propuestas de traducción - edu.xunta.gal · de amicitia omnes sentiunt idem1: ii qui ad rem...

7
[1] Propuestas de traducción Cuestiones de lugar - Augustus unam classem Miseni et alteram Ravennae collocavit .Ipse Tarraconem paucis diebus pervenit - Prima luce diei hostium equitatus ad castra accedit proeliumque cum nostris equitibus committit. - Helvetii per agrum Sequanorum in fines Santonum iter fecerunt. Postero die cum omnibus copiis difficili itinere Ilerdam contendunt. Ubi nunc est Roma, erat olim Septimontium, sic nominatum ab tot montibus, quos postea urbs muris comprenhendit, e quibus Capitolium dictum est quod caput humanum inventum fuit. Las siete colinas de la ciudad antigua con otras pequeñas. Pasiva y deponentes “SE DESCUBRE LA CONSPIRACIÓN DE LOS JÓVENESExpulsus est rex Tarquinius et duo consules creati sunt: Brutus er Collatinus. At libertas modo parta per dolum et proditionem paene amissa fuit. Erant in iuventute romana adolescentes qui de regis reditu colloquuntur. Sermo eorum ab uno ex servis auditur, qui rem consulibus detulit. Proditores in vincula coniecti sunt, deinde damnati sunt. “LA LUNA AYUDA A POMPEYO El Senado de Roma llevaba muchos años sin ocuparse de sus costas, hecho que los numerosos piratas aprovecharon para vivir a sus anchas. El Mediterráneo estaba invadido por estos forajidos y aventureros. Su audacia fue tal que llegaron a desembarcar en la desembocadura del Tiber. Se tomaron medidas y se encargó a Pompeyo la lucha contra estos. En cuestión de 6 semanas los expulsó de Italia y Sicilia. Luego se tomó un descanso y se dirigió a Grecia, donde en 50 días los arrinconó. Perdonó a todos los que se rindieron.

Upload: trinhkhanh

Post on 17-Feb-2019

216 views

Category:

Documents


0 download

TRANSCRIPT

Page 1: Propuestas de traducción - edu.xunta.gal · De amicitia omnes sentiunt idem1: ii qui ad rem publicam se contulerunt, ii qui delectantur cognitione rerum, ii qui suum negotium gerunt

[1]

Propuestas de traducción

Cuestiones de lugar

- Augustus unam classem Miseni et alteram Ravennae collocavit .Ipse Tarraconem paucis diebus pervenit

- Prima luce diei hostium equitatus ad castra accedit proeliumque cum nostris equitibus

committit.

- Helvetii per agrum Sequanorum in fines Santonum iter fecerunt. Postero die cum

omnibus copiis difficili itinere Ilerdam contendunt.

Ubi nunc est Roma, erat olim Septimontium, sic nominatum ab tot montibus, quos

postea urbs muris comprenhendit, e quibus Capitolium dictum est quod caput humanum

inventum fuit.

Las siete colinas de la ciudad antigua con otras pequeñas.

Pasiva y deponentes

“SE DESCUBRE LA CONSPIRACIÓN DE LOS JÓVENES”

Expulsus est rex Tarquinius et duo consules creati sunt: Brutus er Collatinus. At libertas modo

parta per dolum et proditionem paene amissa fuit. Erant in iuventute romana adolescentes qui

de regis reditu colloquuntur. Sermo eorum ab uno ex servis auditur, qui rem consulibus detulit.

Proditores in vincula coniecti sunt, deinde damnati sunt.

“LA LUNA AYUDA A POMPEYO

El Senado de Roma llevaba muchos años sin ocuparse de sus costas, hecho que los numerosos piratas

aprovecharon para vivir a sus anchas. El Mediterráneo estaba invadido por estos forajidos y aventureros. Su audacia

fue tal que llegaron a desembarcar en la desembocadura del Tiber. Se tomaron medidas y se encargó a Pompeyo la

lucha contra estos. En cuestión de 6 semanas los expulsó de Italia y Sicilia. Luego se tomó un descanso y se dirigió a

Grecia, donde en 50 días los arrinconó. Perdonó a todos los que se rindieron.

Page 2: Propuestas de traducción - edu.xunta.gal · De amicitia omnes sentiunt idem1: ii qui ad rem publicam se contulerunt, ii qui delectantur cognitione rerum, ii qui suum negotium gerunt

[2]

Confecto bello Piratico, Cn. Pompeius contra Mithridatem profectus est, et in Asiam magna

celeritate contendit. Quadam nocte Mithridatem Pompeius aggressus est. Luna magno

adiumento Romanis fuit, nam cum eam Romani a tergo haberent, umbrae corporum longe

proiectae ad primos ordines pertinebant. Regii milites decepti in umbras tela mittebant…

Deinde regem Armeniae qui Mithridatis partes secutus erat, ad deditionem compulit. Tandem

in Italiam regressus est.

