    '' ''' ''"''' ''•'''

    Ml,:>,.

    Hi

    m