Curión, una vez aclamado como general, dirige su ejército a Útica, hacia donde se

dirigen los refuerzos enviados por el rey.

His rebus gestis, Curio se in castra recipit atque universi exercitus conclamatione

imperator appellatur, posteroque die Uticam exercitum ducit et prope oppidum castra

ponit. Nondum opere castrorum perfecto, equites nuntiant magna auxilia equitum ab

rege missa Uticam venire.

Todos los hombres, cualquiera que sea su opción vital, piensan lo mismo de la amistad.

De amicitia omnes sentiunt idem1: ii qui ad rem publicam se contulerunt, ii qui delectantur cognitione rerum, ii qui suum negotium gerunt et postremo ii qui se tradiderunt voluptatibus, omnes sentiunt vitam3 non esse sine amicitia, si velint liberaliter vivere.

Marco Tulio Cicerón

Page 3: Propuestas de traducción - edu.xunta.gal · De amicitia omnes sentiunt idem1: ii qui ad rem publicam se contulerunt, ii qui delectantur cognitione rerum, ii qui suum negotium gerunt

[3]

Dum haec apud Caesarem geruntur, Labienus, eo supplemento, quod nuper ex Italia

venerat, relicto Agedinci, ut esset impedimentis praesidio, cum IV legionibus Lutetiam

proficiscitur. Id est oppidum Parisiorum quod positum est in fluminis Sequanae insula; cuius

adventu ab hostibus cognito, magnae ex finitimis civitatibus copiae convenerunt.

Cuestiones sobre el texto

.Dum:conj temporal/ Agedincum i (n.) : Agedinco , ciudad de la Galia/ ut: conj con valor

final

1. Señala algún valor especial del verbo “Sum” que encuentres en el texto.

2. 2 .¿Qué ocurre con el relativo “cuius”? ¿por qué?

Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae, aliam Aquitani,

tertiam qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli appellantur. … Galli proximi sunt

Germanis qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt: qua de

causa Helvetii quoque reliquos Gallos virtute praeccedunt.

-Cicerone, Antonio consulibus, coniuratio Catilinae detecta est.

-Legati venerunt pacem petentes.

-Mortuo Cicerone, Forum siluit

-Is, Mesala et Pisone consulibus, regni cupiditate inductus coniurationem nobilitatis fecit.

-Invadunt urbem somnio vinoque sepultam.

-Caesar, exploratis omnibus regionibus, albente caelo, omnes copias castris eduxit.

-Hannibale vivo, Romani in magno discrimino Semper versati sunt.

Page 4: Propuestas de traducción - edu.xunta.gal · De amicitia omnes sentiunt idem1: ii qui ad rem publicam se contulerunt, ii qui delectantur cognitione rerum, ii qui suum negotium gerunt

[4]

Intervención de “Masinisa” a favor de los romanos en la 2ª guerra púnica y recompensa de éstos.

Bello Punico secundo, quo dux carthaginiensium Hannibal Italiae opes maxime attriverat, Masinissa, rex Numidarum, in amicitia receptus a Publio Scipione, cui postea Africano cognomen ex virtute fuit, multa et praeclara rei militaris facinora fecerat.

Final del combate y muerte de Catilina. Catilina vero longe a suis inter hostium cadavera repertus est, paululum etiam spirans ferociamque animi, quam habuerat vivus, in vultu retinens. Postremo ex omni copia neque in proelio neque in fuga quisquam civis ingenuus captus est: ita cuncti suae hostiumque vitae iuxta pepercerant.

Octavio, Antonio y Lépido se ponen de acuerdo para dominar Roma. Antonius, amisso exercitu, confugit ad Lepidum, qui Caesaris legatus fuerat et tum militum copias habebat. Mox Octavius, cum pacem cum Antonio faceret, Romam cum exercitu profectus est; senatum proscripsit et cum Antonio et Lepido rem publicam armis tenere coepit. Entre los logros del rey Servio Tulio, está la institución del primer censo. Post Tarquinium Servius Tullius suscepit imperium , genitus ex nobili femina, captiva tamen et ancilla. Hic quoque Sabinos subegit; montes tres, Quirinalem, Viminalem, Esquilinum, urbi adiunxit; fossas circum murum duxit. Primus omnium censum ordinavit qui adhuc per orbem terrarum incognitus erat. Occisus est quadragésimo quinto imperii anno scelere generi sui Tarquinii Superbi, filii eius regis, et filiae suae, quam Tarquinius habebat uxorem. Actitud violenta de los adversarios de Cicerón contra Fabricio y M. Cispio. Cum forum, comitium, curiam multa de nocte armatis hominibus ac servis plerisque occupavissent, impetum faciunt in Fabricium, manus adferunt, occidunt nonnullos, vulnerant multos. Venientem3 in

Page 5: Propuestas de traducción - edu.xunta.gal · De amicitia omnes sentiunt idem1: ii qui ad rem publicam se contulerunt, ii qui delectantur cognitione rerum, ii qui suum negotium gerunt

[5]

forum virum optimum et constantissimum, M. Cispium, tribunum plebis vi depellunt, caedem in foro maximam faciunt. El dios interior. Ita dico, Lucili1: sacer intra nos spiritus sedet, malorum bonorumque nostrorum observator et custos. Hic, prout a nobis tractatus est, ita nos ipse tractat. PARTE DE LAS NAVES QUE ERAN ENVIADAS A CÉSAR SON INCENDIADAS POR BÍBULO.

Expositis militibus naves eadem nocte Brundisium a Caesare remittuntur, ut reliquae legiones

equitatusque transportari possent. huic officio praepositus erat Fufius Calenus legatus, qui

celeritatem in transportandis legionibus adhiberet. sed naves offenderunt. Bibulus enim

navibus occurrit et circiter XXX incendit. (3, 8, 1).

ESCLAVOS ARROJADOS A LAS MURENAS…

Page 6: Propuestas de traducción - edu.xunta.gal · De amicitia omnes sentiunt idem1: ii qui ad rem publicam se contulerunt, ii qui delectantur cognitione rerum, ii qui suum negotium gerunt

[6]

." Cum aliquando Augustus apud Pollionem quemdam cenaret, fregit unus ex servis vas

crystallinum: rapi illum protinus Pollio iussit, et ne vulgari morte periret, abici muraenis, quas

ingens piscina continebat. Evasit e manibus puer, et ad pedes Caesaris confugit, non recusans

mori, sed rogans ne piscium esca fieret. Motus tanta crudetitate Augustus, servi infelicis

patrocinium suscepit, cum autem veniam a viro crudeli non impetraret, crystallina vasa ad se

afferri iussit; omnia manu sua fregit; servum manumisit, atque iussit ut piscina compleretur.

Caesar, quo facilius equitatum Pompeianum ad Dyrrachium contineret, aditus duos quos ese

angustos demostravimus magnis operibus praemunivit castellaque his locis posuit. Pompeius,

ubi nihil profici equitatu cognovit, paucis intermissis diebus, rursum eum navibus ad se intra

munitiones recepit.

Caesar, postquam ex Menapiis in treveros venit , duabus de causis Rhenum transire

constituit; quarum una erat quod auxilia contra se miserant, altera, ne ad eos Ambiorix

receptum haberet.

Eutropio

LOS ROMANOS DERROTAN A LOS CARTAGINESES EN EL MAR

Quinto anno Punici belli, quod contra Afros gerebatur, primum Romani C. Duillio et Cn. Cornelio Asina consulibus in mari dimicaverunt paratis navibus rostratis, quas Liburnas vocant. Consul Cornelius fraude deceptus est. Duillius commisso proelio Carthaginiensium ducem vicit, triginta et unam naves cepit, quattuordecim mersit, septem milia hostium cepit, tria milia occidit.

Page 7: Propuestas de traducción - edu.xunta.gal · De amicitia omnes sentiunt idem1: ii qui ad rem publicam se contulerunt, ii qui delectantur cognitione rerum, ii qui suum negotium gerunt

[7]

NUEVAMENTE NOMBRADO CÓNSUL, CÉSAR SE DIRIGE

HACIA HISPANIA, DONDE LUCHA CONTRA LOS HIJOS DE POMPEYO.

Post annum Caesar Romam regressus quarto se consulem fecit et statim

ad Hispanias est profectus, ubi Pompeii filii, Cn. Pompeius et Sex.

Pompeius, ingens bellum praeparaverant. Multa proelia fuerunt, ultimum

apud Mundam civitatem, in quo adeo Caesar paene victus est, ut

fugientibus suis se voluerit occidere, ne post tantam rei militaris gloriam

in potestatem adulescentium veniret.

FRACASA UN INTERCAMBIO DE PRISIONEROS

Post eam pugnam multae Italiae civitates, quae Romanis

paruerant, se ad Hannibalem transtulerunt. Hannibal Romanis

Obtulit ut captivos redimerent et responsum est a senatu eos

cives non esse necessarios. Ille omnes postea variis suppliciis

interfecit.